v. 1 : Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
v. 2 : Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,
v. 3 : et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
v. 4 : ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
v. 5 : marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
v. 6 : Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
v. 7 : tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
v. 8 : mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
v. 9 : et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
v. 10 : vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris:
v. 11 : oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
v. 12 : Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
v. 13 : Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
v. 14 : Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
v. 15 : Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
v. 16 : Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
v. 17 : inter me et filios Israel, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
v. 18 : Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.