Liber Exodus

Caput 23

v. 1 : Non suscipies vocem mendacii, nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

v. 2 : Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.

v. 3 : Pauperis quoque non misereberis in iudicio.

v. 4 : Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

v. 5 : Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

v. 6 : Non declinabis in iudicium pauperis.

v. 7 : Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium.

v. 8 : Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum.

v. 9 : Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.

v. 10 : Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius:

v. 11 : anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.

v. 12 : Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.

v. 13 : Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro.

v. 14 : Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

v. 15 : Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.

v. 16 : Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

v. 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

v. 18 : Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.

v. 19 : Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.

v. 20 : Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

v. 21 : Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

v. 22 : Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

v. 23 : Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Iebusaeum, quos ego conteram.

v. 24 : Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

v. 25 : Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

v. 26 : Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.

v. 27 : Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:

v. 28 : emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.

v. 29 : Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.

v. 30 : Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

v. 31 : Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et eiiciam eos de conspectu vestro.

v. 32 : Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.

v. 33 : Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.