Evangelium Secundum Marcum

Caput 11

v. 1 :Et cum appropinquarent Ierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

v. 2 :et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.

v. 3 :Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.

v. 4 :Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum.

v. 5 :Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?

v. 6 :Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis.

v. 7 :Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

v. 8 :Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.

v. 9 :Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:

v. 10 :benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.

v. 11 :Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

v. 12 :Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

v. 13 :Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

v. 14 :Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius.

v. 15 :Et veniunt in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eiicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:

v. 16 :et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:

v. 17 :et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

v. 18 :Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

v. 19 :Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

v. 20 :Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

v. 21 :Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

v. 22 :Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei.

v. 23 :Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

v. 24 :Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

v. 25 :Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.

v. 26 :Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.

v. 27 :Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores:

v. 28 :et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?

v. 29 :Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam.

v. 30 :Baptismus Ioannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.

v. 31 :At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?

v. 32 :Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.

v. 33 :Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.