Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 1 : Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Ierusalem.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 29
    • Qui praeerant substantiae regis cum Eunuchis ( Ch1, 28, 1). Quaeri potest, cur hic Eunuchi ad tam grande consilium vocati esse dicantur, cum Israelitas abscindi lex prohiberet, et alienigenae non facile possunt admitti ad tam grande consilium (voir: Dt, 23) . Tradunt Hebraei in hoc loco illos vocari eunuchos, qui ab omnibus actibus saeculi alieni, orationi tantum et lectioni vacabant: et uxores non causa libidinis, sed suscipiendae prolis gratia habebant, quos Josephus secundum eorum haeresim Essenos vocat.