v. 1 : Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
v. 2 : Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
v. 3 : qui apparui Abraham, Isaac et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.
v. 4 : Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
v. 5 : Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
v. 6 : Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.
v. 7 : Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum,
v. 8 : et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
v. 9 : Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
v. 10 : Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
v. 11 : Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
v. 12 : Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?
v. 13 : Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
v. 14 : Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
v. 15 : hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel, et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.
v. 16 : Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
v. 17 : Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
v. 18 : Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
v. 19 : Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas.
v. 20 : Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
v. 21 : Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
v. 22 : Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri.
v. 23 : Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
v. 24 : Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum.
v. 25 : At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
v. 26 : Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
v. 27 : Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron,
v. 28 : in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti.
v. 29 : Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi.
v. 30 : Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?