v. 1 : Iacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
v. 2 : Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
v. 3 : Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
v. 4 : praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
v. 5 : Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
v. 6 : Reversique sunt nuntii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
v. 7 : Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
v. 8 : dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
v. 9 : Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:
v. 10 : minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
v. 11 : Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
v. 12 : Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
v. 13 : Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo,
v. 14 : capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
v. 15 : camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
v. 16 : Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
v. 17 : Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quae sequeris?
v. 18 : respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
v. 19 : Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
v. 20 : Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.
v. 21 : Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
v. 22 : Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc.
v. 23 : Traductisque omnibus quae ad se pertinebant,
v. 24 : mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
v. 25 : Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit.
v. 26 : Dixitque ad eum: Dimitte me: iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
v. 27 : Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob.
v. 28 : At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?
v. 29 : Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
v. 30 : Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
v. 31 : Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
v. 32 : Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit.