v. 1 : Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:
v. 2 : Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
v. 3 : et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
v. 4 : Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,
v. 5 : et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel,
v. 6 : ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
v. 7 : respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum.
v. 8 : Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
v. 9 : Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem.
v. 10 : Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
v. 11 : Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
v. 12 : Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses:
v. 13 : et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho.
v. 14 : In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
v. 15 : Dixitque ad eum:
v. 16 : Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Iordane.
v. 17 : Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Iordane.
v. 18 : Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
v. 19 : Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Iericho.
v. 20 : Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis,
v. 21 : et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
v. 22 : docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum,
v. 23 : siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis,
v. 24 : sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
v. 25 : ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.