Petrus Riga

Liber primus Regum

This work is licensed under LO

image

Liber 1



v. 1 : Post Librum de Iudicibus sacra lectio tractans

v. 2 : De Regum titulis nobile ponit opus.


v. 3 : Sic post iudicium sequitur regnum quia primum

v. 4 : Iudex Christus erit, post sua regna dabit.


v. 5 : In Libris Regum noua fit mutatio rerum:

v. 6 : Eligitur Samuel cum reprobatur Heli;

v. 7 : Rex Dauid efficitur, Domino reprobante Saulem.


v. 8 : In solo Christo transit utrumque decus:

v. 9 : Iura sacerdotum ueterum nouus iste sacerdos

v. 10 : Et regum ueterum rex nouus iste tulit.


v. 11 : Monte manens Ephraim ciuis de Ramatha Sophim

v. 12 : Vir fuit unus et huic Elcana nomen erat.


v. 13 : Elcana, qui Domini possessio dicitur, illos

v. 14 : Signat quos Dominus possidet, auget, amat,

v. 15 : Quos rex uirtutum titulo uirtutis honorat,

v. 16 : Qui sunt mente uiri, nil muliebre gerunt,

v. 17 : Qui quasi sunt unus quia non mutantur, et unum

v. 18 : Mente Deum recolunt ac imitando colunt.


v. 19 : Monte manent Effraim quia summa petunt, quia fructum

v. 20 : Reddunt; ista duo mons Effraimque notant.


v. 21 : Summum Rama sonat, Sophim speculam, quia tales

v. 22 : Alta Dei querunt ut speculentur eum.


v. 23 : Anna, Phenenna, due soli nupsere marito;

v. 24 : Hec sterilis partu, fertilis illa fuit.


v. 25 : Gratia dicitur hec, conuersio dicitur illa;

v. 26 : Suscipit ista fidem, deserit illa malum;

v. 27 : Primo Phenenna parit quia te conuersio mutans

v. 28 : Dat primos fructus ut mala prima gemas.


v. 29 : Post hec Anna parit quia dum peccata relinquis

v. 30 : Dat bona facta tibi gratia larga Dei.


v. 31 : Anna preces fundit mendicans in prece fructum;

v. 32 : Aures diuinas uox lacrimosa subit.


v. 33 : Concipit illa, parit; Samuel procedit ad ortum,

v. 34 : Grata Deo proles, dignus amore puer.


v. 35 : Ablactat puerum mater donec puer expers

v. 36 : Lactis fiat, et hunc offerat illa Deo.


v. 37 : Nullus quippe, nisi pueriles exuat actus,

v. 38 : Iustitie fieri uictima digna potest.


v. 39 : Tres ducens secum uitulos modiumque farine

v. 40 : Vasque meri portans astitit illa Deo.


v. 41 : Tres mactat uitulos qui lasciuos domat actus

v. 42 : Et tres Personas credit inesse Deo.


v. 43 : Fermentum uetus emundans mens pura farina

v. 44 : Exprimitur, sperans gaudia summa mero,

v. 45 : Namque merum reddit cor letum spemque figurat

v. 46 : Que tibi promittit gaudia leta poli.


v. 47 : Compensat numeri dampnum puer unus; auaram

v. 48 : Nature redimit unicus iste manum.


v. 49 : Que fuerat sterilis prius et confusa dolore

v. 50 : Fit fecunda, Deo cantica leta canit:

v. 51 : Sic agit ecclesia; sterilis fuit ante frequentans

v. 52 : Idola, nunc fructus parturit illa bonos.


v. 53 : Hic est ecclesie cantus quem concinit Anna:

v. 54 : Ore quod illa canit, hec operando facit.


v. 55 : cantica Anne matris Samuelis.


v. 56 : In Domino sperans exultat quisque fidelis

v. 57 : Corde nec in mundo gaudia uana gerit.


v. 58 : Hoc cornu uere crucis inclita cornua signat,

v. 59 : Que nos exaltant conciliantque Deo.


v. 60 : Vera salus, Christus te letificat; quibus hostes

v. 61 : Expugnes ori dat sacra uerba tuo.


v. 62 : Non est sanctus ut est Dominus quia solus ab omni

v. 63 : Labe fuit mundus sanctificansque reos;

v. 64 : Et nisi tu non est alius quia sunt nichil omnes

v. 65 : Di quos mentitur aurea forma deos;

v. 66 : Et nisi tu non est fortis quia fortiter omnes

v. 67 : Expugnans hostes fortia queque domas.


v. 68 : Nil altum sapiat tua mens, nil lingua loquatur

v. 69 : Falsum; scit Dominus omnia corda probans.


v. 70 : In se sperantis intentio dicitur arcus,

v. 71 : Sed Domini ualida frangitur ille manu.


v. 72 : Infirmi, qui sunt humiles, uirtute fruuntur;

v. 73 : Hos Deus exaltat, corda superba premit.


v. 74 : Lex antiqua prius quasi pane repleuit Hebreos,

v. 75 : Quos nunc ut seruos respuit esca Dei;

v. 76 : Sed plebs gentilis, ueteri que lege carebat,

v. 77 : Nunc fruitur sacro pane Deique cibo.


v. 78 : Inuenies scriptum septem pueros in hebreo,

v. 79 : Non plures, Annam quos habuisse ferunt;

v. 80 : Non tamen Anna parens peperit nisi quinque; fatentur

v. 81 : Iudei genitos a Samuele duos.


v. 82 : Dum confert Anne pueros natura, Phenenne

v. 83 : Mors aufert pueros; illa dat, ista rapit.


v. 84 : Istius lucra sunt illius dampna; Phenenna

v. 85 : Amittit pueros dum parit Anna suos:

v. 86 : Sic beat ecclesia nunc plures larga bonorum,

v. 87 : Et synagoga suis est uiduata bonis.


v. 88 : Per septem designatur perfectio sancte

v. 89 : Ecclesie, que nunc perficit omne bonum.


v. 90 : Patre uolente crucem patitur uitamque resumit

v. 91 : Christus, ad infernum tendit et inde redit.


v. 92 : Deicit elatos, humiles sublimat, egenos

v. 93 : Ditat, fecundos rebus egere facit.


v. 94 : Est puluis tumulus; stercus, derisor Hebreus;

v. 95 : Factus homo Christus pauper egensque fuit:

v. 96 : Istum de tumulo Pater excitat, erigit ipsum,

v. 97 : Sordida, de manibus, O synagoga, tuis;

v. 98 : Vt sedeat cum principibus princeps aliorum,

v. 99 : Supra discipulos regia sceptra tenens.


v. 100 : Cardinibus partes bis binas accipe mundi;

v. 101 : Est orbis celum, continet ista Deus.


v. 102 : Actus sanctorum seruabit, tradet iniquos

v. 103 : Nocti, non poterunt uerba superba loqui.


v. 104 : In uirtute sua non gens incredula uires

v. 105 : Accipit, in Domini robore robur habens.


v. 106 : Aduersatur ei qui non peccasse ueretur,

v. 107 : Sed miser in mundi fine timebat eum.


v. 108 : Ascendens celos Dominus tonuit, duodenos

v. 109 : Discipulos mittens qui sacra uerba pluant;

v. 110 : Siue minis tanquam tonitru sic terret iniquos

v. 111 : Ignis qui finem nescit adire mali.


v. 112 : Dominus iudicabit fines terre

v. 113 : Est terre finis hominis pars ultima, penam

v. 114 : Cuilibet aut regni premia finis emet.


v. 115 : Virtutem dat eis qui mundum uicere norunt,

v. 116 : Et tanquam reges se macerando regunt.


v. 117 : Christi precellens erit et precelsa potestas

v. 118 : Cum sibi coniunget omnia membra simul.


v. 119 : Anna prophetauit que sunt predicta, figurans

v. 120 : Quod iam mutari debeat ordo uetus;

v. 121 : Et nunc implentur in Christo singula, fructum

v. 122 : Dum gens nostra parit et synagoga perit.


v. 123 : Cinctus ephod Samuel Domini studet esse minister,

v. 124 : Cui paruam tunicam texuit Anna parens.


v. 125 : In tunica parua fidei doctrina notatur,

v. 126 : Qua tenues animos gratia mater alit;

v. 127 : De lino factum per ephod caro munda notatur,

v. 128 : Nam tales seruos Christus habere cupit.


v. 129 : de culpa filiorum Heli

v. 130 : Porro duo iuuenes, Ophni Phineesque, parentem

v. 131 : Spernunt, sacra Dei nec temerare timent;

v. 132 : Pro quorum culpa dampnatur Heli quia ualde

v. 133 : Impius in pueris per pia uerba fuit.


v. 134 : Corripuit tamen hic pueros dulcedine patris,

v. 135 : Non uice pastoris nec grauitate soni:

v. 136 : Sic pastor qui non subiectos corripit, iram

v. 137 : Summi Patris emens, carcere dignus erit.


v. 138 : Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi

v. 139 : Quis dolor expectet se puerosque suos.


v. 140 : Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus

v. 141 : Indicat eiusdem dampna doloris Heli.


v. 142 : Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos

v. 143 : Atque propheta Dei duxque futurus erat.


v. 144 : Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,

v. 145 : et multi ceciderunt de populo Israel

v. 146 : Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;

v. 147 : Adducens archam querit Hebreus opem;

v. 148 : Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni

v. 149 : Et Phinees, populi milia multa cadunt.


v. 150 : Qui male subiectos docet, hic extraneus extat

v. 151 : A Domino, quia sic nomen hebetur Heli;

v. 152 : Ophni, uesana conuersio, denotat illum

v. 153 : Qui male conuersus ad bona nulla studet;

v. 154 : Est ori parcens Phinees illumque figurat

v. 155 : Qui piger et mutus te bona pauca docet.


