Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

Carmen in libros regum

This work is licensed under LO

image

Liber 1



v. 1 : Helcana de Ramatha Phenennae sponsus et Annae

v. 2 : Venerat in Silo sacra Deo facere.


v. 3 : Fert epuli partes Phenenna, sui quoque nati,

v. 4 : Una cibi pars est, Anna, tibi sterili.


v. 5 : Anna sacerdoti reputatur Heli temulenta,

v. 6 : Cum tacet in templo, flensque movet labia.


v. 7 : Flebilis Anna suos quia vultus non variavit,

v. 8 : Ut breve post tempus conciperet meruit.


v. 9 : Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi,

v. 10 : Qui puer in Silo discipulus fit Heli.


v. 11 : Quos generavit Heli, Phinees dicuntur et Ophni,

v. 12 : Cum quibus ipse perit dum minus hos reprimit.


v. 13 : Hi comedunt adipem, quem iussit lex adoleri,

v. 14 : Et coeunt scortis ante domum Domini.


v. 15 : A Domino Samuel dum dormit ter vocitatus,

v. 16 : Promptus Heli ter adest, hunc vocitare ratus:

v. 17 : Non voco, dixit Heli.
Post hoc aliquo vocitante

v. 18 : Ne venias, sed dic: Audio, dic, Domine.


v. 19 : Adveniens Dominus Samuelem quarto vocatum

v. 20 : Edocet hoc quod Heli praevidet ipse malum.


v. 21 : Insiliunt hostes, gerit obvius Israel arcam,

v. 22 : Et fore victorem se reputat per eam.


v. 23 : Israel it fugiens, Phineesque necantur et Ophni,

v. 24 : Vique Philisthaea tollitur arca Dei.


v. 25 : Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur,

v. 26 : Et retro de sella lapsus Heli moritur.


v. 27 : Hostis in Azoto iuxta Dagon locat arcam;

v. 28 : Mane iacet Dagon, sicut adoret eam:

v. 29 : Erigitur Dagon; iacet hic diluculo truncus,

v. 30 : Caesa super limen sunt caput atque manus.


v. 31 : Civibus Azoti putrescunt omnibus ani.


v. 32 : Et subiti mures diripiunt segetes.


v. 33 : Accaron in Gazam, Geth mittit in Ascalon arcam,

v. 34 : Et simul extalis putridus exit eis.


v. 35 : Aurea dona Deo mures mittuntur et ani,

v. 36 : Atque super plaustrum ponitur arca Dei.


v. 37 : Utraque vacca rudis mugit vitulo remanente,

v. 38 : Iunctaque fert arcam Bethsamis absque duce.


v. 39 : A Samuele Ioel, nec non fuit ortus Abia,

v. 40 : Quos populus quaeritur vendere iudicia.


v. 41 : Ut det eis regem poscunt populi Samuelem,

v. 42 : Quod Dominus reprobat, cum fieri iubeat.


v. 43 : Cis patris amissas Saul in Suph quaerit asellas,

v. 44 : Cui Samuel regnum donat, et ungit eum.


v. 45 : Quosque Iabes Galaad, nisi dextris privet ocellis,

v. 46 : Nulla Naas dare vult foedera pacis eis.


v. 47 : Hoc Saul audito, veniens cum bobus ab agro

v. 48 : Compatiendo Iabes, mactat utrosque boves.


v. 49 : Frusta boum mittens Saul agmina quando vocavit:

v. 50 : Sic faciam bobus non venientis, ait.


v. 51 : Israel et Iudae Saul in Bezec agmina ducit,

v. 52 : Atque Naas caeso rex populo placuit.


v. 53 : Sol micat, et Samuel prece dat tonitrum pluviasque,

v. 54 : Plebsque probat regem se petiisse male.


v. 55 : Innumeras ducens super Israel arva catervas,

v. 56 : Castra Philisthaeus collocat in Machmas.


v. 57 : Rex Saul et Ionathas habet ensem filius eius,

v. 58 : Sed populo non est lancea vel gladius.


v. 59 : In spatio quod arat bos binus luce sub una,

v. 60 : Allophylos sternit quinque quater Ionatha.


v. 61 : Quos Ionathas sternit, quoniam necat armiger unus,

v. 62 : A Domino factum praedicat hoc populus.


v. 63 : Dum fugat Allophylos, ne quisquam prandia sumat

v. 64 : Rex Saul in populum dans maledicta, vetat.


v. 65 : Esuriens Ionathas sumptum mel ab arbore mandit;

v. 66 : Ne Saul hunc perimat plebs rogitando facit.


v. 67 : Obsequium Samuel Saul iniungit properandum,

v. 68 : Ut perimens Amalech deleat omne suum.


v. 69 : Ex Amalech pereunt quae vilia visa fuerunt,

v. 70 : Pingue pecus restat, rex quoque pinguis Agag.


v. 71 : Obsequium Deitas omni praefert holocausto,

v. 72 : Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.


v. 73 : Dum Samuel Iesse petit aedem Bethleemitae,

v. 74 : Ut simulet sacrum, ducit eo vitulum.


v. 75 : Filius est Iesse pastor qui nomine David,

v. 76 : Israel unctus rex a Samuele fuit.


v. 77 : More sacerdotis Saul offert rex holocaustum,

v. 78 : Cumque placere cupit, provocat inde Deum.


v. 79 : Frunda iacit lapidem, ruit icta fronte Golias.


v. 80 : Tuque suo gladio, David, eum iugulas.


v. 81 : Mille Saul dantur, sed David millia dena.


v. 82 : Displicet inde Saul cantio feminea.


v. 83 : Causa potens canor est, quia dum David citharizat,

v. 84 : Spiritus abscedit qui Saul exagitat.


v. 85 : Rex Saul astantem vult hasta figere David,

v. 86 : Qui cadit incassum dum procul iste salit.


v. 87 : Cum Saul a David centum praeputia poscat,

v. 88 : Hic perimens hostes, pro Michol haec duplicat.


v. 89 : Ad Saul ut David producant mane necandum,

v. 90 : Invigilant equites intus et ante domum.


v. 91 : Pelle tegens statuam Michol inquit David adesse,

v. 92 : Quaque fenestra fuit, fecit eum fugere.


v. 93 : Achimelech David panes gladiumque paravit,

v. 94 : Quod referente Doeg, rex necat Achimelech.


v. 95 : Quando ruens David spumans quatit ostia portae,

v. 96 : Non necat Achis eum, nam putat hunc furere.


v. 97 : Dum Saul in fovea relevat ventris gravitatem,

v. 98 : David ibi latitans curtat ei clamydem.


v. 99 : Quando Nabal David pueris alimenta negarat,

v. 100 : Nescit Abigail quae Nabal uxor erat.


v. 101 : David ut iratus venit ad Nabal interimendum,

v. 102 : Abigail gestans munera, placat eum.


v. 103 : Cum Nabal audisset quod coniux dona dedisset,

v. 104 : Ipse dolore petit, quod sua perdiderit.


v. 105 : Mortuus est Samuel, populorum flente caterva,

v. 106 : Cumque suis patribus conditur in Ramatha.


v. 107 : Quando Saul dormit, pateram fert David et hastam:

v. 108 : Caedere posset eum, sed dat ei veniam.


v. 109 : Achis erat rex Geth, qui David eo fugienti

v. 110 : Attribuit Siceleg, quo requiescat ibi.


v. 111 : In Saul ad bellum vult Achis ducere David,

v. 112 : Sed proceres nolunt, huncque redire facit.


v. 113 : Adveniunt hostes, et terras Israel intrant,

v. 114 : Rex Saul et populi quique sui trepidant.


v. 115 : Rex Saul unius Pythonissae petit aedem,

v. 116 : Et rogat hanc ut ei suscitet exanimem.


v. 117 : Exanimem, mulier, Samuelem surgere cogis:

v. 118 : Et Samuel: Mecum cras, Saul, inquit, eris.


v. 119 : Gelboe non debet pluvia, nec rore rigari,

v. 120 : Nam Saul et Ionathas interimuntur ibi.


v. 121 : Ex Amalech cunei captam Siceleg simul urunt,

v. 122 : Cum geminis David coniugibus redeunt.


v. 123 : Ut properans David cuneos Amalech superavit,

v. 124 : Coniuge cum gemina laetus adit propria.


v. 125 : Proh dolor! in Bethsan suspensa Saul Ionathaeque

v. 126 : Corpora murus habet, truncaque sunt capite.


v. 127 : Turma Iabes tendit nocturno tempore Bethsam,

v. 128 : Atque petens murum, fert Saul et Ionatham.

Liber 2



v. 1 : Fert Amalechites quoniam Saul ipse peremit,

v. 2 : Protinus in Siceleg David eum perimit.


v. 3 : Ungitur a Iuda rex David versus in Ebron,

v. 4 : Eius et imperio dux Ioab est equitum.


v. 5 : Israel in regem natum Saul Isboseth ungit;

v. 6 : Atque suos cuneos inclytus Abner agit.


v. 7 : In Gabaon veniunt Ioab, Abner et agmina bina,

v. 8 : Et prope piscinam parte sedent varia.


v. 9 : Bis pueri bis sex dum iussi ludere ludunt,

v. 10 : Per latus alterno vulnere se perimunt.


v. 11 : Agmina confligunt, fit utrimque gravissima caedes;

v. 12 : Abner abit fugiens, atque sui comites.


v. 13 : Est Asael velox cursu, compar caprearum;

v. 14 : Ille sequens Abner currit et urget eum.


v. 15 : Abner ait: Pueros, Asael, spolia fugientes

v. 16 : Caedere te nolo, frater enim Ioab es.


v. 17 : Impatiens Asael premit Abner, at iste sequentem

v. 18 : Inguine percusso proiicit exanimem.


v. 19 : Respha Saul pellex coit Abner; at Isboseth illum

v. 20 : Arguit: inde minax deserit Abner eum.


v. 21 : Primo Saul David Michol uxorem sociarat,

v. 22 : Post adimens illi Phaltiel hanc dederat.


v. 23 : Phaltiel ablatam ducens Michol, Abner in Ebron

v. 24 : Reddit eam David pacis ad indicium.


v. 25 : David et Abner edunt; Abner cum pace recedit,

v. 26 : Moxque dolo revocans hunc Ioab interimit.


v. 27 : Isboseth obdormit, sua sunt nec ostia firma,

v. 28 : Clamque necant gladiis hunc Recab et Banaa.


v. 29 : A Recab et Banaa sumens caput Isboseth, ambos

v. 30 : Interimit David, praemia ferre ratos.


v. 31 : A tribubus cunctis David rex Israel unctus,

v. 32 : Conterit allophylos belliger egregius.


v. 33 : Ierusalem capiens, Iebusaeos inde fugavit,

v. 34 : Atque caput regni David eam statuit.


v. 35 : Per vallem Raphaim venit hostis, et omnia vastat;

v. 36 : Inque Baalpharasim David eum superat.


v. 37 : A Domino doctus David non obviat hosti,

v. 38 : Gyrat, et a tergo perniciem dat ei.


v. 39 : A Cariathiarim quae dudum venerat arca,

v. 40 : Est apud Aminadab qui manet in Gabaa.


