v. 1 : Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
v. 2 : Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Iordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israel.
v. 3 : Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
v. 4 : A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
v. 5 : Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
v. 6 : Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.
v. 7 : Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis.
v. 8 : Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
v. 9 : Ecce praecipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.
v. 10 : Praecepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:
v. 11 : Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
v. 12 : Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse, ait:
v. 13 : Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
v. 14 : Uxores vestrae, et filii, ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
v. 15 : donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum.
v. 16 : Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia quae praecepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
v. 17 : Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
v. 18 : Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.