Liber Genesis

Caput 35

v. 1 : Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

v. 2 : Iacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

v. 3 : Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.

v. 4 : Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.

v. 5 : Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

v. 6 : Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.

v. 7 : Aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

v. 8 : Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

v. 9 : Apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei

v. 10 : dicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel,

v. 11 : dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

v. 12 : terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

v. 13 : Et recessit ab eo.

v. 14 : Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:

v. 15 : vocansque nomen loci illius Bethel.

v. 16 : Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,

v. 17 : ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.

v. 18 : Egrediente autem anima prae dolore, et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Beniamin, id est, Filius dextrae.

v. 19 : Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.

v. 20 : Erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem.

v. 21 : Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

v. 22 : Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.

v. 23 : Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zabulon.

v. 24 : Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.

v. 25 : Filii Balae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.

v. 26 : Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae.

v. 27 : Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

v. 28 : Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

v. 29 : Consumptusque aetate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.