v. 41 : David agi plaustrum ponique super iubet arcam,

v. 42 : Atque boves iungens, ducere coepit eam.


v. 43 : Quando regunt plaustrum quos Aminadab generavit,

v. 44 : Oza sequens arcam, praevius Abio regit.


v. 45 : Arca Dei fertur; rex ludit et Israel omnis;

v. 46 : Tympana, sistra sonant, listraque cum cytharis.


v. 47 : Arca Dei labi bove calcitrante videtur,

v. 48 : Oza manu tenet hanc, moxque cadens moritur.


v. 49 : Ulterius David timet arcam ducere secum,

v. 50 : Atque Gethaeus eam detinet Obededom.


v. 51 : Divitias augens Deus Obededom benedixit,

v. 52 : Cuius in aede tribus mensibus arca fuit.


v. 53 : David ad Obededom citharizans atria venit,

v. 54 : Unde ferens arcam Ierusalem rediit.


v. 55 : Quando Michol David videt ante Deum salientem,

v. 56 : Despicit hunc; ideo non peperit sobolem.


v. 57 : David Ebron degens Ammon primo generavit,

v. 58 : Edita Iesrael hunc Achinoem peperit.


v. 59 : Filius est David puer Absalon, et speciosis

v. 60 : Israel et Iudae pulchrior est pueris.


v. 61 : Pulchra nimis Thamar soror Absalon est uterina

v. 62 : Ex genita regis Tholomai Maaca.


v. 63 : Ut faceret templum David Nathan insinuarat;

v. 64 : Mane Nathan rediens aedificare vetat.


v. 65 : Ex Lodabar Machir est, et qui manet eius in aede

v. 66 : Miphiboseth claudus filius est Ionathae.


v. 67 : A Lodabar ductus, nec non bona patris adeptus,

v. 68 : Cum pueris David Miphiboseth comedit.


v. 69 : Pace Naas David connexus rex fuit Ammon;

v. 70 : Hic obit et regnat filius eius Hanon.


v. 71 : David Hanon servos ut dent solamina misit,

v. 72 : Seque quod explorent rex furibundus ait:

v. 73 : Usque nates ab Hanon mox vestis quaeque rescissa,

v. 74 : Rasaque legatis barba fuit media.


v. 75 : Regis Hanon fuit urbs celeberrima, nomine Rabba;

v. 76 : Ut populetur eam dux Ioab accelerat.


v. 77 : Ut tueantur Hanon veniunt cum gente quaterna

v. 78 : Rex Rohob, Istob rex, rex Soba, rex Maacha.


v. 79 : Ante fores Rabba pugnant Ioab Abisaique,

v. 80 : Et fugiunt victis regibus indigenae.


v. 81 : Dum manet Urias prope Rabbad in obsidione,

v. 82 : Ierusalem coniux est sua Bersabee.


v. 83 : Bersabeen secum David dormire coegit,

v. 84 : Protinus illa domum, sed gravidata redit.


v. 85 : A Ioab Urias fert regi nuntia belli:

v. 86 : Ire domum iusso rex epulas dat ei.


v. 87 : Nonnisi cum servis Urias vult recubare,

v. 88 : Nec domus allicit hunc pulchrave Bersabee.


v. 89 : Post reditum quare cum coniuge non requievit

v. 90 : Rex rogat Uriam; virque severus ait:

v. 91 : Absit ut Uriam demulceat ulla voluptas,

v. 92 : Dum Ioab armorum praegravat asperitas.


v. 93 : Rex ait Uriae: Sero coenabis apud me;

v. 94 : Quas Ioab ostendas cras dabo litterulas.


v. 95 : Ut digitus David signa quae verba notavit,

v. 96 : Fert manus Uriae signa necis propriae.


v. 97 : Caeditur Urias densos ubi pugnat in hostes,

v. 98 : Dante Ioab signum dum fugiunt comites.


v. 99 : Dum David ex Rabbath non vult sibi sumere palmam,

v. 100 : David adire facit, qui cito coepit eam.


v. 101 : David Hanon perimens, fert illius diadema,

v. 102 : Ierusalemque redit, multa gerens spolia.


v. 103 : Ut cibet infirmum Thamar soror intrat ad Ammon;

v. 104 : Cumque cibare parat, cogitur ut coeat.


v. 105 : In Baasor pransum deduxerat Absalon Ammon,

v. 106 : Quem fecit interimi dum putat hic refici.


v. 107 : Absalon in Gessur tribus annis est fugitivus,

v. 108 : Rex ibi Tholomai; tunc viget eius avus.


v. 109 : Insinuante Ioab ducens puerum Thecuitis

v. 110 : Aggreditur David talibus eloquiis:

v. 111 : Filius alter arat quem filius iste peremit.


v. 112 : Hunc lapidare volunt, sic mihi nullus erit.


v. 113 : Filius hic vivet rex David ait Thecuiti,

v. 114 : Nec patiar tibi bis moestitiam fieri.


v. 115 : Mortuus est Ammon, dixit regi Thecuitis,

v. 116 : Absalon ut perdas, hunc reparare nequis.


v. 117 : Admonitus cauto Thecuitis famine David

v. 118 : Absalon a Gessur mox remeare facit.


v. 119 : Ierusalem moestus geminis manet Absalon annis,

v. 120 : Cum faciem nunquam possit adire patris.


v. 121 : Absalon ire facit legatos, et Ioab orat,

v. 122 : Ut veniens illi colloquium faciat.


v. 123 : Absalon iratus segetes Ioab igne cremavit;

v. 124 : Ire prius renuens tunc Ioab hunc adiit.


v. 125 : Efficiente Ioab rex Absalon oscula praebet,

v. 126 : Et sibi praesentem cum velit esse iubet.


v. 127 : Absalon est in Ebron stipatus milite multo,

v. 128 : Hic et ab Achitopel rex fit et a populo.


v. 129 : Ierusalem David pede nudo flensque reliquit,

v. 130 : Sed remanet Cusai David amicus ibi.


v. 131 : Achitophel bis sex hominum millibus ire,

v. 132 : Et profugum David vult cito percutere.


v. 133 : Accelerant servi post Achimaam Ionathamque,

v. 134 : Atque volunt illos in Bahurim capere.


v. 135 : Dat mulier ptisanas super os putei quasi siccet,

v. 136 : In puteo Ionathas Achimaasque latet.


v. 137 : A puteo Bahurim Ionathas salit, Achimaasque;

v. 138 : Atque monent David longius aufugere.


v. 139 : Quod Cusai monuit quia credulus Absalon egit,

v. 140 : Achitophel merito se perimit laqueo.


v. 141 : Per Bahurim collem regi David fugienti

v. 142 : Exprobrat, et lapides mittit in hunc Semei.


v. 143 : Principibus trinis committens agmina David,

v. 144 : Absalon ut servent in Galaad monuit.


v. 145 : Absalon impugnant Ethai, Ioab Abisaique,

v. 146 : Et populi caedes magna fit in nemore.


v. 147 : Absalon it mulo, ramo caput illius haeret,

v. 148 : Eius abit mulus, pendulus ipse manet.


v. 149 : A Ioab Absalon est triplex data lancea cordi;

v. 150 : Palpitat, huncque necant quinque bis armigeri.


v. 151 : Israel in David duce Siba bella paravit.


v. 152 : Sed reparans regnum Iuda reduxit eum.


v. 153 : Praecipiens Amasae quo multum regeret agmen,

v. 154 : Vult Amasam David pro Ioab esse ducem.


v. 155 : Dum simulas Amasae Ioab oscula, dextera mentum

v. 156 : Sustinet et laeva das lateri gladium.


v. 157 : Ut caperet Sibam Ioab oppugnabat Abelam,

v. 158 : Quem mulier flexit quae bene consuluit.


v. 159 : Docta caput Sibae mulier proiecit Abelae,

v. 160 : Quod Ioab a muro suscipit, itque retro.


v. 161 : Inde fames durat tribus annis tempore David

v. 162 : Quod populus Gabaa per Saul occubuit.


v. 163 : A Gabaonitis de stirpe Saul cruce fixi

v. 164 : Sunt iuvenes septem, sic abit ira Dei.


v. 165 : In cruce dum pendent Armoni Miphibosethque

v. 166 : Respha parens servat corpora nocte, die.


v. 167 : Respha die volucres, noctuque feras abigebat,

v. 168 : Rex iubet, et natos Respha suos tumulat.


v. 169 : Iesbibenob pugnans vult lassum caedere David,

v. 170 : Protinus Abisai Iesbibenob perimit.


v. 171 : Castra Philisthaeus Bethleem posuit prope portam,

v. 172 : Unde dari sitiens vult sibi David aquam.


v. 173 : Per medios hostes est Bethleem porta petita,

v. 174 : Fortibus a trinis, haustaque fertur aqua.


v. 175 : Absit ut ipse sitim relevem de sanguine vestro,

v. 176 : Rex ait, et fundens libat aquam Domino.


v. 177 : Israel et Iudae David populos numeravit,

v. 178 : Gadque propheta Dei convenienter ait:

v. 179 : Trina dies pestis, vel erunt septem famis anni,

v. 180 : Vel fuga tres menses toleranda tibi.


v. 181 : Malo, refert David, Domini me dextera tangat,

v. 182 : Quam manus hostilis me profugum faciat.


v. 183 : Trina dies agitur, cum morti septuaginta

v. 184 : Millia de populo dat manus angelica.


v. 185 : Proxima Ierusalem fuit area quam prope David

v. 186 : Angelus apparet qui populum perimit.


v. 187 : Area cum bobus, plaustrum, iuga sunt Areunae,

v. 188 : Gratis et haec regi vult Areuna dare.


v. 189 : Tradita cum bobus pretio fuit area regi,

v. 190 : Quos ibi rex adolet, fitque salus populi.

Liber 3



v. 1 : Frigidus est David, quod fecit pigra senecta,

v. 2 : Nec calidus fieri veste potest aliqua.


v. 3 : Virginibus pulchris praestans Abisag Sunamitis

v. 4 : Cum sene rege iacet, quem cibat atque fovet.


v. 5 : Plebs, Ioab, Abiathar regem faciunt Adoniam;

v. 6 : David, ut agnovit, ne fieret vetuit.


v. 7 : Et iubet in regem sibi substitui Salomonem.


v. 8 : Ducitur ille Gihon, rex ibi fit Salomon.


v. 9 : Dum tenet altaris cornu trepidans Adonias,

v. 10 : Mandat ei Salomon: Fac bene, ne timeas.


v. 11 : Ductus ad extremum David iubet hoc Salomoni,

v. 12 : Ut gladio tandem det Ioab et Semei.


v. 13 : Mortuus est David; flet Iuda, flet Israel illum;

v. 14 : Hunc et in urbe sua rex sepelit Salomon.


v. 15 : Quatenus uxorem ducas Abisag Sunamitem

v. 16 : A Salomone petis, mox Adonia peris.


v. 17 : Iussus ab altari postquam Ioab ire recusat,

v. 18 : Hunc ibi Banaias rege iubente necat.


v. 19 : Rex prohibet Semei de Ierusalem proficisci;

v. 20 : In Gath abit Semei, rex iubet hunc perimi.


v. 21 : In Gabaon Deus in somnis visus Salomoni:

v. 22 : Tu pete, quodque petes, hoc dabo, dixit ei.


v. 23 : Ut Salomon petiit sibi quo sapientia detur;

v. 24 : Haec et opes, nec non gloria summa datur.


v. 25 : Dum, mulier, dormis, tibi subripit altera vivum,

v. 26 : Clamque suum tibi fert exanimem puerum.


v. 27 : Bina petit puerum mulier, Salomonque necari

v. 28 : Hunc iubet, et medium censet utrique dari.


v. 29 : Una monet fieri, vetat altera.
Rex, ea, dixit,

v. 30 : Est pueri mater, quae perimi vetuit.


v. 31 : Facta fuit talis Domini domus a Salomone,

v. 32 : Ut fieri nullum possit opus simile.


v. 33 : Materia lapidum Domini domus aedificatur,

v. 34 : Et sonitus ferri nullus ibi capitur.


v. 35 : Lata quater quinis et ter denis fuit alta,

v. 36 : Sex decies cubitis longa domus fabrica.


v. 37 : Ligna tegunt abiegna solum, murum tegit intus

v. 38 : Cedrus, et ex cedro fit laquearis opus

v. 39 : Ligna videt nemo, sed purum cernitur aurum,

v. 40 : Quo tegitur laquear, murus et omne solum.


v. 41 : Est cubitis denis geminus cherub altus, et alas

v. 42 : Per cubitos denos pandit uterque duas.


v. 43 : Factus olivarum lignis geminus cherub intus,

v. 44 : Omnibus est membris aureus exterius.


v. 45 : Ala cherub gemini sic murum tangit, ut alae

v. 46 : In medio templi sint sibi contiguae.


v. 47 : Tanta datur Domino, Salomon dum dedicat aram,

v. 48 : Hostia per populum, ne numerare queam.


v. 49 : Millia bina boum, vicenaque per Salomonem;

v. 50 : Ast ovium centum sunt data bisque decem.


v. 51 : Non minus est aries tibi quam centenus ad esum

v. 52 : Cum bove ter deno quoque die, Salomon.


v. 53 : Nullus aves, pisces, cervos, capreas numerabit,

v. 54 : Sive feras alias, quas Salomon comedit.


v. 55 : Millia quadrupedum duodena quibusque diebus

v. 56 : Rex Salomon pascit congrua militibus.


v. 57 : Millia dena quater sunt quadrupedum Salomonis,

v. 58 : Quae cibat assidue, curribus apta suis.


v. 59 : Arma quibus Salomon tribuit vestesque, cibosque,

v. 60 : Sunt equitum bis sex millia quaque die.


v. 61 : Cuncta domat mulier, quia te (sapientia) vincit.


v. 62 : Quando deos Salomon victus amore colit.


v. 63 : Sidoniam Astarthen, Chamos Moab, et Moloch Ammon,

v. 64 : Quos sua nupta deos ipse colit Salomon.


v. 65 : Ut chlamydis bis sex scissuras fecit Achias,

v. 66 : Iussit ut inde decem, Ieroboam, capias.


v. 67 : Rex Salomon moritur, sepelit natus suus illum,

v. 68 : Qui Roboam dictus fert diadema suum.


v. 69 : Israel it cum Ieroboam; Roboam quoque poscit

v. 70 : Ut levet ipse iugum, quod Salomon posuit.


v. 71 : A Roboam quaesita senum sententia suadet

v. 72 : Ut placeat populis, et iuga dura levet.


v. 73 : Insinuant iuvenes non esse iugum relevandum,

v. 74 : Et Roboam credit consiliis iuvenum.


v. 75 : Vos, Roboam profert, flagris pater ante cecidit;

v. 76 : Sed mihi pro flagris, scorpio multus erit.


v. 77 : Sola tribus Iudae regi Roboam famulatur;

v. 78 : Dena tribus regem Ieroboam sequitur.


v. 79 : Vult Aduram missus Roboam deferre tributum,

v. 80 : Sed lapidat veniens Israel omnis eum.


v. 81 : Accelerant centum simul octogena virorum

v. 82 : Millia cum Roboam perdere Ieroboam.


v. 83 : Nomine Semeias vates fuit; ille catervas

v. 84 : Ut tot abire videt, sic ad eas perhibet:

v. 85 : Integritas regni pro David erat Salomoni,

v. 86 : Sed Roboam fit honor pro Salomone minor.


v. 87 : Iuda revertatur; non Israel interimatur,

v. 88 : Sed sedeat proprio Ieroboam solio.


v. 89 : Hoc simul audivit, regressus Iuda quievit;

v. 90 : Post tamen est factus Ieroboam reprobus.


v. 91 : Ad Domini templum quod Ierusalem micat auro

v. 92 : Conveniunt plures Israel ex populo.


v. 93 : Ieroboam metuit ne regno sit cariturus,

v. 94 : Si suus ad Roboam conveniat populus.


v. 95 : Artis opus mirae vitulos facit, et iubet ire

v. 96 : Ieroboam populos, ut recolant vitulos.


v. 97 : Aureus in Bethel vitulus est, par suus in Dan;

v. 98 : Hoc opus, hique dii, sunt tibi Ieroboam.


v. 99 : Festa dies agitur, qua cogit pergere secum

v. 100 : Ieroboam Bethel multiplicem populum.


v. 101 : Thurificat vitulum rex Ieroboam super aram:

v. 102 : Ecce vir ex Iuda clamat at hoc in eam.


v. 103 : Vir domui David Iosias nomine surget,

v. 104 : Qui super hanc aram pontifices perimat.


v. 105 : Hoc aderit signum: Scindetur protinus ara,

v. 106 : Et cadet in terram qui cinis est in ea.


v. 107 : Rex levat inde manum, citiusque capi iubet illum;

v. 108 : Mox manus arida fit, nec retrahi notuit.


v. 109 : Scinditur ara cito, sicut vir dixerat ille,

v. 110 : Et populi cinerem conspiciunt cadere.


v. 111 : Ieroboam rogitat vir ut auxilium sibi poscat,

v. 112 : Qui petiit Dominum restituitque manum.


v. 113 : Inde vir ex Iuda pergit, sequiturque propheta

v. 114 : Unus, eumque rogat quo rediens comedat.


v. 115 : Vir Domini profert: Dum Bethel pergere iussit

v. 116 : Me Dominus, Bethel ne comedam vetuit.


v. 117 : Ille propheta refert: Fuit angelus ecce locutus,

v. 118 : Utque cibum tibi dem sum per eum monitus.


v. 119 : Vir redit et comedit, sed qui deceperat illum

v. 120 : Dum resident clamat vaticinans ad eum:

v. 121 : Tu nec obedisti, nec iam poteris sepeliri

v. 122 : Cum propriis patribus, sic loquitur Dominus.


v. 123 : Vir residens asino pergit, leo mox necat illum,

v. 124 : Inde nihil comedens, nec perimens asinum.


v. 125 : Conspicitur medio proiectum calle cadaver,

v. 126 : Et stat asellus ibi, statque leo pariter.


v. 127 : Hoc ubi cognovit, petit ille propheta necatum,

v. 128 : Flensque suum Bethel hunc vehit ad tumulum.


v. 129 : Ieroboam natus iacet aeger Abia vocatus;

v. 130 : Atque quiete carens luget uterque parens.


v. 131 : Rex iubet ut pergens sua consulat uxor Achiam,

v. 132 : An subeat mortem natus Abia citam.


v. 133 : Fecerat hoc aetas, oculis nil cernit Achias;

v. 134 : Hic manet in Silo vera videns animo.


v. 135 : Se simulans aliam petit hunc regina, sed illo:

v. 136 : Ieroboam coniux (protulit) ingredere.


v. 137 : Ieroboam peccat, vitulos quos fecit adorat;

v. 138 : Et tibi missus ego untia dura fero.


v. 139 : Aeger Abia iacens, quem Ieroboam generavit,

v. 140 : Quando domum venies exanimatus erit.


v. 141 : Ieroboam generis tumulabitur amodo nullus,

v. 142 : Solus erit tumulo vester Abia datus.


v. 143 : Ieroboam generis si quis moriatur in agris.


v. 144 : Hunc comedent volucres; si quis in urbe, canes.


v. 145 : Et veniens Thersam regina domum penetravit,

v. 146 : Natus Abia suus mox anima caruit.


v. 147 : Iuda Dei legem, Roboamque tenet tribus annis,

v. 148 : Nullus et interea praevalet hostis eis.


v. 149 : Ierusalem Sesac rex Aegypti spoliavit,

v. 150 : Quando Deum Roboam Iudaque deseruit.


v. 151 : Post tamen a Roboam Iudaque fuit rogitatus,

v. 152 : Atque retro Sesac facit abire Deus.


v. 153 : Mortuus est Roboam, quo cum Salomone sepulto;

v. 154 : Natus Abia suus fungitur imperio.


v. 155 : Ieroboam veniens terras invadit Abiae,

v. 156 : Et penitus Iudam nititur atterere.


v. 157 : Ad Dominum clamans dum rex confligit Abia,

v. 158 : Ieroboam fugiens vix redit ad propria.


v. 159 : Ieroboam moritur; Nadab autem filius eius

v. 160 : Israel a populo Sceptriger erigitur.


v. 161 : Civibus Allophylis urbs Gebbethon est habitata,

v. 162 : Dum Nabad obsidet Hana caedit eum Baasa.


v. 163 : Agmina fugerunt, volucresque Nadab lacerarunt,

v. 164 : Et fuit Thersa rex positus Baasa

v. 165 : Ense perit Baasae dum Ieroboam genus omne;

v. 166 : Scitur, Achia, tuus sermo fuisse ratus.


v. 167 : A populo Iudae postquam sepelitur Abia,

v. 168 : Sceptrifer efficitur filius eius Asa.


v. 169 : Perpetuum bellum fuit inter Asam Baasamque;

v. 170 : Verus Asae Deus est; sed vitulus Baasae.


v. 171 : Saepe propheta Iehu Baasae mala vaticinatur,

v. 172 : Inde neci Baasa percutiente datur.


v. 173 : Ut nociturus Asae dominetur per loca Iudae

v. 174 : Aedificare Rama proposuit Baasa.


v. 175 : Sceptrigero Benadab qui fert diadema Syrorum,

v. 176 : Rex Asa munera dans expetit auxilium.


v. 177 : Auxilio Benadad fiunt Baasae mala multa;

v. 178 : Sic per eum non est aedificata Rama.


v. 179 : Ut sepelit Baasam regem facit Israel Helam

v. 180 : Qui Baasae patris moribus est similis.


v. 181 : Militiae princeps obsedit Getbethon Amri;

v. 182 : Hela suos cuneos stare iubebat ibi.


v. 183 : Dum bibit in Thersa rex Israel ebrius Hela,

v. 184 : Servus eum Zambri tradidit ense neci.


v. 185 : Obtinuit Thersam Zambri, rex Israel, atque

v. 186 : Illius ense cadit tota domus Baasae.


v. 187 : Aggreditur Thersam factus rex Israel Atari,

v. 188 : Puniat ut servum qui dominatur ibi.


