Liber Exodus

Caput 2

v. 1 : Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.

v. 2 : Quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.

v. 3 : Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,

v. 4 : stante procul sorore eius, et considerante eventum rei.

v. 5 : Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam

v. 6 : aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.

v. 7 : Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum?

v. 8 : Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.

v. 9 : Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.

v. 10 : Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

v. 11 : In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.

v. 12 : Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.

v. 13 : Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui faciebat iniuriam: Quare percutis proximum tuum?

v. 14 : Qui respondit: Quis te constituit principem et iudicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?

v. 15 : Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu eius, moratus est in terra Madian, et sedit iuxta puteum.

v. 16 : Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.

v. 17 : Supervenere pastores, et eiecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.

v. 18 : Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?

v. 19 : Responderunt: Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.

v. 20 : At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.

v. 21 : Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem:

v. 22 : quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adiutor meus eripuit me de manu Pharaonis.

v. 23 : Post multum vero tempore mortuus est rex Aegypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.

v. 24 : Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob.

v. 25 : Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos.