v. 1 : Igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
v. 2 : Initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quae respicit meridiem.
v. 3 : Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
v. 4 : atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti: eruntque termini eius mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae.
v. 5 : Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Iordanis fluvium.
v. 6 : Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boen filii Ruben:
v. 7 : et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur fons solis: et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
v. 8 : Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusaei ad meridiem, haec est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
v. 9 : pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
v. 10 : Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
v. 11 : Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
v. 12 : Hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
v. 13 : Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
v. 14 : Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
v. 15 : Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
v. 16 : Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
v. 17 : Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
v. 18 : Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
v. 19 : At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
v. 20 : Haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
v. 21 : Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
v. 22 : et Cyna et Dimona et Adada,
v. 23 : et Cades et Asor et Iethnam,
v. 24 : Ziph et Telem et Baloth,
v. 25 : Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor;
v. 26 : Amam, Sama, et Molada,
v. 27 : et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
v. 28 : et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
v. 29 : et Baala et Iim et Esem,
v. 30 : et Eltholad et Cesil et Harma,
v. 31 : et Siceleg et Medemena et Sensenna,
v. 32 : Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum.
v. 33 : In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
v. 34 : et Zanoe et Aengannim et Taphua et Enaim,
v. 35 : et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
v. 36 : et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villae earum.
v. 37 : Sanan et Hadassa et Magdalgad,
v. 38 : Delean et Masepha et Iecthel,
v. 39 : Lachis et Bascath et Eglon,
v. 40 : Chebbon et Leheman et Cethlis,
v. 41 : et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum.
v. 42 : Labana et Ether et Asan,
v. 43 : Iephtha et Esna et Nesib,
v. 44 : et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum.
v. 45 : Accaron cum vicis et villulis suis.
v. 46 : Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius.
v. 47 : Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus eius.
v. 48 : Et in monte: Samir et Iether et Socoth
v. 49 : et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir:
v. 50 : Anab et Istemo et Anim,
v. 51 : Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
v. 52 : Arab et Ruma et Esaan,
v. 53 : et Ianum et Beththaphua et Apheca,
v. 54 : Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum.
v. 55 : Maon et Carmel et Ziph et Iota,
v. 56 : Iezrael et Iucadam et Zanoe,
v. 57 : Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
v. 58 : Halhul, et Besur, et Gedor,
v. 59 : Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum.
v. 60 : Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum.
v. 61 : In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
v. 62 : et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum.
v. 63 : Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in praesentem diem.