v. 189 : Israel adveniens circumdat moenia Thersae,

v. 190 : Viribus et totis vult ea destruere.


v. 191 : Quando videt Zambri quod sit capiendus ab Amri,

v. 192 : Ingrediens aulam, se cremat hic et eam.


v. 193 : Somer erat princeps qui montem vendidit Amri;

v. 194 : Rex nova Samariae moenia fecit ibi.


v. 195 : Mortuus est Amri; quo Samariae tumulato,

v. 196 : Filius eius Achab ponitur in solio.


v. 197 : Rex Achab uxorem pravam Iezabel sibi iungit,

v. 198 : Et sequitur Baalim quem sua nupta colit.


v. 199 : Sydonius rex est qui Mechabaal vocitatur,

v. 200 : Hic Iezabel pater est, et Baalim sequitur.


v. 201 : Asserit Elias quoniam nisi proferat ipse,

v. 202 : Nec populis rores, nec venient pluviae.


v. 203 : Est prope Iordanem torrens, qui nomine Charit

v. 204 : Dicitur; Elias hic sedet, inde bibit.


v. 205 : Dante Deo, panem corvi carnesque ministrant;

v. 206 : Inde bis Eliam quaque die reparant.


v. 207 : Dum nimis imbre caret, torrens decrescit et aret;

v. 208 : Tum pater Elias quaerit aquas alias.


v. 209 : Sidonius locus est; veteres dixere Sarepta:

v. 210 : Huc venit Elias, suscipit hunc vidua.


v. 211 : Exiguum viduae vas cernitur esse farinae;

v. 212 : Restat ei tantum vas olei modicum.


v. 213 : Nil olei minus est, non est tenuata farina;

v. 214 : His tamen Elias utitur et vidua.


v. 215 : Natus obit viduae, iacet Elias super illum,

v. 216 : Et precibus fusis vivificat puerum.


v. 217 : Tres abeunt anni cum seno mense, nec ulla

v. 218 : Omnibus in terris conspicitur pluvia.


v. 219 : Rex Achab Eliam quaerens, non invenit illum;

v. 220 : Invenit Abdias, hocque refert ad eum:

v. 221 : Rex Achab in varias te quaeri praecipit oras,

v. 222 : Et fieri tecum vult sibi colloquium.


v. 223 : Protinus Elias Abdiam pergere iussit:

v. 224 : Ille vocat regem, rex properando venit.


v. 225 : Mons prope Iesrael est, Carmeli nomine dictus.


v. 226 : Hunc petit Elias, rex Achab et populus.


v. 227 : Ecce quater centum quinquagenique prophetae

v. 228 : Sunt ibi qui perhibent se Baalim colere.


v. 229 : Conspicit Elias tot pontifices statuarum,

v. 230 : Nec dubitavit eis hoc dare propositum:

v. 231 : Ara sit una Baal, sit bos positus super unus,

v. 232 : Araque sit Domini, bosque super positus;

v. 233 : Appositis lignis supponatur nihil ignis:

v. 234 : Sic Baal atque meus se probet igne Deus.


v. 235 : Pontifices clament: Et si Baal est Deus, ignem

v. 236 : Mittat, et ipse suum devoret igne bovem.


v. 237 : Si Dominus Deus est, ego vociferabor ad illum,

v. 238 : Atque bovem Dominus devoret igne suum.


v. 239 : Inde super binam bos binus ponitur Aram,

v. 240 : Satque datur ligni, sed nihil ignis ibi.


v. 241 : Pontifices clamant, et caedunt corpora cultris;

v. 242 : Nec Baal audit eos, nec datur ignis eis.


v. 243 : Tunc petit Elias ut det Dominus Deus ignem;

v. 244 : Nec mora, consumit coelica flamma bovem.


v. 245 : Praecipit Elias comprendi quosque prophetas,

v. 246 : Atque Cison ductos ense peremit eos.


v. 247 : Iezrael Elias regem monet ocius ire,

v. 248 : Ne redeuntis iter praepediant pluviae.


v. 249 : Postulat Elias Carmeli vertice pronus,

v. 250 : Moxque dedit nubes et pluvias Dominus.


v. 251 : Iezrael ad Iezabel veniens Achab omnia narrat

v. 252 : Qualiter Elias haec operatus erat.


v. 253 : Nuntiat Eliae, quia perdidit ipse prophetas,

v. 254 : Per famulum Iezabel, sic faciam tibi cras.


v. 255 : Dum fugit Elias, sub iuniperum venienti

v. 256 : Appetitur sibi mors, atque sopor fit ei.


v. 257 : Angelus hunc vocat ut comedat, qui surgit, et ecce

v. 258 : Azymus hic panis, vasque videtur aquae.


v. 259 : Prandit et obdormit, vocat angelus hunc ad edendum,

v. 260 : Qui comedit panem quem videt appositum.


v. 261 : Luxque dena quater totidem cum noctibus ivit,

v. 262 : Cum nihil Elias prandet Horebque venit.


v. 263 : Montis Horeb quaedam spelunca videtur, et intus

v. 264 : Dum manet Elias, inquit ei Dominus:

v. 265 : Egrediens stabis coram Domino veniente,

v. 266 : Tunc ibi praevenient res ita terrificae.


v. 267 : Spiritus est grandis fortisque, nec est Deus illic.


v. 268 : Motio subsequitur mira, nec est Deus hic.


v. 269 : Maximus est ignis, Deus est prope, non tamen hic est;

v. 270 : Sibilat aura levis, hic veniens Deus est.


v. 271 : Contegit Elias dum palliolo sibi vultum,

v. 272 : Quid facis hic, inquit coelica vox ad eum?

v. 273 : Ille refert: Zelo zelatus sum, quia pergit

v. 274 : Post Balaam populus, teque sequi renuit

v. 275 : Israel ense tuum percussit quemque prophetam,

v. 276 : Me superesse dolens quaerit ut inteream.


v. 277 : Inquit ei Dominus: Perges, Elia, tuoque

v. 278 : Victus erit studio rex Asael Syriae.


v. 279 : Unge Levi regem super Israel; ast Elisaeus

v. 280 : Unctus erit pro te, sitque propheta meus.


v. 281 : Rex Syriae Benadad vult ter denis geminisque

v. 282 : Regibus adductis Samariam capere.


v. 283 : Rex Achab Israel est; hic inter moenia clausus

v. 284 : Deficit et trepidat Samariae populus.


v. 285 : Rex Benadad iubet hoc; argenti quidquid et auri

v. 286 : Hic habet, uxores et genitos det ei.


v. 287 : Territus iste refert: Ego sum tuus, et mea quaeque,

v. 288 : Ut mihi mandasti, sunt tua, mi domine.


v. 289 : Mandat ei Benadad: Servos ego cras tibi mittam,

v. 290 : Quodque placebit eis Samariae capiam.


v. 291 : Mittit Achab Benadad, sibi quem videt insidiari,

v. 292 : Hoc nimis est durum, non patiar fieri.


v. 293 : Rex Achab et Benadad pugnant in vertice montis;

v. 294 : Terga Syri vertunt, Israel instat eis.


v. 295 : Rex Benadad fugiens, ubi videt se superatum,

v. 296 : Dixit Achab regem montis habere Deum.


v. 297 : Annus abit, Benadad reparat currus equitesque,

v. 298 : Atque redit sperans Israel opprimere.


v. 299 : Cernitur in campis ab Achab Benadad superatus,

v. 300 : Et Dominus fortis scitur ubique Deus.


v. 301 : Urbs vocitatur Aphec; Benadad conclusus in urbe

v. 302 : Sic latet ut nunquam se putet aufugere.


v. 303 : Membra tegunt saccis, et sic ad Achab venientes

v. 304 : Quae Benadad mittit verba ferunt proceres.


v. 305 : Servus erit Benadad tuus, et quaecunque iubebis

v. 306 : Efficiet, vitam tu sibi si dederis.


v. 307 : Inquit Achab: Volo; sit Benadad mihi foedere iunctus,

v. 308 : Et vigeat frater tempus in omne meus.


v. 309 : Tunc humilis Benadad demisso vertice venit,

v. 310 : Inque suo curru rex Achab hunc posuit.


v. 311 : Ecce propheta suo comiti, me percute, dixit;

v. 312 : At fore percussor, qui comes est, renuit.


v. 313 : Ille refert comiti quoniam leo perderet ipsum.


v. 314 : It comes, et veniens mox leo perdit eum.


v. 315 : Vir venit alter; ei, me percute, dixit; at ille

v. 316 : Percutit, et sanguis labitur a capite.


v. 317 : Inde propheta sibi tegit omnem pulvere vultum,

v. 318 : Et veniens ad Achab, tale dat eloquium:

v. 319 : Dummodo pugna fuit, quidam cepit fugientem,

v. 320 : Et mihi commisit lege sub hac hominem.


v. 321 : Hunc nisi restituas, argenti solve talentum,

v. 322 : Vel mihi pro capto da caput ipse tuum.


v. 323 : At mihi commissus fugiens evasit, et ille

v. 324 : Qui mihi commisit, ius petit inde grave.


v. 325 : Aut hominem reddes, aut argentum dabis illi

v. 326 : Rex ait, aut debes iudice te perimi.


v. 327 : Ut facie tersa fuit agnitus esse propheta,

v. 328 : Dixit Achab plane iudicium simile.


v. 329 : Rex Benadad merito fuerat vir mortis; at illi

v. 330 : Tu dator es vitae, dignus es inde mori.


v. 331 : Vinea Nabod erat, fuit haec in Iezrael urbe;

v. 332 : Rex Achab appetit hanc, et sibi vult emere.


v. 333 : Vinea, Nabod ait, patrum fuit ista meorum,

v. 334 : Sitque meae prolis; non capiam pretium.


v. 335 : Hoc Achab audito, dat tristia membra cubili.


v. 336 : Nec comedit panem, vultque dolore mori.


v. 337 : Ut Iezabel ponit notulas, ponitque sigillum.


v. 338 : Iezrael has mittens, triste dat imperium.


v. 339 : Imperio Iezabel duo crimen testificati

v. 340 : Sunt ibi, quo Nabot debeat interimi.


v. 341 : Dicitur a Nabod: Rex atque Deus benedictus;

v. 342 : Inde videns testes, hunc lapidat populus.


v. 343 : Hoc Achab ut novit gavisus, Iezrael intrat;

v. 344 : Obvius Elias sic ad eum loquitur:

v. 345 : Perditor illius es cuius bona diripuisti;

v. 346 : Ira Dei vindex te dabit inde neci.


v. 347 : Fusus erit sanguis tuus, ac linget canis illum

v. 348 : Nabod ubi cruor est linctus ab ore canum;

v. 349 : Atque canes comedent Iezabel: utrumque peribit

v. 350 : Sic genus, ut Baasae tota domus periit.


v. 351 : Induitur sacco, ieiunat, luget, humique

v. 352 : Sternitur, et flexo pergit Achab capite.


v. 353 : Protulit Eliae Deus: Hocne vides, quia plangit

v. 354 : Rex Achab, et veniam nocte dieque petit.


v. 355 : Dic Achab: Illius dare quod mala nolo diebus,

v. 356 : Post, mala sunt toti danda suae domui.


