V. 9 :
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica,
quae texit aere.
Poètes
Commentaires
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 18
Tertia pars vestrum introeat Sabbato
(
R4, 11, 6), etc.
Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium
Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum
domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad
portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus
Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant
excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in
manibus vestris
(
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius
intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua
replicentur.
Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura
prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti
autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens
introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura:
Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et
uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora
sint facta.
Porro in Verbis dierum ita:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in
basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum,
ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus
licere designaret.
Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte
vicinius muro templi.
Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se
prolixitatem a templo protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa
mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa
sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum.
Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in
quadrum.
Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus
respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma soliditate fundatus.
Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus.
Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita
maximis, et opportunis erat discreta coenaculis.
Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta.
Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora
omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod
Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque
eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri
(
Ps, 134, 2).
Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut
atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote
inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine
cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum
propinquarent.
Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et
templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus
propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum
per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum
(
Antiq, 8, 3).
Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec
ordine facta distinguit.
His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat
semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum
sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et
Levitae.
Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus
circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum convenire
solebant.
In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio,
vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant.
Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant.
Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum
petebant.
Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt
omnia strata.
Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in
ultimis consistebant templum possent intueri.
Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum,
qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma
intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat
domum redeunte.
Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus,
et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam
septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit.
Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut
Verba dierum narrant
(voir:
Ch2, 23)
.
Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui
impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in
interioribus atrii locis armati circumstarent.
Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores
atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur,
custodirent.
Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores,
in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc
regina collecto exercitu contra regem defenderet.
Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium
descendebatur, sicut infra dicitur:
Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae
scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum
(
R4, 11, 19).
Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur,
esse videntur.
Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon; qui cum
Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit:
Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant
vestibulum palatii
(
Ch2, 12, 10).
In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et
Levitarum, et janitorum, erit in portis.
Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur
Fundamenti.
Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui
ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati
sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma
sua
(
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7)
, etc.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 19
Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
tacerevidetur.
Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia
in basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et
levitaein eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum ab
Oriente; undetempli ingressus multo longius a templo quam a caeteris
tribus plagis posituserat: quia nimirum in ea, id est, in facie templi
fiebant ministeria sanctorum;ibi altare aeneum ad hostias Domino
offerendas, ibi decem luteres ad lavandaseasdem hostias, ibi mare aeneum
erat positum ad lavandas manus pedesquesacerdotum, cum ad ministrandum
intrarent.
Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinem, ut Josephus narrat
(voir:
Antiq, Jud, 8, 3)
, quatenus ab ingressu
templicaeteros prohiberet, et solum sacerdotibus hoc licere
significaret; eratquejanua ad orientalem plagam, ad quam usque populus
hostias suas sacrificiainferebat; inde suscipienda a sacerdotibus, atque
ad altare perferenda.
De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem
vocant, ita scripsit Josephus.
« Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo
schematefactam, erigens maximas porticus atque latas portas et excelsas
et amplas, perquatuor mundi partes, in ea constituens; quarum singulae
ad unumquemque ventum,quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas
collocavit. »
Et paulo post: « Hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et
observatiolegitimorum inerant, introibant. »
Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi quam in
parieteposuit, ut ipse in psalmorum expositione commemorat, triplici
ordine distinxit:primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum
ex omni parte quadrum,secundum eodem modo extra intimas porticus,
undique vero in gyrum extremum,similiter ex omni latere priorum porticum
in circuitu; sicque templum triformiaedificiorum praesidio ab omni erat
parte munitum, facto pavimento sub diointer aedificia singula de
marmore; et parietibus domorum interioribus, hocest, eis qui ad templum
respiciebant, factis in columnis: exterioribus verosolidis; sicque
fiebat ut omnis structura templi per gradum esset
varietaterationabiliter distincta.
Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum
templumsacerdotes purificati, in atrium sacerdotum sacerdotes purificati
et nonpurificati, una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium
basilicae majorisviri Judaei stantes purificati, et orantes sub dio si
serenum esset, sitempestas in porticus proximas sese recipientes, in
exterius autem mulieresJudaeae purificatae, in extremum atrium gentiles
et Judaei, qui nuper venerantex gentibus usque ad sextum purificationis
diem.
Haec in pictura Cassiodori distincta reperientes, breviter
annotarecuravimus, rati eum ab antiquis Judaeis haec didicisse, neque
virum eruditumvoluisse in exemplum legendi, proponere, quae non ipse
prius veracitercognovisset.
Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita
incipit:
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis
in domo Domini, in atriis Domini Dei nostri
(
Ps, 133, 1).
