Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 11 : Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 11
    • Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebatur in medium coenaculum, et a medio in tertium ( R3, 6, 8). Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse,non attendentes quod si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret, Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae ( R3, 6, 8), sed ita potiussimpliciter. Et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parteorientali ostium erat in ipso angulo factum juxta terram, in quod introeuntesstatim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam et ascensum per ipsaparietis interiora. Unde consequenter adjungitur, Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium ( R3, 6, 8). Nec dubitandum quamlibet Scriptura non dicat, quia sic ascendentescreberrimas habebant a meridie fenestras, quarum luce certum per omnia, et sineoffensione iter agerent. Ostium vero, quo ad quotidiana templi ministeria, ingrediebantur, erat adorientem, sicut jam meminimus, ut Josephus refert; et porticus ante faciemillius, et ipsa patens ad orientem: ita ut exoriens sol aequinoctialis sineullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quaeerat in sanctis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertium, inaustrali erat templi latere; cujus dispositio ascensus mysterium nobis multummemorabile commendat. Claret namque quia templum hoc, quod Salomon fecit, corpus pacifici regisChristi non solum illud quod est Ecclesia ejus tota, verum etiam ipsum quodsacrosanctum de Virgine, ut esset caput Ecclesiae, suscepit, figurateinsinuat. Erat autem ostium lateris medii in pariete domus dextrae (voir: Jn, 19) . De quo occulte ab inferioribus in medium coenaculum, et a medio ascendereturin tertium, quia passo in cruce Domino unus militum lancea latus ejus aperuit ( Jn, 19, 34). Et bene in parte domus dextrae, quia dextrum ei latus a milite apertum sanctacredit Ecclesia. Ubi et apto verbo usus evangelista est, ut non diceret, Percussit latus ejus aut vulneravit, sed aperuit, videlicet quasi ostium lateris medii, per quodnobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit, Et continuo exivit sanguis et aqua ( Jn, 19, 34), aquascilicet qua abluimur in baptismo, et sanguis quo consecramur in calicesancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medioinde in tertium; quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesentiEcclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumquede requie animarum adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporumquasi in tertium coenaculum sublimiore profectu penetrabimus, ex quo et magnaamborum corporis videlicet et animae beatitudine perpetuo vivamus. Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc, qui intraverant,nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia nimirum actusfidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum etiam reprobi possuntintueri; verum arcana fidei et intimae gratiam dilectionis nullus, nisi qui perhaec Domino duce ad coelestia ducitur, agnoscit. Qui enim se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (voir: Jn, 2) . Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur,usque ad medium coenaculum pertingebant; deinde alii triginta cubiti usque adtertium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erant circa templum, abaustro, et aquilone, et occasu ad tectum perveniebant, ut Josepho narrantedidicimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii sexaginta cubiti numerabantur, etsic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon in centum viginti cubitosconsummata est. Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad orientem juxta fidempraefati voluminis, eamdem cubitorum summam in altitudine habebat, quividelicet illas, de quibus supra diximus, porticus circa templum cellariavocat, et cubicula. Dedit , inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum et coenaculi et cubiculorum in abditis et domus propitiationis ( Ch1, 28, 11). Ubi etiam exteriorum domorum, quaeerant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit, Nec non et omnium, quae cogitaverat, atriorum, exedrarum per circuitum in thesauris sanctorum (voir: Ch1, 28, 12) . Quod autem omnis altitudo templi centum viginti cubitorum, ad idemsacramentum respicit, quo et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionemet resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, et in hoc numero virorumgratiam Spiritus sancti accepit; quindecim namque quae ex septem et octoconstant, solent nonnumquam ad significationem referri vitae, quae nunc insabbatismo geritur animarum fidelium; perficietur autem in fine saeculiresurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibusannumerata, centum viginti efficiunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo infutura vita designatur. Apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia per praesentesfidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum plena totiusEcclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuisDominus atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum inlinguis igneis misit, qui eos diversitate linguarum ad invicem cognitioneloquelarum communem in laude fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos in carneincorruptibili ascendens, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustratur,quando juxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc erit plena adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei,quia consona mente ac voce omnes gloriam divinae majestatis, quia praesentemvident, collaudant.