v. 357 : Rex Asa mortuus est, tumulat genitus suus illum

v. 358 : Nomine qui Iosaphat suscipit imperium.


v. 359 : Rex Achab et Iosaphat valido sibi foedere iuncti,

v. 360 : Samariam veniunt, atque loquuntur ibi.


v. 361 : Esse Ramoth Galaad debet mea, rex Achab, inquit.


v. 362 : Huc Iosaphat secum protinus ire petit.


v. 363 : Ibo, refert Iosaphat, sed consule, quaeso, prophetas

v. 364 : An valeat nobis affore prosperitas.


v. 365 : Ecce quadringenti veniunt, et quisque prophetat

v. 366 : Velle Deum reges ire Ramoth Galaad.


v. 367 : Ferrea dat propriae Sedechias cornua fronti;

v. 368 : Et veniens ad Achab, talia dixit ei:

v. 369 : Perge Ramoth Galaad, subito capturus es illam,

v. 370 : Atque fugans perdes cornibus his Syriam.


v. 371 : Israel in terra superest aliusne propheta,

v. 372 : Rex Iosaphat quaerit.
Tunc Achab istud ait:

v. 373 : Prospera qui nunquam, sed semper dura prophetat,

v. 374 : Est prope Michaeas.
Exigit hunc Iosaphat.

v. 375 : Mittitur eunuchus, qui pergens advocat illum;

v. 376 : Et cito Michaeas ducitur in medium.


v. 377 : Visne Ramoth Galaad nos pergere? Rex Achab inquit:

v. 378 : Pergite, Michaeas, et bene cedet, ait.


v. 379 : Rex Achab adiurat Domini sub nomine verum

v. 380 : Dicere Michaeam.
Tunc ait hic ad eum:

v. 381 : Israel est visus, veluti pastore carentes

v. 382 : Ire solent sparsim per iuga montis oves.


v. 383 : In solio celso residens Deus est mihi visus;

v. 384 : Multus et astabat spirituum numerus:

v. 385 : Praecipiet quis Achab vestrum Deus omnibus inquit?

v. 386 : Hunc ego decipiam, spiritus unus ait.


v. 387 : A Domino iussus per quem tu decipiaris?

v. 388 : Spiritus est mendax vatibus esse tuis.


v. 389 : Mox ubi Michaeae maxilla manu Sedechiae

v. 390 : Acriter icta fuit, percutiens vir ait:

v. 391 : Mene, Deus, spreto, fuit haec tibi verba locutus?

v. 392 : Ast alapam patiens, protulit intrepidus:

v. 393 : Quando petens latebras geminum conclave subibis,

v. 394 : An fuerim verax scire coactus eris.


v. 395 : Praecipitur tristi Michaeam carcere claudi;

v. 396 : Itque Ramoth Galaad rex Achab et Iosaphat.


v. 397 : Rex Achab ut Syriae regem videt appropiare

v. 398 : Qualiter incedat sic docuit Iosaphat:

v. 399 : Vestibus insignis, curru, regalibus armis

v. 400 : Ibis, erisque meo conspicuus populo.


v. 401 : Tunc Achab omnino se regem dissimulavit,

v. 402 : Et modico curru sic quasi miles abit.


v. 403 : Rex Syriae cuneos quos fortes aspicit orat,

v. 404 : Ut reliquis spretis, rex Achab intereat.


v. 405 : Praecipuus Syriae cuneus credens Achab esse,

v. 406 : Aggrediens Iosaphat, praecipitare parat.


v. 407 : Ut Iosaphat clamans, quod non esset Achab patefecit,

v. 408 : Transit eum cuneus; sic Iosaphat viguit.


v. 409 : Israel atque Syri duro certamine pugnant,

v. 410 : Estque diu dubium qui superare queant.


v. 411 : Ivit in incertum, casuque sagitta volavit,

v. 412 : Qua prope pulmonem fixus Achab periit.


v. 413 : Quando fuit notum quia vincunt arma Syrorum,

v. 414 : Aufugitans Iosaphat Ierusalem remeat.


v. 415 : Quem generavit Achab rex Israel, est Ochozias,

v. 416 : Qui similis patris est, atque colit statuas.

Liber 4



v. 1 : Lapsus in aede tua per cancellos, Ochozia,

v. 2 : Membra movere nequis, atque mori metuis.


v. 3 : Accaron ire facis famulos, Ochozia, iubesque

v. 4 : Beelzebub an prope sit mors tua consulere.


v. 5 : Angelus Eliam famulis occurrere iussit,

v. 6 : Et quod eis verbum diceret edocuit.


v. 7 : Obvius Elias famulis ait: Est Deus unus,

v. 8 : Qui Deus Israel est, nec Deus est alius.


v. 9 : Beelzebub esse Deus quia creditus est Ochoziae,

v. 10 : Et quia misit vos hunc modo consulere,

v. 11 : Dicite quod nequeat succurrere Beelzebub illi,

v. 12 : Sed Domini iussu mors prope fiet ei.


v. 13 : Famen ut Eliae famuli referunt Ochoziae

v. 14 : Rex homines mittit, huncque venire petit.


v. 15 : Cum decies quinis princeps properavit eorum,

v. 16 : Qui vocat Eliam regis ad alloquium.


v. 17 : Ammovet Eliam princeps puerum quasi vilem,

v. 18 : Despiciensque Dei nominat hunc hominem.


v. 19 : Coelitus Elias fecit descendere flammas,

v. 20 : Unde perit princeps atque sui comites.


v. 21 : Cum totidem princeps venit alter, quos cremat ignis:

v. 22 : Tertius est salvus; nam fuit hic humilis.


v. 23 : Hic ait Eliae: Ne me, pater, obsecro perdas

v. 24 : Pronus et inquit ei: Rex petit ut venias.


v. 25 : Ut venit Elias, profert: Ochozia peribis;

v. 26 : Amodo de lecto surgere non poteris.


v. 27 : Samariae cives regem tumulant Ochoziam,

v. 28 : Atque suo fratri sceptra dedere Ioram.


v. 29 : Palliolo quodam Iordanis percutit undam.


v. 30 : Taliter Elias dividit eius aquas.


v. 31 : Tunc pater Elias fluvium sicco pede transit,

v. 32 : Atque sequens illum tunc Elisaeus abit.


v. 33 : Protulit Elias: Pete quod tibi vis, Elisaee;

v. 34 : Tollar et ante, volo quod cupies facere.


v. 35 : Spiritus Eliae tibi duplex ut tribuatur,

v. 36 : Hunc, Elisaee, rogas; optima res petitur.


v. 37 : Tunc ait Elias: Licet haec sit difficilis res,

v. 38 : Dum ferar, hanc, si me videris, accipies.


v. 39 : Res veniunt mirae, quibus est divisus uterque,

v. 40 : Scilicet ex igni currus adest et equi.


v. 41 : Dum Deus Eliam cum turbine tollit in auras,

v. 42 : Hunc Elisaee videns: Mi pater, ingeminas.


v. 43 : Palliolum cadit Eliae, sed aquas Elisaeus

v. 44 : Percutit hoc, et non dividitur fluvius.


v. 45 : Ille Deum vocat Eliae, Iordanis et undas

v. 46 : Percutit, et cito dissociavit aquas.


v. 47 : Dum Iericho cuncti fontes biberentur,

v. 48 : Expetiit curam plebs, Elisaee, tuam.


v. 49 : Sal iacis in fontes, Dominumque vocas, Elisaee,

v. 50 : Et Iericho dulces inde bibuntur aquae.


v. 51 : Ligna puer caedis, ferrum Iordanis in undis

v. 52 : Labitur, hocque puer mutuo detuleras.


v. 53 : Vir Domini lignum praecisum ponit in undis,

v. 54 : Moxque natat ferrum, quod puer inde trahis.


v. 55 : Fit dolor in turba, mors exclamatur in olla,

v. 56 : Cum coloquintida sit, quae male missa fuit.


v. 57 : Tu moderans herbam, misces, Elisaee, farinam,

v. 58 : Inde salutiferum praebuit olla cibum.


v. 59 : Dum pueri Bethel dicunt: Ascendite, calve;

v. 60 : Ludibrium reputas hoc, Elisaee, grave;

v. 61 : Tu maledicis eis.
Ursi duo quos petierunt,

v. 62 : Hosque quater denos atque duos perimunt.


v. 63 : Creditor in servos viduae vult tollere natos;

v. 64 : Ast olei tantum possidet illa parum:

v. 65 : Hinc, Elisaee, iubes fundi per plurima vasa.


v. 66 : Sic olei guttis vasa replet vidua.


v. 67 : Quinque quater modicos in pera fert homo panes,

v. 68 : Distribui turbae, quos, Elisaee, iubes.


v. 69 : Cumque viris centum dubitans puer inde minister,

v. 70 : Mox saturos omnes et superesse videt.


v. 71 : Quae Sunamitis erat mulier cernens Elisaeum,

v. 72 : Praebet ei panem, praestat et hospitium.


v. 73 : Acriter illa dolet quia filius est sibi nullus,

v. 74 : Atque maritus ei iam nimis est vetulus.


v. 75 : Asseruit vates huic post annum fore partum;

v. 76 : Et simul annus abit, et peperit puerum.


v. 77 : Crevit, et in messem venit ad patrem puer ille,

v. 78 : Et dolor in tenero fit pueri capite.


v. 79 : Mittitur ad matrem, genibus quem sustinet illa,

v. 80 : Atque repente die mortuus est media.


v. 81 : Gressibus it promptis in Carmelum Sunamitis.


v. 82 : Hic Elisaeus erat, quem videt atque rogat.


v. 83 : Procidit haec lacrymans, complexa pedes Elisaei,

v. 84 : Quam removere suus vult famulus Giezi.


v. 85 : Vir Domini profert: Noli, quia moeror acerbus

v. 86 : Hanc premit, et mihi non protulit hoc Dominus.


v. 87 : Inde suum baculum Giezi dat, quem properantem

v. 88 : Sic monet: Hunc pueri pone super faciem.


v. 89 : Moesta virum Domini non dimittit Sunamitis,

v. 90 : Et Giezi missum non putat esse satis.


v. 91 : Est baculus positus, sed non est vox neque sensus.


v. 92 : Nuntiat hoc Giezi, virque venit Domini.


v. 93 : Aspiciens puerum, super hunc cubas, Elisaee,

v. 94 : Mortua nec dubitas membra tuis premere.


v. 95 : Iungitur os labiis, oculi iunguntur ocellis,

v. 96 : Atque manus manibus; fitque puer calidus.


v. 97 : Ut reparando precem, semel is, Elisaee, per aedem,

v. 98 : Ad puerum remeas, et super hunc recubas,

v. 99 : Tunc vicibus septem puer oscitat, et Sunamitis

v. 100 : Laeta tulit puerum, qui viget incolumis.


v. 101 : A Syria veniens Naaman princeps, Elisaeum

v. 102 : Poscit ut a leprae vulnere curet eum.


v. 103 : Utque propheta iubet, Naaman Iordanis in unda

v. 104 : Est vicibus septem lotus, abitque lepra.


v. 105 : Post Naaman currens, argenti bina talenta

v. 106 : Sumit ab hoc Giezi, quae tegit ut propria.


