v. 1 : Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
v. 2 : Et hae sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
v. 3 : Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
v. 4 : Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
v. 5 : Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa maioris odii seminarium fuit.
v. 6 : Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
v. 7 : putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
v. 8 : Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
v. 9 : Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
v. 10 : Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
v. 11 : Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
v. 12 : Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
v. 13 : dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
v. 14 : Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
v. 15 : invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
v. 16 : At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges.
v. 17 : Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
v. 18 : Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
v. 19 : et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
v. 20 : venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
v. 21 : Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
v. 22 : Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
v. 23 : Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
v. 24 : miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
v. 25 : Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum.
v. 26 : Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
v. 27 : melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
v. 28 : Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Aegyptum.
v. 29 : Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
v. 30 : et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
v. 31 : Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt:
v. 32 : mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
v. 33 : Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph.
v. 34 : Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
v. 35 : Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
v. 36 : Madianitae vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.