Liber Primus Paralipomenon

Caput 14

v. 1 : Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum.

v. 2 : Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel.

v. 3 : Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem, genuitque filios et filias.

v. 4 : Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,

v. 5 : Iebahar, et Elisua, et Eliphalet,

v. 6 : Noga quoque, et Napheg, et Iaphia,

v. 7 : Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

v. 8 : Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

v. 9 : Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.

v. 10 : Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.

v. 11 : Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.

v. 12 : Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.

v. 13 : Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.

v. 14 : Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.

v. 15 : Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.

v. 16 : Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.

v. 17 : Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.