v. 1 : Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.
v. 2 : Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
v. 3 : Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
v. 4 : Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
v. 5 : Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
v. 6 : Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,
v. 7 : qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
v. 8 : Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
v. 9 : ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
v. 10 : Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
v. 11 : Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Iebusaeum.
v. 12 : Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias, quae sint tibi in ruinam:
v. 13 : sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
v. 14 : noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen eius; Deus est aemulator.
v. 15 : Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
v. 16 : Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
v. 17 : Deos conflatiles non facies tibi.
v. 18 : Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
v. 19 : Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
v. 20 : Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
v. 21 : Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
v. 22 : Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
v. 23 : Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
v. 24 : Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
v. 25 : Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
v. 26 : Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
v. 27 : Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus.
v. 28 : Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.
v. 29 : Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
v. 30 : Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
v. 31 : Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
v. 32 : venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
v. 33 : Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
v. 34 : Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.
v. 35 : Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.