v. 156 : Vulnus Heli geminum dat nuntia fama; sagittat

v. 157 : Corda dolor subitus, sella relicta caput:

v. 158 : Qua residebat Heli retro de sella cadit, illud

v. 159 : Permittente Deo qui super astra sedet.


v. 160 : Transiit ad gentes testamentum uetus; istud,

v. 161 : Quam tulerant hostes, archa notare potest;

v. 162 : Iura sacerdotum ueterum periisse figurat

v. 163 : Mors Ophni, Phinees, quos perisse legis;

v. 164 : Vnius quorum coniux, uiduata marito,

v. 165 : Tacta dolore parit et pariendo perit.


v. 166 : Sic post extinctum ueteris decus ordinis, hesit

v. 167 : Que carnaliter hic, mox synagoga perit.


v. 168 : Lapsus Heli retro de sella declarat Hebreos

v. 169 : Pontifices, reges, sede carere sua.


v. 170 : ubi Philistei posuerunt archam Domini in templo Dagon

v. 171 : In templo Dagon archam posuere maligni,

v. 172 : Quem pronum terre luce sequente notant;

v. 173 : Tunc illum tollunt, in prima sede reponunt,

v. 174 : Quem pronum rursus mane iacere stupent;

v. 175 : Ipsum prostratum terre caput et male fractum

v. 176 : Abscisasque manus eius utrasque uident:

v. 177 : Nam postquam Domini testamentum uetus istas

v. 178 : Transiit ad gentes, idola uana ruunt.


v. 179 : Quod uani cultus opus ipsum sit resecatum,

v. 180 : Abscisis manibus quisque notare potest.


v. 181 : Per caput abscisum destructa superbia primi

v. 182 : Demonis exprimitur, que fit origo mali;

v. 183 : Finem significat opus hoc in limine factum,

v. 184 : Namque solet limes terminus esse uie.


v. 185 : Quod dorsum Dagon confractis omnibus eius

v. 186 : Membris inueniunt non lecte pondus habet.


v. 187 : Exprimitur dorso fuga, nam quicumque fugatur

v. 188 : Dorsum prebet ei qui sua dorsa premit:

v. 189 : Sic instante noue legis uirtute fugantur

v. 190 : Idola, uiuifice dant sua terga cruci.


v. 191 : Dagon, tristitie piscis, Sathanan notat, isto

v. 192 : Qui natat in mundo, plurima praua serens.


v. 193 : Archam qui Domini captam duxere dolores

v. 194 : In loca coguntur posteriora pati:

v. 195 : Sic qui iussa Dei suscepit et ultima uite

v. 196 : Diligit ad penam cogitur inde trahi.


v. 197 : Ad mala que cauit nullus flectat retro uisus,

v. 198 : Sed tanquam stercus estimet illa sibi.


v. 199 : Intestina patent, sequitur putredo, ruentes

v. 200 : Ex agris mures dentibus illa forant.


v. 201 : Sedes pelliceas faciunt sibi qui patiuntur

v. 202 : Plagas, conueniunt consiliumque petunt;

v. 203 : Ex auro quinque faciunt anos totidemque

v. 204 : Mures, hos, illos portet ut archa Dei,

v. 205 : Vt tam deformis illorum plaga quiescat,

v. 206 : Et sanent turpes splendida dona notas.


v. 207 : Sic qui sunt maculas per sensus quinque secuti,

v. 208 : Ad ueniam ueniunt si sua facta gemant,

v. 209 : Si quinos sensus conuertant ad cor et intra

v. 210 : Capsellam mentis dona precesque locent;

v. 211 : Et licet inuiti se conuertant, tamen illos

v. 212 : Reddit deuotos gratia sepe Dei.


v. 213 : Et bene quinque notant urbes, que quinque figurant

v. 214 : Sensus quos demon ad sua uota trahit.


v. 215 : Iste sunt urbes: Azotus, Gaza, Geth, Asclon,

v. 216 : Accron. Quid monstrent nomina, lector, habe:

v. 217 : Nam sonat Azotus uox ista mei patris ignis:

v. 218 : Inflammans sensus est pater iste Sathan.


v. 219 : Gaza sonat fortis, nam demon fortiter illos

v. 220 : Vrget et infestat quos cupit esse suos.


v. 221 : Est Geth torcular, quia demon pocula mortis

v. 222 : Exprimit iniustis luxurieque merum.


v. 223 : Asclon infamis rogus est, quia reddit iniquos

v. 224 : Omnibus infames demonis ignis edax.


v. 225 : Accron tristitie doctrina sonat, quia demon

v. 226 : Per sensus carnis nil nisi triste docet.


v. 227 : de vaccis archam Domini gestantibus

v. 228 : Archam gestantes superimpositam sibi uacce

v. 229 : Que nulli dederant colla subacta fugo

v. 230 : Sanctos designant homines mundum fugientes

v. 231 : Quos delictorum nullus onustat amor:

v. 232 : Pignora non retrahunt illas a tramite recto;

v. 233 : Istos non reuocat ad mala carnis amor.


