v. 1 : Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
v. 2 : Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
v. 3 : et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
v. 4 : Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
v. 5 : eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
v. 6 : Mansit itaque Isaac in Geraris.
v. 7 : Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
v. 8 : Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
v. 9 : Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
v. 10 : Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens:
v. 11 : Qui tetigerit hominis huius uxorem, morte morietur.
v. 12 : Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
v. 13 : Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
v. 14 : habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
v. 15 : omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
v. 16 : in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
v. 17 : Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi,
v. 18 : rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
v. 19 : Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
v. 20 : Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
v. 21 : Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
v. 22 : Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen eius Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
v. 23 : Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
v. 24 : ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
v. 25 : Itaque aedificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum.
v. 26 : Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
v. 27 : locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
v. 28 : Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit iuramentum inter nos, et ineamus foedus,
v. 29 : ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
v. 30 : Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
v. 31 : surgentes mane, iuraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
v. 32 : Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
v. 33 : Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem.
v. 34 : Esau vero quadragenarius duxit uxores, Iudith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon eiusdem loci:
v. 35 : quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.