v. 1 :In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu:
v. 2 :et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
v. 3 :Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
v. 4 :Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
v. 5 :Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
v. 6 :Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
v. 7 :unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
v. 8 :At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae.
v. 9 :Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, iussit dari.
v. 10 :Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
v. 11 :Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
v. 12 :Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Iesu.
v. 13 :Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
v. 14 :Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
v. 15 :Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
v. 16 :Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
v. 17 :Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
v. 18 :Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
v. 19 :Et cum iussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
v. 20 :Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
v. 21 :Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
v. 22 :Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
v. 23 :Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
v. 24 :navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
v. 25 :Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
v. 26 :Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
v. 27 :Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
v. 28 :Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
v. 29 :At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
v. 30 :Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
v. 31 :Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?
v. 32 :Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
v. 33 :Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
v. 34 :Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
v. 35 :Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
v. 36 :et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.