Liber Primus Paralipomenon

Caput 10

v. 1 : Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.

v. 2 : Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.

v. 3 : Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt iaculis.

v. 4 : Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.

v. 5 : Quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.

v. 6 : Interiit ergo Saul: et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.

v. 7 : Quod cum vidissent viri Israel qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.

v. 8 : Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe.

v. 9 : Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:

v. 10 : arma autem eius consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.

v. 11 : Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,

v. 12 : consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius: attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.

v. 13 : Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,

v. 14 : nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum eius ad David filium Isai.