v. 107 : Munus avaritiae non vult Elisaeus haberi.


v. 108 : Qui iubet, et Naaman lepra datur Giezi.


v. 109 : Samariae cives ut possint illaqueari,

v. 110 : Insidias ponunt per loca multa Syri.


v. 111 : Samariae regi loca nuntiat haec Elisaeus.


v. 112 : Sic Syriae semper decipitur populus.


v. 113 : Rex Syriae quaerit quis proditor est famulorum.


v. 114 : Tunc famulus quidam protulit hoc ad eum:

v. 115 : Samariae regi narrat vates Elisaeus

v. 116 : In thalamo quidquid consilii capimus.


v. 117 : Rex Syriae noctu iubet agminibus properare,

v. 118 : Atque virum Domini qui Dothan est capere.


v. 119 : Mane puer surgens prope muros agmina cernit,

v. 120 : Flensque viro Domini: Quid faciemus, ait?

v. 121 : Vir sacer angelico montem videt agmine plenum

v. 122 : Stare Deus facit hoc eius ad auxilium.


v. 123 : Luminibus pueri nequit ignea turma videri,

v. 124 : Moxque precante viro, visa fuit puero.


v. 125 : Aspiciens hostes, maledicit eis Elisaeus,

v. 126 : Et petit ut visum demat eis Dominus.


v. 127 : Tunc ad eos veniens, dedit illis talia verba:

v. 128 : Urbs Dothan haec non est, vestra nec ista via;

v. 129 : Dux ego vester ero, vos accelerate sequendo;

v. 130 : Me duce cernetis, cernere quem cupitis.


v. 131 : Accelerant hostes, praecedit dux Elisaeus

v. 132 : Donec eos clausit Samariae foribus.


v. 133 : Moenibus inclusos rex Samariae videt hostes,

v. 134 : Totque necare parat belligeros homines.


v. 135 : Sufficienter eis Elisaeus prandia praebet;

v. 136 : Ad Syriae regem post remeare iubet.


v. 137 : Terra Moab debet pecudum praebere quotannis.


v. 138 : Millia bis centum Samariae populis.


v. 139 : Sesa Moab rex est, prohibetque venire tributum.


v. 140 : Inde Ioram Iosaphat ducit in auxilium.


v. 141 : Rex comitatur Edom; sic tres reges abierunt,

v. 142 : Atque Moab regem praecipitare volunt.


v. 143 : Septima lux tenet hos in desertis Idumaeae;

v. 144 : Flumen abest et fons, et lacus, et pluviae.


v. 145 : In varias oras homines, iumentaque tendunt,

v. 146 : Fertur aquae modicum quod procul inveniunt.


v. 147 : Tres veniunt reges, vatemque rogant Elisaeum

v. 148 : Quatenus his Dominus donet aquas per eum.


v. 149 : Vir Domini psaltem fecit prope se modulari,

v. 150 : Estque super vatem facta manus Domini.


v. 151 : Tunc per agros iussit fieri fossas Elisaeus,

v. 152 : Et populo dixit: Sic loquitur Dominus.


v. 153 : A populo visus non ventus, non erit imber,

v. 154 : Et tamen omnis aquas fossus habebit ager.


v. 155 : Cuncta trium regum cum surgunt agmina mane,

v. 156 : Et per agros manant fluminis instar aquae,

v. 157 : Ex tot aquis crescens fluvius, terram madefacit,

v. 158 : Et rubeus torrens sic quasi sanguis erat.


v. 159 : Tres pariter reges pugnasse Moab reputavit,

v. 160 : Sanguineumque ratus currere flumen, ait:

v. 161 : I Moab ad praedam, quoniam tuus occidit hostis,

v. 162 : Iam locuples fies illius ex spoliis.


v. 163 : It Moab; at illum fugat Israel, et Moab urbem

v. 164 : Aggreditur quamdam plus aliis celebrem.


v. 165 : Rex Moab aspiciens tres reges praevaluisse,

v. 166 : Sic timet, ut facinus perpetret horribile.


v. 167 : Chara nimis proles regis Moab est puer unus,

v. 168 : Qui patrii regni debet habere decus.


v. 169 : Aspiciunt reges, et triste ferens holocaustum,

v. 170 : Immolat in muro rex Moab hunc puerum.


v. 171 : Gentibus in reges fuit indignatio magna,

v. 172 : Qui Moab indulgent, et repetunt propria.


v. 173 : Maxima castra locans, valido circumdedit hoste

v. 174 : Rex Syriae Benadad moenia Samariae.


v. 175 : Clausus in urbe Ioram confligere non valet hosti,

v. 176 : Atque fame pereunt Samariae populi.


v. 177 : Vix pretium carni poterat dare plebs asininae,

v. 178 : Atque columbarum stercora vix emere.


v. 179 : Samariae regem muliercula pauper adivit,

v. 180 : Iudiciumque petens, talia proposuit:

v. 181 : Ista meum natum consumpsit femina mecum;

v. 182 : Ecce suum tollit, mandere quem pepigit.


v. 183 : Rex nimis inde dolens: Elisaeus iam morietur,

v. 184 : Iurat, et ut necet hunc accelerans graditur.


v. 185 : Utque Ioram frendens Elisaei limen adivit,

v. 186 : Aspiciens illum, sic Elisaeus ait:

v. 187 : Samariae fiet eras copia magna farinae,

v. 188 : Sic, stater ut pretium sit modii similae.


v. 189 : Unus adest princeps, rex incumbit super illum,

v. 190 : Ipse viro Domini tale dat eloquium:

v. 191 : Si Dominus nobis reseret coeli cataractas,

v. 192 : Non poterit fieri quod fore significas.


v. 193 : Vir Domini profert: Similam quam dico videbis,

v. 194 : Inde tamen gustum sumere non poteris.


v. 195 : Angelicae noctu veniunt in castra phalanges,

v. 196 : Armaque dant sonitus undique terribiles.


v. 197 : Esse putat Benadad Pharium regem vel Hethaeum

v. 198 : Civibus obsessis qui ferat auxilium.


v. 199 : Mox Benadad fugiens in castris cuncta relinquit.


v. 200 : Atque suas animas salvificare cupit.


v. 201 : Bis gemini noctu veniunt in castra leprosi,

v. 202 : Inveniuntur opes, nemo videtur ibi.


v. 203 : Civibus hi referunt, quoniam discesserit hostis,

v. 204 : Castraque cernuntur plena quibusque bonis.


v. 205 : Samariae cives properant in castra Syrorum,

v. 206 : Et capiuntur opes quae superant numerum.


v. 207 : Insuper a populis affertur tanta farina,

v. 208 : Ut pateat verax vox, Elisaee, tua.


v. 209 : Ille malus princeps Elisaeum qui reprobavit,

v. 210 : Samariae custos, rege iubente, fuit.


v. 211 : Hic miser a turba similam gestante gravatus

v. 212 : Occidit in porta sub populi pedibus.


v. 213 : Mortuus est Iosaphat, qui fertur patris ad urnam,

v. 214 : Atque suus natus fert diadema Ioram.


v. 215 : Hic statuas coluit, cuius genitrix Athalia

v. 216 : Exstitit; haec Amri rege fuit genita.


v. 217 : Iste Baal sacris, et fratrum caede suorum,

v. 218 : Regis Edom meruit perdere servitium.


v. 219 : Hic tamen aggrediens insurgentes Idumaeos,

v. 220 : In Seira pugnans nocte fugavit eos.


v. 221 : Iuda Ioram sepelit.
Post illum filius eius

v. 222 : Est Aasias rex, qui nimis est reprobus.


v. 223 : Hic Baal est cultor, docet hunc genitrix Athalia,

v. 224 : Quae Baalim sequitur, regis Achab genita.


v. 225 : Vir Domini venit Benadad languente Damasci.


v. 226 : Tunc Hazael princeps protulit hoc ad eum:

v. 227 : Me Benadad mittens an sit prope mors sua, quaerit;

v. 228 : Vir Domini profert: Dic quia sospes erit.


v. 229 : Scire tamen volo te Benadad subito moriturum,

v. 230 : Atque tibi Dominus dat diadema suum.


v. 231 : Inde sequente die Benadad fuit exanimatus,

v. 232 : Eius et in solio rex Azael positus.


v. 233 : Tunc, Elisaee, iubes puerum cito pergere quemdam,

v. 234 : Et facis hunc olei tollere lenticulam.


v. 235 : Cumque Ramoth Galaad puerum facis accelerare,

v. 236 : Taliter insinuas quid placet hunc facere.


v. 237 : Quando Iehum cernens hunc in conclave .
. . . .

v. 238 : Et quod ei facies non referas aliis.


v. 239 : Unge Iehum regem; rex Israel ipse futurus

v. 240 : Percutiat Iezabel; sic Achab omne genus.


v. 241 : Destruat ipse Baal; quicunque Baal veneratur

v. 242 : Ense Iehu pereat.
Sic Dominus loquitur.

v. 243 : Protinus accelerat, regemque Iehum puer ungit;

v. 244 : Quid faciat profert, egrediensque fugit.


v. 245 : Quaeritur a servis: Tibi quid fecit puer ille?

v. 246 : Idque Iehu cunctis protulit intrepide:

v. 247 : Unctus ab hoc ego sum rex Israel.
Hoc Elisaeus

v. 248 : Annuit, et regem me fore vult Dominus.


v. 249 : Inde Iehum regem populi venerantur, et illi

v. 250 : Subiiciunt vestes in speciem solii.


v. 251 : Vulnera facta Ioram sunt regi Samaritano,

v. 252 : Sumpserat haec pugnans cum Syriae populo.


v. 253 : Iezrael ille iacet, sed eum quem visere tendis,

v. 254 : Iezrael a Iuda rex Ahazia venis.


v. 255 : Rex Iehus ut reges audivit, Iezrael esse,

v. 256 : Agmen eo ducens quaerit eos capere.


v. 257 : In gemino curru geminus rex Iezrael exit,

v. 258 : Pacificumque Iehum dum putat, obvius it.


v. 259 : Ordine dispositam cogit Iehus ire catervam,

v. 260 : Atque regit cuneum praevius ipse suum.


v. 261 : Estne, Ioram profert, mihi pax? Non est, Iehus inquit,

v. 262 : Cum Iezabel meretrix, atque venefica sit.


v. 263 : Cumque Ioram fugiens verso curru gradiretur,

v. 264 : Hunc Iehus in quodam Nabot agro sequitur.


v. 265 : Tunc Iehus arcitenens facit accelerare sagittam,

v. 266 : Quam voluit Dominus cor penetrare Ioram.


v. 267 : Protinus a curru dux Badacer eiicit illum,

v. 268 : Atque Ioram maculat sanguine Nabot agrum.


v. 269 : Ut videt insidias currit fugiens Ahazias;

v. 270 : Saucius hic rediit, mox tamen interiit.


v. 271 : Iezrael ingrediens Iehus, illos percutit ense

v. 272 : Quos vidit ex toto regis Achab genere.


v. 273 : Cernit in arce malam Iezabel rex, perque fenestram

v. 274 : Hanc iubet eunuchis praecipitare suis.


