Evangelium Secundum Marcum

Caput 15

v. 1 :Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

v. 2 :Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.

v. 3 :Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

v. 4 :Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.

v. 5 :Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

v. 6 :Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

v. 7 :Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

v. 8 :Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.

v. 9 :Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?

v. 10 :Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

v. 11 :Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

v. 12 :Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?

v. 13 :At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.

v. 14 :Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

v. 15 :Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

v. 16 :Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,

v. 17 :et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

v. 18 :Et coeperunt salutare eum: Ave rex Iudaeorum.

v. 19 :Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

v. 20 :Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

v. 21 :Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.

v. 22 :Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.

v. 23 :Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

v. 24 :Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

v. 25 :Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

v. 26 :Et erat titulus causae eius inscriptus: Rex Iudaeorum.

v. 27 :Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius.

v. 28 :Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.

v. 29 :Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,

v. 30 :salvum fac temetipsum descendens de cruce.

v. 31 :Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.

v. 32 :Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

v. 33 :Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

v. 34 :Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

v. 35 :Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.

v. 36 :Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

v. 37 :Iesus autem emissa voce magna expiravit.

v. 38 :Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

v. 39 :Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

v. 40 :Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:

v. 41 :et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Ierosolymam.

v. 42 :Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

v. 43 :venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.

v. 44 :Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset.

v. 45 :Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.

v. 46 :Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

v. 47 :Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.