v. 1 : Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
v. 2 : Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
v. 3 : Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth.
v. 4 : Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
v. 5 : Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
v. 6 : Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
v. 7 : Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
v. 8 : Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
v. 9 : Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
v. 10 : Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
v. 11 : Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
v. 12 : Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
v. 13 : Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
v. 14 : Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
v. 15 : Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared.
v. 16 : Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
v. 17 : Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
v. 18 : Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
v. 19 : Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
v. 20 : Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
v. 21 : Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
v. 22 : Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
v. 23 : Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
v. 24 : Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
v. 25 : Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
v. 26 : Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
v. 27 : Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
v. 28 : Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
v. 29 : vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
v. 30 : Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
v. 31 : Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.