In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et
apostoliverbum populo praedicabant; in harum aliqua Dominus sedebat
docens, quando atentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda
oblata est; in hisinvenit vendentes et ementes oves et boves et
columbas, hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo
(voir:
Mc, 11 et
Lc, 19)
; in his Petrus etJoannes claudum invenientes sanaverunt, ac secum
ingredientes interius adorandum duxerunt; in his orabat omnis multitudo
populi, quamdiu incensumponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis
apparuit, eumque depraecursoris Domini nativitate perdocuit: nam haec
atria cum porticibus suisaspectum templi de longe aspectantibus
abscondere potuerunt, quia locus in quotemplum erat situm multo
sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuerant:nam, sicut Josephus
scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent
erectae, tantum usque ad verticem montis, in quo templumaedificatum est,
pervenerunt.
Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus
intimanda.
Verum in eis quaecumque Scriptura referre sacra commodum duxit,
figurasmysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione
simpliciterutamur.
Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in
sanctaEcclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui
etexcellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere
ducatumsolent impendere salutis.
Sacerdos namque ab eo Latine nomen accipit, quod sacrum praebere
ducatumminoribus debeat.
Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri,
episcopividelicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui
altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec
sibimetipsis tantummodo, sedpluribus prosunt, dum corpora sua hostiam
viventem, sanctam, Deo placentemexhibent; neque enim episcopis solis et
presbyteris, verum omni Ecclesiae Deiloquebatur apostolus Petrus, cum
ait,
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis
(
1P, 2, 9).
Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus,
dicenteipso ad Moysen:
Haec dices domui Jacob. et annuntiabis filiis Israel
(
Ex, 19, 3); et paulo post:
Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta
(
Ex, 19, 6).
Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis
populimultitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat,
carnalium insancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, quibus
dicit Apostolus:
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi, non escam
(
1Co, 3, 1 et
1Co, 3, 2).
Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate
multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed
quantumnumero praestant, tantum succumbunt merito.
Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen
ininteriora templi deaurati, non ad altaris officium, non ad ipsum
saltem atriumsacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi
in Ecclesia, etsi obmeritum castae fidei ac pietatis Deo devoti ad
electorum sortem pertinent,longe tamen abest ut illis aequentur, qui cum
fiducia dicere possunt:
Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit
Christus in obedientiam gentium, verbo et factis
(
Rm, 15, 18).
Et iterum,
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi; de caetero reposita est mihi corona
(
2Ti, 4, 7 et
2Ti, 4, 8).
Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque
adhujus januam deferebat, susceptas a sacerdote atque in altari oblatas
oculisprosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum
suum a longedirigebat, nec tamen in atrium sacerdotum intrandi
facultatem habebat, verum deinferioribus clamabat ad Dominum; quia nec
carnalium in Ecclesia simplicitas aDomino despicitur, quando fideliter
ea quae valent vota pietatis offerunt;dirigunt enim visum a longe in
templum Dei, cum vitam sublimium discere etadmirari sedulo gaudent, et
quos virtutum imitatione sequi nequeunt, piaevenerationis amplectuntur
affectu.
Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia
magnamagnatum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter
accipi.
Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per
illos,dum bona quae praevalent operantes, majorum et doctiorum
firmanturexhortatione, et intercessione commendantur.
Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino
commendandas,cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus,
quibus ipsi abundant,summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente
ac dicente:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula
(
Lc, 16, 9); et,
Quicumque
, inquit,
potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae
frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet
mercedem suam
(
Mc, 9, 40) [mauvais référencement: Mc, 19]
.
Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altare Dei assumit, cum
Dominuseleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum
magnis eorumdemsanctorum virtutibus, suo intuitu ac retributione dignas
judicat.
Multitudo ergo credentium, quae relictis possessionibus uno corde et
animaDomino serviebat, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium
sacerdotumspecialiter illi consecratus.
Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in
gyro,figuram gestant eorum qui idem templum ingrediebantur ex gentibus
in Syria etAntiochia, caeterisque provinciis et civitatibus; quibus
apostoli et senioresqui erant in Hierosolymis nihil amplius imponebant
oneris quam ut abstinerentse ab idolis, immolato et suffocato, sanguine
et fornicatione.
Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant
inHierosolymis sustentari; quatenus eis carnalia sua ministrantes,
spiritaliumeorum possent fieri participes.
Barnabas vero et Paulus cum sociis suis, qui oblationes horum
accipientesHierosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui hostiam
suscipientes adaltare Domini consecrantes perducebant; quae dona
devotionis eorum sanctis quipro illis orare deberent, attulerunt.
Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium
erat,divisionem significat illam quae carnales in sancta Ecclesia,
nuperqueincipientes viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem
sorte electionis,sed meritorum quantitate secernit.
Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem,
operumquoque munditiam habeant.
Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando
laborant,pauperibus omnia sua tribuunt, vigitiis, jejuniis, hymnis et
canticisspiritalibus, sacris quoque lectionibus operam dant,
persecutiones, periculapropter justitiam tolerant; et caetera quae
fecisse cum sociis Paulusgloriatur, prompta devotione mentis
exsequuntur.
Unde bene atrium sacerdotum, tribus ordinibus lapidum politorum, et
unoordine lignorum cedri, aedificatum esse memoratum.
Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes et
charitas.
Et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut
quisque quomodo credere, quid sperare, quid diligere debeat,
dignoscat.
Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio sine
corruptionesimulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes
et charitas veraesse non valet.
Dictum namque est saepius quia ligna cedri propter odoris gratiam
etimputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque piae
designantactionis.
Ad hoc usque atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe,
dilectione etopere Deo placere appetunt; hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti,cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut
dicere suis auditoribus possint, Imitatores nostri estote, sicut et nos
Christi
(voir:
1Co, 4, 16 et
1Co, 11, 1)
;glorianturque et dicunt:
Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis
saecularia?
(
1Co, 6, 3) [mauvais référencement: 2Co, 6]
Liber 4, Caput 23
etc. quae ibidem dicta vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si
delocis templi in quibus actum est, latius aliqua replicentur.
Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte
sibiadhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes: haec est enim
mensura prima quam Verba dierum nominant: Sexaginta cubitos
longitudinis, viginti autem latitudinis
(voir:
Ch2, 3, 3)
; cujus omnis ambitus atrio tribus cubitis alto eratcircumdatus,
habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit
Scriptura,
Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36): interius videlicet hocappellans atrium, eo quod alia circa hoc
exteriora sint facta.
Porro in Verbis dierum ita:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia
in basilica; quae texit aere
(
Ch2, 4, 9): atriumvidelicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc
erat factum, ut abingressu templi caeteros arceret, solisque hoc
sacerdotibus liceredesignaret.
Erat autem hoc idem atrium ab australi, ab occidentali et
septentrionaliparte vicinius muro templi.
Porro ad portam Solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam
seprolixitatem a templo protendebat: utpote quod in illa sui parte
altareholocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae
lavarentur, in illamare aeneum, in quo intraturi ad ministerium
sacerdotes lavarentur, in illasacerdotum immolantium et psallentium
habebat choros levitarum.
Circumdabatur hoc atrium undique versum a longa aede per maxima in
quadrum;cujus interior paries, id est, qui templum a quatuor mundi
partibusrespiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus,
ulterior verofirma soliditate fundatus, et januas habens aereas, ut
supra dictummemoravimus, et ostia in basilica, quae texit aere; quae
etiam porticibuscommunita, maximis et opportunis erat discreta
coenaculis; et rursus extra hancaedem in gyro altera simili schemate
facta; sed et tertia nihilominus circaillam eodem ordine facta per
gyrum, interiora omnia longe lateque circuibat, inhoc tantum a prioribus
distans aedibus, quod orientalis et septentrionalis ejusparies ostia
minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros
pertineretcivitatis.
Haec autem sunt atria de quibus canitur in psalmis,
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri
(
Ps, 133, 1).
Et quoniam ipsa domus Domini mediocri loco constructa erat, fiebat ut
atriaquanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote
inferiusfundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine
cubitoshaberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum
appropinquarent,quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit
mentio.
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem
porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et
cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et
omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in
thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum
(
Ch1, 28, 11 et
Ch1, 28, 12).
Sed et Josephi scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius quo
sinthaec ordine facta distinguit
(voir:
Antiq, Jud, 8, 3)
.
His vero ita compositis, in sancta sanctorum summi tantum sacerdotis
eratsemel in anno ingredi, cum sanguine hostiarum; in sanctuario ante
oraculum sacerdotes tantum purificati introibant; in atrio interiori
sacerdotes omnes et levitae; circa hoc atrium sub divo, vel si tempestas
arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive
audiendum verbum Deiconveniebant.
In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub
divo,vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium
tectasubibant.
Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte
convenerant,intrabant, ubi etiam post tempora dispersionis ii qui de
gentibus nuper advenerant Israelitae, septem diebus purificati, sic
tandem in interiora sanctorum petebant.
Quae autem intra atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt
omniastrata.
Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam qui
inultimis consistebant templum possent intueri.
Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum, et levitarum, et
janitorum,qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent; sabbato
nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima
septimana ministraverat,domum redeunte.
Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem
exercitus,et eos qui intrandi septimanam habebant, suscepit in ordinem,
et illos qui jamsuam septimanam ministrando impleverant, ne abirent,
retinuit, qui aliosquosque levitas de cunctis urbibus Juda simul et
principes familiarum Israel,missis in hoc centurionibus Hierosolymam,
congregaverat, ut Verba dierumnarrant; quos educturus filius regis tali
ratione distinxit, ut omnes quiimpleverunt sabbatum et egressuri erant,
in duas divisi partes regem ininterioribus atrii locis armati
circumstarent; reliqua vero multitudo, id est,qui non erant de stirpe
Levi, exteriores atriorum januas contra furoremreginae, si quid forte
adversi moliretur, custodirent.
Porro qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, et levitae, et
janitores, intres divisi partes, domum regis, id est, palatium
observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem
defenderent, servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de
templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur
(voir:
Ch2, 12)
.
Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae
scutariorum inpalatium et sedit super thronum regium, ubi etiam porta
Seyr, et domus Messa,quae cum porta scutariorum nominantur, esse
videntur.
Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon,
qui,cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit,
Et tradidit illa principibus scutariorum, qui
custodiebant vestibulum palatii
(
Ch2, 12, 10) [mauvais référencement: Ch2, 23]
.
In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur.
etc. Quod sequitur de eodem:
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et
testimonium in diademate insigne capitis regium
(
R4, 11, 12), intestimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex
debeat, qualiter vivere, praecipitur.
Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt,
inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem; et
magnaeutique erat salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae impiaeque
reginae necemsuccedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni
habitu simuldisciplina legis Dei servanda comitetur; et qui se praelatum
regendo videret,ipse se regendum divinis legibus subdi debere
meminisset.
Quod instauratum templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur; et
nonfiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent
eamartificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum,
de quibussermo est, qui tantum studii in religione habuerunt, ut nullus
dubitaverit quinpecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione
tractarent, et hanc de aerariosublatam fideliter artificibus ad
muniendam domum, prout singulis opus esset,offerrent.
Post haec mortuus est,
inquit,
Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad
incestumet omne opus exsecrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium
mentes.
Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut apostolus
Jacobusait, impios et peccatores ab errore viae suae assidua
exhortatione convertuntad tramitem pietatis et castitatis, animas eorum
salvantes a perpetua morte,cooperiunt multitudinem peccatorum.
Sive aliter: Sepelientes mortuum ac latrunculos fugientes illi
meritoappellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt ac
declinant vitiauniversa atque peccata, quia mortem videlicet operantur;
corporaque in fontemprojiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum
credentes sepeliuntur cumChristo, ut per communionem corporis et
sanguinis ejus deinceps possint viverecum Christo.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . .
praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato (
R4, 11, 4,
R4, 11, 5 et
R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada
pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem
sex annis,
quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat sabbato,
et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia
pars ad
portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa.
Duae vero
partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum
regem, et
vallabitis eum habentes arma in manibus vestris (
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta
commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius
aliqua
replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima,
quam
verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a
parte
orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium
interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (
R3, 6, 36). Interius
videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro
in
verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam
grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (
Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc
nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret,
solisque
hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali
et
septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum
per gradus
habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte
altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare
aeneum, in
quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium,
et
psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum
a longa
aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi
partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma
soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia
in
basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis
erat
discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta:
sed et
tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe,
lateque
circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis
ejus
paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem
sunt atria, de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri (
Ps, 133, 1 et
Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat,
fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote
inferius
fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent,
nec tamen
aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon
ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni suo
descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in
aditis, et
domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per
circuitum
in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum (
Ch1, 28, 11 et
Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura,
(Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta,
distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat
semel in
annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum
purificati
introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub
(dio) divo,
vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive
ad
audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres
Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum
aedium
tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae
autem
intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero
ostia in
aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum
possent
intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum,
qui
per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad
officium, et
post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex
proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam
habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant,
ne
abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba
dierum narrant, (voir:
Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione
distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi
partes regem
in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui
non erant
de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi
moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae,
et
Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel
hoc regina
collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum,
per
quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de
domo
Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum
regum, ubi
etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur.
Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon:
quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa
principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (
Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro
distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum
Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis,
et
tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis
domus
Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant
de
Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus
observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7),
etc.
Commentaires
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis