V. 2 :
Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo
talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque
urbis plurimas tulit;
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 21
Tulit autem coronam David Melchom de capite ejus
(
Ch1, 20, 2).
Melchom idolum Ammonitarum, de quo in Regum, et in Paralipomenon, et in
Sophonia scribitur.
Melchom interpretatur, rex eorum.
De simulacro enim illius idoli tulit David diadema.
Illicitum erat de idolis aliquid auri appetere, aut argenti, Judaeis per
legem.
Sed, ut ipsi tradunt, Ethai Jethaeus, qui de gente Philistinorum ad David
venerat, ipse diadema diripuit de capite Melchom, ut liceret Hebraeo de manu
hominis capere, quod de capite idoli non licebat.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)