Liber Iosue

Caput 13

v. 1 : Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est:

v. 2 : omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri.

v. 3 : A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas.

v. 4 : Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei,

v. 5 : eiusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;

v. 6 : omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem haereditatis Israel, sicut praecepi tibi.

v. 7 : Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse,

v. 8 : cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis, ad orientalem plagam.

v. 9 : Ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,

v. 10 : et cunctas civitates Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,

v. 11 : et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,

v. 12 : omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.

v. 13 : Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.

v. 14 : Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel, ipsa est eius haereditas, sicut locutus est illi.

v. 15 : Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.

v. 16 : Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle eiusdem torrentis media: universam planitiem, quae ducit Medaba,

v. 17 : et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,

v. 18 : et Iassa, et Cedimoth, et Mephaath,

v. 19 : et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.

v. 20 : Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,

v. 21 : et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae.

v. 22 : Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.

v. 23 : Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.

v. 24 : Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem, cuius haec divisio est.

v. 25 : Terminus Iaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae est contra Rabba,

v. 26 : et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.

v. 27 : In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.

v. 28 : Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.

v. 29 : Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognationes suas, possessionem,

v. 30 : cuius hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:

v. 31 : et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.

v. 32 : Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam.

v. 33 : Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio eius, ut locutus est illi.