v. 234 : ubi Samuel super Israel principatum accepit

v. 235 : Post morientis Heli casum plebs stirpis Hebree

v. 236 : Subdita confidens sub Samuele fuit,

v. 237 : Qui pro plebe rogans Dominum fuse precis omnem

v. 238 : Impetrat effectum, dans holocausta Deo.


v. 239 : Instantes tonitru Dominus perterruit hostes

v. 240 : Et dare deuictos terga coegit eos.


v. 241 : Tunc Samuel inter Masphath ueteremque nouamque

v. 242 : Auxilii lapidem ponit aitque suis:

v. 243 : "Contulit auxilium nobis hucusque Creator,

v. 244 : Qui non abiecit deseruitue suos."


v. 245 : Vox sonat hec Masphath intentio, petra uocatur

v. 246 : Auxilii Christus, quem meditando tenes,

v. 247 : Namque Iesum meditans intendere debet ut actus

v. 248 : Deponat ueteres et noua facta colat.


v. 249 : Ad Dominum Samuel clamat; uocem Deus audit

v. 250 : Et pluuiam messis tempore mittit ei.


v. 251 : Ros pluuie sunt uerba Iesu; sunt tempora messis

v. 252 : Dum Christus gentes corda docendo metit;

v. 253 : Ecclesie sancte collegit in horrea gentes

v. 254 : Adueniens Christus et sacra uerba pluens.


v. 255 : ubi populus Israel regem sibi constitui petiit

v. 256 : In populo iudex Samuel permansit Hebreo

v. 257 : Tempore non modico, iura tenenda docens.


v. 258 : Ast eius pueri, non iussa paterna sequentes,

v. 259 : Munera ceperunt nequitiamque sequi;

v. 260 : Quos populus non ferre ualens sibi querit inungi

v. 261 : Regem, par aliis gentibus esse uolens.


v. 262 : Saul ungitur in regem

v. 263 : Eligit ergo Deus ad regni sceptra Saulem;

v. 264 : Vngitur hic olei rore iubente Deo.


v. 265 : Hac in parte quod est unctus signare uidetur

v. 266 : Christum, cui nomen unctio sancta dedit.


v. 267 : Omnem precedens populum persona Saulis

v. 268 : Mirantes oculos attonitosque facit:

v. 269 : Exprimiturque per hoc Christus, qui preterit omnes,

v. 270 : Qui caput est nostrum, nos sua membra sumus.


v. 271 : Hac in parte quod est reprobatus et expulit illum

v. 272 : Rex Dauid, Hebree plebis imago fuit;

v. 273 : Namque per aduentum Christi nascentis honorem

v. 274 : Regni regalis perdit Hebrea tribus.


v. 275 : Saul pugnaturus indixit populo ieiunium

v. 276 : Iste Saul pugnare uolens ieiunia cunctis

v. 277 : Indixit donec hostica colla domet,

v. 278 : Sed Ionathas cernens mel, uirgam tinxit in illo,

v. 279 : Gustauit, uidit luce fruendo noua.


v. 280 : Vidit quod uetitum tetigit, non uidit ad illud

v. 281 : Quod cecus fuerat luxque daretur ei.


v. 282 : Mel notat illecebram carnis, quam spernere debet

v. 283 : Qui Christi miles inclitus esse cupit.


v. 284 : Hinc loquitur Salomon: "Meretrix habet oscula mellis,

v. 285 : Et dulces stillant eius ab ore faui."

v. 286 : Vix Ionathas meruit populi prece dona salutis:

v. 287 : Vix ita saluatur quem caro blanda trahit.


v. 288 : Saul pepercit Agag

v. 289 : Rursus bella Saul faciens Amalech premit hostem,

v. 290 : Sed contra Domini iussa pepercit Agag.


v. 291 : Exprimit hoc factum quod nulli parcere iustus

v. 292 : Debet peccato sed mala cuncta terat.


v. 293 : Rex quia predictus Domino non pronus obedit,

v. 294 : Arripit hunc Domini spiritus ecce malus.


v. 295 : Sed si spiritus est Domini, cur est malus?


v. 296 : Iste Dissolui nodus per duo uerba potest:

v. 297 : Hunc Domini monstrat ab eo data iusta potestas;

v. 298 : Propter uelle malum dicitur esse malus.


v. 299 : Saule reprobato Samuel Dauid inungit in regem

v. 300 : Hinc Samuel Isai petit in regem Dauid ungens

v. 301 : Ex olei sacro rore iubente Deo:

v. 302 : Iste notat Christum, quia Christus dicitur unctus;

v. 303 : Crisma facit christum; balsama crisma creant.


v. 304 : Dux ouium fit rex hominum: sic a synagoga

v. 305 : Transiit ad gentes Christus easque regit;

v. 306 : Namque lesus noster tunc est oblatus Hebreis,

v. 307 : Nunc gentes pascit et dominatur eis.


