v. 1 : Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
v. 2 : habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
v. 3 : Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
v. 4 : et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
v. 5 : Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
v. 6 : Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
v. 7 : Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
v. 8 : et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
v. 9 : Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
v. 10 : Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
v. 11 : Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
v. 12 : Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
v. 13 : Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino.
v. 14 : Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
v. 15 : Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
v. 16 : Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
v. 17 : Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
v. 18 : Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
v. 19 : lavabunt in ea Aaron et filii eius manus suas ac pedes,
v. 20 : quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
v. 21 : ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones.
v. 22 : Locutusque est Dominus ad Moysen,
v. 23 : dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
v. 24 : casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
v. 25 : faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
v. 26 : et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
v. 27 : mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,
v. 28 : et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
v. 29 : Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
v. 30 : Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
v. 31 : Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
v. 32 : Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
v. 33 : Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
v. 34 : Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia:
v. 35 : faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
v. 36 : Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
v. 37 : Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
v. 38 : Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.