Liber Exodus

Caput 27

v. 1 : Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

v. 2 : Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere.

v. 3 : Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.

v. 4 : Craticulamque in modum retis aeneam: per cuius quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei.

v. 5 : Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.

v. 6 : Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis:

v. 7 : et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

v. 8 : Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

v. 9 : Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

v. 10 : Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.

v. 11 : Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae eiusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.

v. 12 : In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.

v. 13 : In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

v. 14 : In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem:

v. 15 : et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.

v. 16 : In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

v. 17 : Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.

v. 18 : In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.

v. 19 : Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex aere facies.

v. 20 : Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

v. 21 : in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.