v. 308 : In uariis uocum modulis cantare peritus

v. 309 : Aures pascebat corde trahendo Dauid:

v. 310 : Ecclesiam nobis psallentem uoce sonora,

v. 311 : Que uariis resonat cantibus, ista notant.


v. 312 : Per sonitum cithare quam tangebat Dauid ater

v. 313 : Spiritus exibat rexque serenus erat.


v. 314 : Non erat in cithara uis tanta sed in cruce Christi

v. 315 : Dulcisona, cuius illa figura fuit.


v. 316 : Ligno cum neruis extensis passio Christi

v. 317 : In cruce signatur, demonis arma terens.


v. 318 : Per Dauid est factus leo preda, neci datur ursus,

v. 319 : Dum predatur oues ille uel ille suas:

v. 320 : Est demon ursus, antichristus leo; pastor

v. 321 : Ecclesie fortis Christus utrumque terit.


v. 322 : Dauid prostrauit Goliam

v. 323 : Exiguus magnum uicit puer ille Goliam,

v. 324 : Nam uirtus humilis corda superba domat.


v. 325 : Quinque tulit lapides de flumine: quinque uidentur

v. 326 : Hi lapides Moysi quinque notare libros.


v. 327 : Denotat hunc mundum fluuius, nam quicquid habetur

v. 328 : In mundo tanquam fluminis unda fluit.


v. 329 : Torpebant uelut in fluuio lapides in Hebrea

v. 330 : Plebe prius; nichil hic utilitatis erat;

v. 331 : Sed lex ut prosit, accessit gratia legi

v. 332 : Per Christum, sine qua lex bona nulla facit.


v. 333 : Hic ubi mulgetur lac, collocat ille lapillos:

v. 334 : Inde figurari gratia lacte potest.


v. 335 : Dat gratis mater lac, quod si forsitan absit

v. 336 : Qui capiat, matri nascitur inde dolor.


v. 337 : Lac liquor est dulcis quod matris ab ubere stillat:

v. 338 : Que datur a Christo, gratia dulce sapit.


v. 339 : Quinque ferens lapides iacit unum: quinque fuerunt

v. 340 : Libri sed Christi preualet unus amor.


v. 341 : Hostis percussit frontem lapis hic ubi Christi

v. 342 : Signum non habuit corporis ille locus.


v. 343 : Hoste Dauid uicto rapit huic gladium, caput eius

v. 344 : Amputat: inde Dauid noster et istud agit;

v. 345 : Deque suis Sathanan prosternit quando tyranni

v. 346 : Illum despiciunt suscipiuntque fidem;

v. 347 : Et dum uerba serunt fidei Sathananque repellunt,

v. 348 : Tunc hosti ceruix scinditur ense suo.


v. 349 : laus mulierum super Dauid

v. 350 : Dum Dauid inde redit, muliebris pompa canoro

v. 351 : Plaudens concentu laude resultat ei,

v. 352 : Et uariis modulis insignia mille Sauli

v. 353 : Conclamant regi, milia dena Dauid.


v. 354 : He laudes odium pariunt in corde Saulis,

v. 355 : Nec poterat leta fronte uidere Dauid;

v. 356 : Callidus ergo dolis fraudes in pectore uoluit,

v. 357 : Per quas priuetur uictor honore suo.


v. 358 : Vult ut nubat ei Michol, sua filia, centum

v. 359 : Si preputia uir uictor ab hoste ferat;

v. 360 : Sed contra uotum regale dolumque maligni

v. 361 : Pro centum uictor ille ducenta dedit:

v. 362 : Sic dum uult Christum Iudea necare, salutem

v. 363 : Gentibus inde parit unde nocere parat.


v. 364 : Pelliculis prius ille datis ex hoste maritus

v. 365 : Postea fit, regis filia nupsit ei:

v. 366 : Sic Christus gentes prius elegit quasi sponsam,

v. 367 : Et post hec illi nupsit Hebrea tribus.


v. 368 : Gentilis populi prius est resecata libido,

v. 369 : Ad fidei gremium post synagoga redit:

v. 370 : Hoc scriptura sonat quod gentiles prius intrent

v. 371 : Ad Christum, post hec saluus Hebreus erit.


v. 372 : Gentes, Iudeos signari crede ducentis

v. 373 : Pelliculis, carnem qui resecare student.


v. 374 : Saul furens visus est percutere Dauid lancea

v. 375 : Regius inde furor sic arsit ut in Dauid hastam

v. 376 : Dirigeret citharam dum regit ille manu.


v. 377 : Declinante Dauid, non audiit hasta Saulem,

v. 378 : Sed solus paries saucius inde fuit.


v. 379 : Quid sibi uult quod cum regem uesania torquet,

v. 380 : Per citharam mulcet hunc citharista puer?


v. 381 : Rege Saule potest Iudea superba notari;

v. 382 : Est humilis Christi uera figura Dauid.


v. 383 : Christum blasphemans dum Iudeus furit, illum

v. 384 : Tanquam per citharam dulce loquendo fouet.


