Liber Exodus

Caput 37

v. 1 : Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

v. 2 : Et fecit illi coronam auream per gyrum,

v. 3 : conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos eius: duos annulos in latere uno, et duos in altero.

v. 4 : Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

v. 5 : et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.

v. 6 : Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

v. 7 : Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:

v. 8 : cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

v. 9 : extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

v. 10 : Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.

v. 11 : Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

v. 12 : ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

v. 13 : Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae

v. 14 : contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

v. 15 : Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

v. 16 : Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

v. 17 : Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cuius vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant:

v. 18 : sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:

v. 19 : tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

v. 20 : In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia:

v. 21 : et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

v. 22 : Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

v. 23 : Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

v. 24 : Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

v. 25 : Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cuius angulis procedebant cornua.

v. 26 : Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

v. 27 : Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

v. 28 : Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

v. 29 : Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.