v. 1 : Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
v. 2 : audivi quod triticum venundetur in Aegypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
v. 3 : Descendentes igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,
v. 4 : Beniamin domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
v. 5 : ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
v. 6 : Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
v. 7 : et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
v. 8 : Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
v. 9 : Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.
v. 10 : Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
v. 11 : Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
v. 12 : Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae huius considerare venistis.
v. 13 : At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
v. 14 : Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
v. 15 : Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
v. 16 : Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
v. 17 : Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
v. 18 : Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
v. 19 : Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
v. 20 : et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
v. 21 : et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
v. 22 : E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis eius exquiritur.
v. 23 : Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
v. 24 : Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
v. 25 : Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, iussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
v. 26 : At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
v. 27 : Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
v. 28 : dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
v. 29 : Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes:
v. 30 : Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
v. 31 : Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
v. 32 : Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
v. 33 : Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
v. 34 : fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
v. 35 : His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
v. 36 : dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt.
v. 37 : Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
v. 38 : At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.