v. 385 : Est cithare cantus Euuangelii sonus: illa

v. 386 : Regem demulcet, hic mala corda docet.


v. 387 : Dum citharista canit, rex hastam mittit at ictum

v. 388 : Suscepit paries, nil patiente Dauid:

v. 389 : Sic cum dulce loquens Christus citharizat Hebreis,

v. 390 : Huic inferre necem querit Hebrea manus,

v. 391 : Sed dum uiuus abit ad gentes, non nisi solam

v. 392 : Duritiam uoti sauciat hasta mali.


v. 393 : precipit Saul seruis suis occidere Dauid in domo sua

v. 394 : Precipit inde Saul legatis ut Dauid edem

v. 395 : Seruent, hunc perimant mane, sed ille fugit;

v. 396 : Ingrediensque domum statuam cum pelle pilosa

v. 397 : In lecto positam nuntia turba uidet.


v. 398 : Denotat illa domus Christi sollempne sepulcrum,

v. 399 : Ad quod custodes misit Hebrea cohors.


v. 400 : Si Christum signet Dauid et perimi iubeatur

v. 401 : Intra septa domus, uerba quid ista uolunt,

v. 402 : Cum non occisus sis intra septa sepulcri

v. 403 : Sed sis occisus in truce, Christe Iesu?


v. 404 : Exprimit hoc Christi corpus, quia tollere nomen

v. 405 : Christi surgentis uelle necare lesum est;

v. 406 : Credere nec posses in Christum si magis esset

v. 407 : Vero custodum falsa loquela potens.


v. 408 : Corrupti pretio finxerunt, dum sopor instat,

v. 409 : Discipulos furtim membra tulisse Iesu.


v. 410 : Vt Dauid occumbat, nichil egit rex: ita Christi

v. 411 : Tollere non potuit nomen Hebrea cohors.


v. 412 : Offendit statua regis famulos: ita Christus

v. 413 : Est lapis offendens factus, Hebree, tibi.


v. 414 : Denotat hoc hedi pellis quod uisus Hebreis

v. 415 : Est quasi peccator qui fuit absque nota.


v. 416 : Dauid fugiens Saulem uenit ad Samuelem

v. 417 : Inde Dauid fugiens, regalis cuspidis ictum

v. 418 : Deuitans, tendit ad Samuelis opem.


v. 419 : Turba prophetarum responsa diebus in illis

v. 420 : Cum Samuele dabat, facta futura loquens.


v. 421 : Vt Dauid arripiant, famulos rex dirigit illuc

v. 422 : Sed fieri cepit quisque propheta nouus.


v. 423 : Mittuntur rursus alii pariterque prophetant,

v. 424 : Nec minus extremis gratia tanta datur;

v. 425 : Istos rex sequitur, qui persequitur Dauid; haurit

v. 426 : Ore prophetiam, corda mouente Deo.


v. 427 : Nec stupeas illos linguas habuisse prophetis

v. 428 : Consimiles et eos posse futura loqui,

v. 429 : Cum Baalam uates de Christo multa prophetat

v. 430 : Et tamen hunc reprobum pagina sacra probat.


v. 431 : Ad Christum tales in mundi fine loquentur:

v. 432 : "Fecimus ad nomen plurima signa tuum; "

v. 433 : Quos Christus reprobans isto sermone repellet:

v. 434 : "State foris; uacui flebitis ante fores."

v. 435 : Iudeam sterilem potes hic signare per illos,

v. 436 : Que legem gestat nec sacra uerba uidet.


v. 437 : ubi Dauid accepit ab Abimelech panem sanctum et gladium Golie

v. 438 : Porro Dauid petit Abimelech, qui rite sacerdos

v. 439 : Officii sacri munus adeptus erat.


v. 440 : Accipit inde sacros panes gladiumque Golie

v. 441 : Tollit ab Abimelech supplice uoce Dauid.


v. 442 : Ista sacerdoti res mortem parturit, urbi

v. 443 : Excidium postquam percipit ista Saul.


v. 444 : Sic egit Christus, qui dum declinat Hebreos,

v. 445 : Transit ad electos discipulosque suos,

v. 446 : Cum quibus ille cibum capit, ex quibus arma Golie

v. 447 : Tollit dum Sathane fortiter arma terit.


v. 448 : His autem, quorum lesus est in corde receptus,

v. 449 : Induxit Sathanas uincla, flagella, cruces.


v. 450 : Ille Doech, regi qui nuntiat omnia, Iudas

v. 451 : Proditor est, per quem mouit iniqua Sathan;

v. 452 : Nam postquam Christum fur prodidit ille, fideles

v. 453 : Verbera ceperunt insidiasque pati.


v. 454 : Turba sacerdotum pro Christi nomine penis

v. 455 : Subduntur, torti fustibus, igne, feris;

v. 456 : In seruos Christi tortoris dextera peccat,

v. 457 : Istos excecat, hos secat hosque necat.