v. 275 : Exanimem Iezabel sic ungula trivit equorum,

v. 276 : Eius ut ex membris nil pene sit reliquum.


v. 277 : Cernitur ex illa capitis solummodo testa,

v. 278 : Summaque pars manuum, pars quoque summa pedum.


v. 279 : Egregio cultu quos servant Samaritani,

v. 280 : Sunt decies septem regis Achab geniti.


v. 281 : Samariae cives illorum septuaginta

v. 282 : Iezrael ante Iehum caesa ferunt capita.


v. 283 : Rex Iehus ut geminos capitum conspexit acervos,

v. 284 : Iezrael abscedit, Samariamque petit.


v. 285 : Aspicit hic fratres, Aasia, tuos venientes,

v. 286 : Hosque quater denos percutit atque duos.


v. 287 : Samariam veniens monuit Iehus accelerare,

v. 288 : Quosque Baal servos et Baalim colere.


v. 289 : Et referens quod Achab modicum Baal est famulatus,

v. 290 : Se famulaturum dixit eis potius.


v. 291 : Sacrificare Baal se velle Iehus simulavit,

v. 292 : Sacrilegisque domus tota repleta fuit.


v. 293 : Ingrediensque domum facit offerri sibi vestes,

v. 294 : Atque Baal iubet has sumere pontifices.


v. 295 : Utque Baal servos vidit Baalim famulari,

v. 296 : Fecit eos omnes ensibus interimi.


v. 297 : Inde Baal statuam, fanum succendit et aram,

v. 298 : Fitque latrina loco, quo fuit ara modo.


v. 299 : Israel in regno necat omnes rex Iehus illos

v. 300 : Stirpis Achaz regis quos videt esse viros.


v. 301 : Samariam venit, Domino mittente, propheta,

v. 302 : Talia qui regi protulit eloquia:

v. 303 : Hoc bene fecisti, Baalim quod comminuisti,

v. 304 : Et quod Achab regis perditor es generis.


v. 305 : Sed quoniam populus vitulis offert holocausta,

v. 306 : Grata parum Domino sunt benefacta tua.


v. 307 : Samariae reges nascentur quatuor ex te,

v. 308 : Post alii surgent ex alio genere.


v. 309 : Samariae populus, qui membra Iehu tumulavit,

v. 310 : Sceptrigerum Ioachaz pro patre constituit.


v. 311 : Ierusalem regnum cupiens Athalia peremit,

v. 312 : Semine de regum perdere quos potuit.


v. 313 : Perderet illa Ioas, qui filius est Aaziae,

v. 314 : Sed Iosabeth furans clam studet hunc alere.


v. 315 : Ioiada praesul erat, cuius Iosabeth fuit uxor,

v. 316 : Sed tua parte patris, rex Aazia, soror.


v. 317 : Imperium Iudae sex annis est Athaliae,

v. 318 : Atque Baal servit, quem Iezabel coluit.


v. 319 : Cumque Ioas pueri fieret iam septimus annus,

v. 320 : Arma dedit praesul Ioiada militibus.


v. 321 : Praesul eos Domini templum servare rogavit,

v. 322 : Et fore custodes Ierusalem monuit.


v. 323 : Utque vocans proceres sibi foedere copulat omnes,

v. 324 : Non dubitat totum pandere consilium.


v. 325 : Nam superesse Ioas genitum profert Ahaziae.


v. 326 : Et quia patris ei vult diadema dare.


v. 327 : Consilium laudant proceres, nimis exhilarati,

v. 328 : Atque Ioas regem praecipiunt fieri.


v. 329 : Inde Ioas ducens in templum Ioiada pergit,

v. 330 : Atque coronat eum, sceptrigerumque facit.


v. 331 : Fit canor in templo, manuum strepit undique plausus,

v. 332 : Atque Ioas regi clamat, ave, populus.


v. 333 : Intrat, et insidias profert Athalia parari,

v. 334 : Ioiada proiiciens quam facit interimi.


v. 335 : Inde sacerdotem disperdit nomino Mathan,

v. 336 : Atque Baal fanum conterit et statuam.


v. 337 : Sceptriger inde Ioas in regum ducitur aedes,

v. 338 : Et populis laute dantur ubique dapes.


v. 339 : Saepius in templo rex offert maxima dona,

v. 340 : Plebsque dat altari munera saepe sua.


v. 341 : Illa sacerdotes rex aspicit omnia ferre

v. 342 : Et Domini templum quod vetus est tuere.


v. 343 : Protinus in templo rex poni praecipit arcam,

v. 344 : Et populus iugi munere replet eam.


v. 345 : Praesulis arbitrio fabris hoc traditur omne,

v. 346 : Egregio templum qui reparant opere.


v. 347 : Rex timuit Dominum dum praesul Ioiada vixit,

v. 348 : Praesule defuncto rex statuas coluit.


v. 349 : Ioiada quem genuit, reprobat scelus Zacharias,

v. 350 : Quem lapidat populus praecipiente Ioas.


v. 351 : Ense Ioas perimunt servi; tunc filius eius

v. 352 : Est Amasias rex Ierusalem positus.


v. 353 : Hic Amalec populos et Edom regem superavit,

v. 354 : Atque deos Amalec diripiens coluit.


v. 355 : Rex Hazael Syriae super Israel agmina ducit,

v. 356 : Qui Ioachaz populos effugat et perimit.


v. 357 : Iam Ioachaz currus superest solummodo denus,

v. 358 : Et decies tantum millia sunt peditum.


v. 359 : Vim patiens Ioachaz Dominum coepit venerari,

v. 360 : Et petiit supplex auxilium Domini.


v. 361 : Auxiliante Deo rex Israel inde quievit,

v. 362 : Nec Ioachaz regno rex Hazael nocuit.


v. 363 : Rex Ioachaz moritur, qui Samariae sepelitur,

v. 364 : Atque Ioaz patrio ponitur in solio.


v. 365 : Visitat infirmum rex quando Ioaz Elisaeum,

v. 366 : Se miserum clamat, si pater hic obeat.


v. 367 : Tunc patris imperio manibus rex accipit arcum,

v. 368 : Atque pater super has ponit utramque manum.


v. 369 : Utque sagitta Ioaz transitque fenestram,

v. 370 : Hac, Elisaeus ait, percuties Syriam.


v. 371 : Percute, rex, terram iaculo, profert Elisaeus;

v. 372 : Rex vicibus terram percutit inde tribus.


v. 373 : Ille refert: Terram si sex vicibus tetigisses,

v. 374 : Sex vicibus Syriam belliger attereres.


v. 375 : Sed quia ter tangens cessasti tangere terram,

v. 376 : Amodo nonnisi tot percuties Syriam.


v. 377 : Israel a populis Elisaeus dum tumulatur

v. 378 : Latro peremptus erat, qui super hunc iacitur.


v. 379 : Mortuus ut tangit sanctos artus Elisaei,

v. 380 : Vivificant illum membra viri Domini.


v. 381 : Rex Benadad Syriae per terras Israel ivit,

v. 382 : Sed superante Ioaz, ter fugiens abiit.


v. 383 : Inde Ioaz regem, vecors Amasia, lacessis,

v. 384 : Qui tibi succenset talibus eloquiis:

v. 385 : Carduus in Libano praesumpsit mittere cedro,

v. 386 : Fac tua sit nati filia nupta mei.


v. 387 : Plurima confestim super illum bestia venit,

v. 388 : Et gravitate pedum carduus occubuit.


v. 389 : His monitis dictis Amasias non requievit.


v. 390 : Inque Ioas Iudam ducere non timuit.


v. 391 : Congrediente Ioas, capitur fugiens Amasias,

v. 392 : Huncque Ioas vinxit Ierusalemque petit.


v. 393 : Cumque secare caput parat ense Ioas Amasiae,

v. 394 : Ierusalem cives hoc facit aspicere.


v. 395 : Civibus inde iubet reserare fores Amazias,

v. 396 : Ierusalemque manet rex dominusque Ioas.


v. 397 : Ierusalem totum pro velle suo tulit aurum,

v. 398 : Perque quadringentos fregit eam cubitos.


v. 399 : Obsidibus sumptis Amasiae vincula solvit;

v. 400 : Inde Ioas clarus Samariam rediit.


v. 401 : Accelerant gladiis Amasiam caedere servi,

v. 402 : Et diadema patris fertur, Ozia, tibi.


v. 403 : Ierusalem muros veteres reparavit Ozias;

v. 404 : Hos etiam quos rex diruit ante Ioas.


v. 405 : Ille Palaestinos Ammonitasque subegit,

v. 406 : Atque tributa sibi solvere constituit.


v. 407 : Sunt hominum regis ter centum millia septem,

v. 408 : Quamlibet armiferi qui superant aciem.


v. 409 : Geth penitus delens Iamniam fregit Ozias,

v. 410 : Atque neci cunctos tradidit indigenas.


v. 411 : Ex opibus nimiis elatus, Ozia, fuisti,

v. 412 : Pluraque dum bona sunt, plus nocuere tibi.


v. 413 : More sacerdotis dare thus praesumis, Ozia,

v. 414 : Atque tuae fronti lepra datur subita.


v. 415 : Ierusalem populus postquam sepelivit Oziam,

v. 416 : Pro patre substituit sceptriferum Ionathan.


v. 417 : Ierusalem cives Ionathan rex blandus amabat,

v. 418 : Atque tyrannorum victor acerbus erat.


v. 419 : Ille domus Domini portam sic aedificavit,

v. 420 : Omnibus ut portis celsior haec fuerit.


v. 421 : Membra Ioas regis postquam gestantur ad urnam,

v. 422 : Sceptrifer efficitur pro patre Ieroboam.


v. 423 : Ieroboam Benadad regem Syriae superavit,

v. 424 : Et loca Samariae perdita restituit.


v. 425 : Ieroboam regem tumularunt Samaritani,

v. 426 : Et patris imperium dant, Zacharia, tibi

v. 427 : Aggrediens Sellum gladio perimit Zachariam,

v. 428 : Rexque brevi tenuit tempore Samariam.


v. 429 : Samariam venit Manahem, Sellumque necavit,

v. 430 : Et populus regem constituit Manahem.


v. 431 : Samariae populus postquam Manahem tumulavit,

v. 432 : Pro patre Phaceiam sceptrigerum posuit.


v. 433 : Insidians Phacee Phaceiam perdit, et illi

v. 434 : Sceptrigero parent Samariae populi.


v. 435 : Rex obiit Ionatham, populus quem vexit ad urnam,

v. 436 : Et reprobus regnat filius eius Achad.


v. 437 : Illo suum studuit flammis comburere natum,

v. 438 : Sculptilibusque suis sacrificavit eum.


v. 439 : Rex Syriae Rasin, Phacee rex Israel; isti

v. 440 : Ierusalem veniunt, hanc spoliare rati.


v. 441 : Rex Achaz Assyrio dans Theglathphalasar aurum,

v. 442 : In geminos reges postulat auxilium.


v. 443 : Rex venit Assyrius, qui Rasin percutit ense,

v. 444 : Interimens multos ex populis Phacee.


v. 445 : Assyrius pugnans capit ingrediturque Damascum;

v. 446 : Rex Achaz huc veniens munera fert ad eum

v. 447 : Rex Achaz aspiciens quam pulchra sit ara Damasci.


