Liber Exodus

Caput 39

v. 1 : De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.

v. 2 : Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

v. 3 : opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

v. 4 : duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

v. 5 : et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.

v. 6 : Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel:

v. 7 : posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

v. 8 : Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:

v. 9 : quadrangulum, duplex, mensurae palmi.

v. 10 : Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

v. 11 : In secundo, carbunculus, sapphirus, et iaspis.

v. 12 : In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

v. 13 : In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

v. 14 : Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.

v. 15 : Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:

v. 16 : et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

v. 17 : e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

v. 18 : Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

v. 19 : stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.

v. 20 : Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

v. 21 : et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:

v. 22 : deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:

v. 23 : et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum:

v. 24 : tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

v. 25 : Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:

v. 26 : et mitras cum coronulis suis ex bysso:

v. 27 : feminalia quoque linea, byssina:

v. 28 : cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.

v. 29 : Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:

v. 30 : et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

v. 31 : Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.

v. 32 : Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

v. 33 : opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus,

v. 34 : velum; arcam, vectes, propitiatorium,

v. 35 : mensam cum vasis suis et propositionis panibus;

v. 36 : candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;

v. 37 : altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

v. 38 : et tentorium in introitu tabernaculi;

v. 39 : altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;

v. 40 : tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis iussa sunt fieri.

v. 41 : Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,

v. 42 : obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.

v. 43 : Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.