Liber Genesis

Caput 38

v. 1 : Eodem tempore, descendens Iudas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

v. 2 : Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.

v. 3 : Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Her.

v. 4 : Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.

v. 5 : Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.

v. 6 : Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

v. 7 : Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.

v. 8 : Dixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

v. 9 : Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

v. 10 : Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

v. 11 : Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres eius. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.

v. 12 : Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

v. 13 : Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

v. 14 : Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

v. 15 : Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

v. 16 : Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?

v. 17 : dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

v. 18 : Ait Iudas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

v. 19 : et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

v. 20 : Misit autem Iudas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,

v. 21 : interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.

v. 22 : Reversus est ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

v. 23 : Ait Iudas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram: et tu non invenisti eam.

v. 24 : Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Iudas: Producite eam ut comburatur.

v. 25 : Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cuius haec sunt, concepi: cognosce cuius sit annulus, et armilla, et baculus.

v. 26 : Qui, agnitis muneribus, ait: Iustior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

v. 27 : Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:

v. 28 : Iste egredietur prior.

v. 29 : Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen eius Phares.

v. 30 : Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum: quem appellavit Zara.