v. 448 : Consimilem iussit Ierusalem fieri.


v. 449 : Sacrificat vitulos et oves Achaz hanc super aram,

v. 450 : Sicque deos sequitur quos coluit Chanaan.


v. 451 : Ille domus Domini portas iubet undique claudi,

v. 452 : Ne populi vero dent holocausta Deo.


v. 453 : Insiliens Osee Phaceem simul ense peremit:

v. 454 : Hunc populus regem Samariae statuit.


v. 455 : Salmanasar rex Assyrius super Israel ivit,

v. 456 : Samariamque petens, obtinet atque capit.


v. 457 : Hic Oseem claudens in carcere, Samaritanos

v. 458 : Vinxit, et adducens vertit in Assyrios.


v. 459 : Corpus Achaz regis proceres faciunt sepeliti,

v. 460 : Atque patris regnum dant, Ezechia, tibi.


v. 461 : Aeneus est serpens, Moyses erexerat illum,

v. 462 : Stultaque thurificans plebs veneratur eum.


v. 463 : Depositum frangit serpentem rex Ezechias,

v. 464 : Fanaque succendens comminuit statuas.


v. 465 : Per loca Iudaeae lucos excelsaque delet,

v. 466 : Et Domino soli sacrificare iubet.


v. 467 : Sennacherib rex Assyrius locat agmina Lachis;

v. 468 : Sicque parat bellum Ierusalem populis.


v. 469 : Rabsacis est nomen legati, qui prope murum

v. 470 : Ierusalem populis hoc facit eloquium:

v. 471 : Ierusalem cives, ne fallat vos Ezechias,

v. 472 : Qui putat ut Domini salvet eum pietas.


v. 473 : Nec poterit vobis rex vester ferre salutem,

v. 474 : Nec Dominus regi ferre valebit opem.


v. 475 : Vel bibet urinas haec gens, et stercora mandet,

v. 476 : Vel pedibus se se Sennacherib subiget.


v. 477 : Indicat Isaiae per legatos Ezechias

v. 478 : De Domino verbum Rabsacis, atque minas,

v. 479 : Est, ait Isaias, Ezechiae nil metuendum;

v. 480 : Nam Dominus vobis conferet auxilium.


v. 481 : Ierusalem sperans evertere, iam prope Lobnam

v. 482 : Sennacherib gentem duxerat Assyriam.


v. 483 : Millia sunt centum simul octogena virorum;

v. 484 : Angelus hos perimit nox ubi facta fuit.


v. 485 : Sennacherib populos tot cernens mane peremptos,

v. 486 : In Niniven remeat, ne pariter pereat.


v. 487 : Sennacherib supplex in templo Nefrat adorat,

v. 488 : Quem suus Adramelech filius ense necat.


v. 489 : Vota Deo confert Ezechias exhilaratus,

v. 490 : Thurificatque Deo Ierusalem populus.


v. 491 : Dum pater Isaias Ezechiam visitat aegrum,

v. 492 : Hunc dare iuncta iubet, vaticinans obitum.


v. 493 : Tunc abit Isaias; sed poscit flens Ezechias

v. 494 : Mortis ei tempus differat ut Dominus.


v. 495 : Regreditur vates, qui regi protinus inquit:

v. 496 : Quod Dominus voces illius audierit.


v. 497 : Hoc etiam quod rex ter quinis viveret annis,

v. 498 : Postque dies ternas pergeret incolumis.


v. 499 : Rex ait Isaiae: Quo credam me fore sanum,

v. 500 : Fac, precor, ut Dominus praebeat indicium.


v. 501 : Protulit Isaias: Signum mirabile fiet,

v. 502 : Sol alius radios retro vel ante feret.


v. 503 : Rex dubitans, inquit: Cito sol petit aequoris undam:

v. 504 : Sed, rogo, fac solem retro tenere viam.


v. 505 : Maxima cernere plebs horologium properavit,

v. 506 : Solque decem gradibus retro viam tenuit.


v. 507 : Postque dies ternas sospes gradiens Ezechias,

v. 508 : Immolat in templo thurificans Domino.


v. 509 : Post etiam felix rex vixit quinque ter annis,

v. 510 : Et populus Iudae constitit in requie.


v. 511 : Rex Merodach Baladan mittens proceres Babylonis,

v. 512 : Ierusalem fecit pergere cum notulis;

v. 513 : Qui simul ascendunt Ezechiae regis in aulam,

v. 514 : Atque sui referunt regis amicitiam.


v. 515 : Sumptibus egregiis Ezechias suscipit illos,

v. 516 : Multiplici necnon munere ditat eos.


v. 517 : Omne quod in templo vel in gazis est pretiosum,

v. 518 : Nescius ostendit rex oculis procerum.


v. 519 : Ingemit Isaias, qui conveniens Ezechiam,

v. 520 : Sic voluit mentem promere vaticinam:

v. 521 : Rex Babylonis erit, qui surgens agmina ducet,

v. 522 : Atque gravi bello Ierusalem capiet.


v. 523 : Hic spolians templum, gemmas portabit et aurum,

v. 524 : Transferet in servos Ierusalem populos.


v. 525 : Tristis ut ad tumbam populus defert Ezechiam,

v. 526 : Impie Manasses, sceptra parentis habes.


v. 527 : Militiae coeli Manasses thurificavit,

v. 528 : Auguribusque favens, ariolos petiit.


v. 529 : Ierusalem iustos occidit quosque prophetas,

v. 530 : Inque domo Domini constituit statuas.


v. 531 : Ille suum natum comburens, sacrificavit,

v. 532 : Et Baalim sicut Metabaal coluit.


v. 533 : Obtulit in lucis et in excelsis holocausta,

v. 534 : Et populos Iudae duxit ad haec scelera.


v. 535 : A populis Iudae Manasses creditur antro,

v. 536 : Qui statuunt Ammon patris in imperio.


v. 537 : Proditus a famulis, ubi rex Ammon sepelitur,

v. 538 : A patre Iosias sceptriger efficitur.


v. 539 : Aspiciens templum Iosias iam prope ruptum,

v. 540 : Affore prudentes praecipit artifices;

v. 541 : Atque petens aurum quod det renovantibus aedem,

v. 542 : Hoc iubet Helciam quaerere pontificem.


v. 543 : Dum pater Helcias in gazis colligit aurum,

v. 544 : Contigit ut Moysi tolleret inde librum.


v. 545 : Praecipit in templo Iosias hunc aperiri,

v. 546 : Et facit hunc, populo percipiente, legi.


v. 547 : Hic legitur sacra lex, quae mortem iudicat illis

v. 548 : Sculptile qui faciunt, thuraque dant statuis.


v. 549 : Rex propriam vestem scindit moerore coactus,

v. 550 : Quod statuas coleret Ierusalem populus.


v. 551 : Rex etiam foedus coram Domino celebravit,

v. 552 : Ut teneat legem quam Moyses docuit;

v. 553 : Et populi iurant, ne legem transgrediantur,

v. 554 : Sed faciant libro sicut in hoc legitur.


v. 555 : Illico Iosias statuarum destruit aras,

v. 556 : Quas pater ante suus, quasque colebat avus.


v. 557 : Astaroth et Melchon, Chamos, Baal igne perurit,

v. 558 : Vasaque tradita diis omnia comminuit.


v. 559 : Solis equos aufert quos ante Dei videt aedem,

v. 560 : Ariolis infert auguribusque necem.


v. 561 : Quidquid in excelsis aut lucis aedificarat

v. 562 : Ierusalem populus, diruit atque cremat,

v. 563 : Dextera Iosiae cunctos ibi percutit ense

v. 564 : Idola qui faciunt, atque deos recolunt

v. 565 : Protinus in Bethel Iosias acceleravit,

v. 566 : Et statuas delet quotquot ibi reperit.


v. 567 : Pontifices perimit rex Iosias super aram,

v. 568 : Rex ubi thura dedit pristina Ieroboam.


v. 569 : Ossa sepulcrorum super aram praecipit uri,

v. 570 : Et penitus fecit hanc in cinerem redigi.


v. 571 : Aspiciens tumbam, cuius fuit illa requirit,

v. 572 : Atque senex regi taliter unus ait:

v. 573 : Qui fuit ex Iuda, iacet hic, bonus ille propheta

v. 574 : Qui fore praedixit quod tua dextra facit.


v. 575 : Illius ossa viri prohibet rex inde moveri,

v. 576 : Ossa viri necnon qui sepelivit eum.


v. 577 : Samariae cives Iosias admonet omnes,

v. 578 : Ut statuas spernant, atque Deum recolant.


v. 579 : Sculptile quod vidit Iosias diruit omne,

v. 580 : Et facit inquiri ne lateant statuae.


v. 581 : Ierusalem rediens Phase Iosias celebravit;

v. 582 : Non Phase clarius hoc a Samuele fuit.


v. 583 : Dum Pharao Necao terras petit Assyriorum,

v. 584 : Per loca Iosiae ducere vult populum.


v. 585 : Agmina Iosias disponens in Necaonem,

v. 586 : Finibus a propriis pellere vult aciem.


v. 587 : Sed puero quodam iaciente, sagitta cucurrit,

v. 588 : Plagaque Iosiae facta repente fuit

v. 589 : Ierusalem vehitur Iosias, et sepelitur,

v. 590 : Atque Ioad patrio fungitur imperio.


v. 591 : Rex Necao veniens cepit Ioad, atque ligatum

v. 592 : Transtulit, et Pharao carcere clausit eum.


v. 593 : Inde Ioad fratrem Iudae voluit fore regem;

v. 594 : Hic erat Eliacim, sed vocat hunc Ioachim.


v. 595 : Ierusalem populi Ioachim faciunt sepeliri,

v. 596 : Et Ioachim nato dant diadema suo.


v. 597 : Rex Babylonius est, Nabuchodonosorque vocatur;

v. 598 : Hic populos Iudae belliger aggreditur.


v. 599 : Rex Nabuchodonosor Ioachim capit, et ligat illum,

v. 600 : Et Ioachim patruo tradidit imperium.


v. 601 : Hunc populus Iudae modo Matthania vocabatur,

v. 602 : Quem Nabuchodonosor nunc Sedecia vocat.


v. 603 : A Nabuchodonosor Sedecias inde recessit.


v. 604 : Ierusalem capta, captus et ipse fuit.


v. 605 : Rex iugulare iubet famulis natos Sedeciae,

v. 606 : Post oculos eius praecipit effodere.


v. 607 : Rex Nabuchodonosor Sedeciam carcere clausit,

v. 608 : Sicque decus regni Ierusalem periit.


v. 609 : A Babylone fuit missus princeps Nabuzardan,

v. 610 : Ierusalem veniens ut spoliaret eam.


v. 611 : Hic Domini templum succendens, diruit arces

v. 612 : Quas tenuere prius Ierusalem proceres.


v. 613 : Inde ferens gemmas, aurum transvexit, et omne

v. 614 : Materia clarum quod fuit, aut opere.


v. 615 : Transtulit hic tales geminas ex aere columnas,

v. 616 : Ut similes orbis non habeat geminas