v. 1 : Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
v. 2 : Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
v. 3 : At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
v. 4 : Deditque illi Balam in coniugium: quae,
v. 5 : ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
v. 6 : Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen eius Dan.
v. 7 : Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
v. 8 : pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
v. 9 : Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
v. 10 : Qua post conceptum edente filium,
v. 11 : dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen eius Gad.
v. 12 : Peperit quoque Zelpha alterum.
v. 13 : Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
v. 14 : Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
v. 15 : Illa respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
v. 16 : Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
v. 17 : Et exaudivit Deus preces eius, concepitque et peperit filium quintum,
v. 18 : et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen eius Issachar.
v. 19 : Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
v. 20 : et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
v. 21 : Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
v. 22 : Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius.
v. 23 : Quae concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
v. 24 : Et vocavit nomen eius Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
v. 25 : Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
v. 26 : Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
v. 27 : Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
v. 28 : constitue mercedem tuam quam dem tibi.
v. 29 : At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
v. 30 : Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae.
v. 31 : Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
v. 32 : Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
v. 33 : Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
v. 34 : Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.
v. 35 : Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
v. 36 : Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius.
v. 37 : Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
v. 38 : Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
v. 39 : Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
v. 40 : Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban; cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus.
v. 41 : Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
v. 42 : quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban: et quae primi temporis, Iacob.
v. 43 : Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.