v. 1 : Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
v. 2 : Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
v. 3 : Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
v. 4 : Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte
v. 5 : quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
v. 6 : Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
v. 7 : Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
v. 8 : Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
v. 9 : Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
v. 10 : dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
v. 11 : Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
v. 12 : dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
v. 13 : Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
v. 14 : Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
v. 15 : Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
v. 16 : Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
v. 17 : Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.