Evangelium Secundum Ioannem

Caput 14

v. 1 :Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.

v. 2 :In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.

v. 3 :Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.

v. 4 :Et quo ego vado scitis, et viam scitis.

v. 5 :Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?

v. 6 :Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

v. 7 :Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.

v. 8 :Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.

v. 9 :Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?

v. 10 :Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.

v. 11 :Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?

v. 12 :alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.

v. 13 :Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.

v. 14 :Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.

v. 15 :Si diligitis me, mandata mea servate:

v. 16 :et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,

v. 17 :Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.

v. 18 :Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.

v. 19 :Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.

v. 20 :In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.

v. 21 :Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

v. 22 :Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?

v. 23 :Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;

v. 24 :qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius qui misit me, Patris.

v. 25 :Haec locutus sum vobis apud vos manens.

v. 26 :Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.

v. 27 :Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

v. 28 :Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est.

v. 29 :Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.

v. 30 :Iam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.

v. 31 :Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.