v. 1 : Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
v. 2 : animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
v. 3 : maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
v. 4 : Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
v. 5 : dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
v. 6 : Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
v. 7 : Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
v. 8 : Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
v. 9 : Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
v. 10 : Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
v. 11 : Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum.
v. 12 : Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
v. 13 : Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
v. 14 : Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri?
v. 15 : nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
v. 16 : Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
v. 17 : Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis ac coniugibus suis super camelos, abiit.
v. 18 : Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
v. 19 : Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
v. 20 : Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret.
v. 21 : Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
v. 22 : nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
v. 23 : Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.
v. 24 : Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob.
v. 25 : Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
v. 26 : Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
v. 27 : cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
v. 28 : Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
v. 29 : valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius.
v. 30 : Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
v. 31 : Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
v. 32 : Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
v. 33 : Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
v. 34 : illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
v. 35 : ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est.
v. 36 : Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
v. 37 : et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
v. 38 : Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
v. 39 : nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
v. 40 : die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
v. 41 : Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
v. 42 : Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
v. 43 : Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
v. 44 : Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
v. 45 : Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:
v. 46 : dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
v. 47 : quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguae suae.
v. 48 : Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis.
v. 49 : Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
v. 50 : si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
v. 51 : Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
v. 52 : testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
v. 53 : Deus Abraham, et Deus Nachor, iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac:
v. 54 : immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
v. 55 : Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.