v. 458 : ueniens Dauid ad Achis collabatur in manibus se irruentium

v. 459 : Post fugiens ad Achis ne quid pateretur ab illo

v. 460 : Cogitat, insanum se facit ergo Dauid,

v. 461 : Et coram multis collabi cepit eorum

v. 462 : In manibus, mutans os faciemque suam,

v. 463 : Et procedebat regalis ad ostia porte,

v. 464 : Ibat et in barbam sponte saliva suam.


v. 465 : Hac Dauid arte fruens delusit lumina regis,

v. 466 : Euasit procerum uerba necisque metum.


v. 467 : Qualiter est nomen sonat istud Achis, synagogam

v. 468 : Signans que Christum nescit eumque negat.


v. 469 : Exterius speciem Christi presentis Hebrei

v. 470 : Tangebant oculo nec tetigere fide.


v. 471 : Coram talibus os Christus mutasse uidetur,

v. 472 : Pro ueteri legis dans documenta noue,

v. 473 : In quorum manibus collapsum credimus, ipsum

v. 474 : Affigendo cruci dum tenuere lesum.


v. 475 : Initium fidei designant ostia porte;

v. 476 : Hanc docuit Christus ianua nostra prius.


v. 477 : Quas supra barbam legimus stillasse, saliue

v. 478 : Infirmam carnem stultitiamque notant.


v. 479 : Stultus et infirmus gentilibus est et Hebreis

v. 480 : Visus Saluator dum crucifixus obit,

v. 481 : Sed prudentior est et fortior omnibus illis

v. 482 : Fortibus et doctis in patiendo crucem.


v. 483 : Barba, uiri signum, signat Deitatis honorem,

v. 484 : Et Deitas fragili corpore tecta fuit.


v. 485 : Dauid abscidit oram clamidis Saulis in fouea

v. 486 : Vt uitam seruet, fugiens iterum Dauid antrum

v. 487 : Ingreditur, faciem regis et arma cauens.


v. 488 : Vt uentrem purget foueam rex intrat eandem,

v. 489 : Cui partem clamidis abstulit ense Dauid,

v. 490 : Qui latet in fouea, tegitur tellure uideri

v. 491 : Ne ualeat, nec eum liber adire queas.


v. 492 : Terra caro Christi est, Deus hac in carne latebat;

v. 493 : Non ideo nouit cecus Hebreus eum.


v. 494 : A facie regis fugit in caueam Dauid, illic

v. 495 : Quippe latens non est uisus ab hoste suo:

v. 496 : Sic Christi corpus positum iacet in monumento,

v. 497 : Nec fidei lumen hausit Hebreus ibi.


v. 498 : Rex aluum purgat, conceptum mentis Hebreus

v. 499 : Dum scelus in Christum complet eumque necat.


v. 500 : Sic malus emisit fedum Iudeus odorem,

v. 501 : Innocuum perimens nequitieque studens.


v. 502 : Hostem cum posset gladiare Dauid, scidit oram

v. 503 : Vestis sed uita non spoliauit eum:

v. 504 : Christus non perimit cum perdere possit Hebreos,

v. 505 : Sed tamen hos regni privat honore sui;

v. 506 : Abstulit his sceptri decus, hos sine rege relinquens

v. 507 : Et sine pacificis et sine legis ephod.


v. 508 : Regnum scindendum clamidis scissura figurat,

v. 509 : Quod fuit impletum, te patiente, Iesu.


v. 510 : Hoc alibi rursus declarat lectio Regum,

v. 511 : Cum rursus fugeret ille timendo Saul:

v. 512 : Oppressi sompno subiit clam castra Saulis

v. 513 : Nec tamen inuasit nec gladiauit eum,

v. 514 : Sed tulit hinc sceptrum regale scyphumque capacem

v. 515 : Dulcis aque qui stans ad caput eius erat,

v. 516 : Cumque grauis sompnus per ocellos serperet omnes,

v. 517 : Hic foris egressus culmina montis adit.


v. 518 : Sic dum persequitur Christum, quasi dormit Hebreus

v. 519 : Duro corde manens, ad bona nulla uigil;

v. 520 : Non ideo Christus ueniens occidit Hebreos

v. 521 : Sed tulit his regnum sceptriferumque decus;

v. 522 : Tollitur a Christo regni decus, et quasi crater

v. 523 : Regius aufertur gratia legis eis.


v. 524 : Quod Dauid ascendit notat hoc sublime cacumen

v. 525 : Quod Christus surgens uictor ad astra redit.


v. 526 : ubi Dauid manens apud Achis infestauit Israel,

v. 527 : et reduxit predam quam Amalechite tulerant de Siceleg

v. 528 : Porro David tendens ad Achis regem, comes eius

v. 529 : Factus et infestans Israel, arma tulit.


v. 530 : Mox Amalechite res que fuerant Dauid omnes

v. 531 : Diripiunt; Siceleg deuorat ignis edax.