  • Liber 4, Caput 23
    • etc. quae ibidem dicta vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si delocis templi in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibiadhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes: haec est enim mensura prima quam Verba dierum nominant: Sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis (voir: Ch2, 3, 3) ; cujus omnis ambitus atrio tribus cubitis alto eratcircumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura, Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36): interius videlicet hocappellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica; quae texit aere ( Ch2, 4, 9): atriumvidelicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut abingressu templi caeteros arceret, solisque hoc sacerdotibus liceredesignaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, ab occidentali et septentrionaliparte vicinius muro templi. Porro ad portam Solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam seprolixitatem a templo protendebat: utpote quod in illa sui parte altareholocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illamare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illasacerdotum immolantium et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur hoc atrium undique versum a longa aede per maxima in quadrum;cujus interior paries, id est, qui templum a quatuor mundi partibusrespiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior verofirma soliditate fundatus, et januas habens aereas, ut supra dictummemoravimus, et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibuscommunita, maximis et opportunis erat discreta coenaculis; et rursus extra hancaedem in gyro altera simili schemate facta; sed et tertia nihilominus circaillam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe lateque circuibat, inhoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis et septentrionalis ejusparies ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineretcivitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in psalmis, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 133, 1). Et quoniam ipsa domus Domini mediocri loco constructa erat, fiebat ut atriaquanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferiusfundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitoshaberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum appropinquarent,quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum ( Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius quo sinthaec ordine facta distinguit (voir: Antiq, Jud, 8, 3) . His vero ita compositis, in sancta sanctorum summi tantum sacerdotis eratsemel in anno ingredi, cum sanguine hostiarum; in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant; in atrio interiori sacerdotes omnes et levitae; circa hoc atrium sub divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum Deiconveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub divo,vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tectasubibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,intrabant, ubi etiam post tempora dispersionis ii qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, septem diebus purificati, sic tandem in interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omniastrata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam qui inultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum, et levitarum, et janitorum,qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent; sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat,domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus,et eos qui intrandi septimanam habebant, suscepit in ordinem, et illos qui jamsuam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit, qui aliosquosque levitas de cunctis urbibus Juda simul et principes familiarum Israel,missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierumnarrant; quos educturus filius regis tali ratione distinxit, ut omnes quiimpleverunt sabbatum et egressuri erant, in duas divisi partes regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est,qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furoremreginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, et levitae, et janitores, intres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderent, servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur (voir: Ch2, 12) . Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium et sedit super thronum regium, ubi etiam porta Seyr, et domus Messa,quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon, qui,cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit, Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10) [mauvais référencement: Ch2, 23] . In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur. etc. Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium in diademate insigne capitis regium ( R4, 11, 12), intestimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem; et magnaeutique erat salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae impiaeque reginae necemsuccedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simuldisciplina legis Dei servanda comitetur; et qui se praelatum regendo videret,ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. Quod instauratum templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur; et nonfiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eamartificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum, de quibussermo est, qui tantum studii in religione habuerunt, ut nullus dubitaverit quinpecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerariosublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset,offerrent. Post haec mortuus est, inquit, Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestumet omne opus exsecrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut apostolus Jacobusait, impios et peccatores ab errore viae suae assidua exhortatione convertuntad tramitem pietatis et castitatis, animas eorum salvantes a perpetua morte,cooperiunt multitudinem peccatorum. Sive aliter: Sepelientes mortuum ac latrunculos fugientes illi meritoappellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt ac declinant vitiauniversa atque peccata, quia mortem videlicet operantur; corporaque in fontemprojiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum credentes sepeliuntur cumChristo, ut per communionem corporis et sanguinis ejus deinceps possint viverecum Christo.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . . praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato ( R4, 11, 4, R4, 11, 5 et R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris ( R4, 11, 6, R4, 11, 7 et R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima, quam verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36). Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere ( Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali et septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium, et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum a longa aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta: sed et tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe, lateque circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria, de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 133, 1 et Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferius fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in aditis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per circuitum in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum ( Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura, (Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta, distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat semel in annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum purificati introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub (dio) divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive ad audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierum narrant, (voir: Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes regem in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae, et Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum, ubi etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon: quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua ( Ch2, 23, 5, Ch2, 23, 6 et Ch2, 23, 7), etc.