Evangelium Secundum Marcum

Caput 14

v. 1 :Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

v. 2 :Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

v. 3 :Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput eius.

v. 4 :Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?

v. 5 :poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

v. 6 :Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:

v. 7 :semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.

v. 8 :Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

v. 9 :Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius.

v. 10 :Et Iudas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

v. 11 :Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

v. 12 :Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?

v. 13 :Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans: sequimini eum,

v. 14 :et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

v. 15 :Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.

v. 16 :Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

v. 17 :Vespere autem facto, venit cum duodecim.

v. 18 :Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Iesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

v. 19 :At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?

v. 20 :Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

v. 21 :Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

v. 22 :Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.

v. 23 :Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.

v. 24 :Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

v. 25 :Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

v. 26 :Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

v. 27 :Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

v. 28 :Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

v. 29 :Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

v. 30 :Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

v. 31 :At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

v. 32 :Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.

v. 33 :Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et coepit pavere et taedere.

v. 34 :Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.

v. 35 :Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

v. 36 :Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.

v. 37 :Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?

v. 38 :vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

v. 39 :Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

v. 40 :Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

v. 41 :Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

v. 42 :Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.

v. 43 :Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

v. 44 :Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

v. 45 :Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.

v. 46 :At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.

v. 47 :Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

v. 48 :Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?

v. 49 :quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.

v. 50 :Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.

v. 51 :Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.

v. 52 :At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis.

v. 53 :Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.

v. 54 :Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

v. 55 :Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.

v. 56 :Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.

v. 57 :Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:

v. 58 :Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.

v. 59 :Et non erat conveniens testimonium illorum.

v. 60 :Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi obiiciuntur ab his?

v. 61 :Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?

v. 62 :Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.

v. 63 :Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?

v. 64 :Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

v. 65 :Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.

v. 66 :Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:

v. 67 :et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.

v. 68 :At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

v. 69 :Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.

v. 70 :At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.

v. 71 :Ille autem coepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

v. 72 :Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.