v. 532 : Ergo Dauid rediens Amalechitas fugat, angit,

v. 533 : Dedecus ulcisci uel sua dampna parans.


v. 534 : Illic inuentus puer est Egyptius, illic

v. 535 : Plebs Amalec medio calle reliquit eum;

v. 536 : Hunc Dauid inuentum uerboque ciboque refecit

v. 537 : Ductoremque sue fecit inesse uie.


v. 538 : Sic Amalechitas sequitur, uidet hos epulantes,

v. 539 : Funditus extinguit, uictor ab hoste redit.


v. 540 : Egrotans iuuenis Egyptius huius amator

v. 541 : Est mundi, uitiis tinctus agendo malum.


v. 542 : Sepe relinquitur hic mundo despectus ab ipso,

v. 543 : Fractus in aduersis, ad bona quoque piger;

v. 544 : Sed Dauid inuenit hunc quia noster sepe Redemptor

v. 545 : Quos mundus spernit ditat amore suo.


v. 546 : Pascit eum sacra uerba docens, faciensque magistrum

v. 547 : Tanquam ductorem preficit esse uie.


v. 548 : Hoc duce conuivas Amalechitas fugat, angit,

v. 549 : Opprimit, extinguit; purpurat arma cruor.


v. 550 : Per tales Christus sic mundi gaudia uincit

v. 551 : Quos mundus comites spreuit habere prius.


v. 552 : Samuel obiit et Saul consuluit phitonissam

v. 553 : His gestis Samuel dat morti debita, cuius

v. 554 : Post obitum uexans Israel hostis adest.


v. 555 : Consulit ergo Saul Dominum si debeat hostem

v. 556 : Vincere, sed nullum reddit ille sonum;

v. 557 : Mox phitonissam petit, hanc rogat ut Samuelem

v. 558 : Suscitet, absconsa qui manifestet ei.


v. 559 : Demonis arte potens maga suscitat illa prophetam;

v. 560 : Quod rex inquirit indicat ille sibi.


v. 561 : Queritur an mulier de morte uocauerit ipsum,

v. 562 : An similem speciem finxerit arte sua.


v. 563 : Augustinus ait contingere quodlibet horum

v. 564 : Iusto iudicio posse, sinente Deo.


v. 565 : His ita completis accingitur hostis in hostem;

v. 566 : Bella Philisteus, Israel arma mouet.


v. 567 : Intra uaginam torpescere mucro recusat;

v. 568 : Euomitur gladius eius ab ore foras;

v. 569 : Fit satur hostilis hostili sanguine mucro;

v. 570 : Armorum pascit sanguinis unda sitim.


v. 571 : Regum sine ducum cristatur uertice ceruix;

v. 572 : Lorice membris, lora parantur equis.


v. 573 : Collocat in collo clipeum miles, latus ensi

v. 574 : Federat, astantes lanceat hasta uiros.


v. 575 : Accendunt lites litui, clangorque tubarum

v. 576 : Turbarum turbans agmina corda mouet.


v. 577 : Hic tumet, ille timet; fugit hic, hostem fugat ille;

v. 578 : Hic premit, hic perimit, hic ferit, ille furit.


v. 579 : Prelia Thebarum uel Troie bella nouantur;

v. 580 : Militie florem demetit ensis ibi.


v. 581 : Paruus ibi Tydeus, ibi magnus obit Capaneus;

v. 582 : Ille potens ferro, uiribus ille ferox.


v. 583 : Turbidus hic Turnus, audax ibi corruit Aiax;

v. 584 : Hectore Troia caret, Argos Achille suo.


v. 585 : Tota Philisteis cedit uictoria; uictus

v. 586 : Israel occumbit, plebs gladiata cadit.


v. 587 : Sanguineo stillant turgentes sanguine montes,

v. 588 : Sanguine rorantur qui modo rore carent.


v. 589 : Se ferit ense Saul; se ferro percutit eius

v. 590 : Armiger; Hebreus hunc ait esse Doech.


v. 591 : Tres regis geniti iaculorum uulnera passi,

v. 592 : Aminadab, Ionathas, Melchisueque cadunt.


v. 593 : Hisboseth hinc aberat, quem mater fuderat anno

v. 594 : Quo cepit fungi regis honore Saul;

v. 595 : Hic etiam legitur implesse decem quater annos

v. 596 : Cum patris regni cepit habere decus.


v. 597 : Ex hoc colligitur quod per denos quater annos,

v. 598 : Vt dixi, tenuit regia sceptra Saul.


v. 599 : Flesse Dauid scriptura refert de morte Saulis,

v. 600 : De casu Ionathe, quos tulit una dies:

v. 601 : Sicque suis Christus in membris plangit eorum

v. 602 : Casum, peccando qui cecidere Deo.


v. 603 : Gelboe siccantur montes pro morte Saulis,

v. 604 : Et fructum perdunt et sine rore manent:

v. 605 : Gratia Iudeos in Christi morte reliquit,

v. 606 : Et summum perdunt corda superba bonum.