v. 1 : Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Ioab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
v. 2 : Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;
v. 3 : populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
v. 4 : Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
v. 5 : Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
v. 6 : Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
v. 7 : Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Ionathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.