V. 19 :
Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae,
deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum in
palatium, et sedit super thronum regum.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 337. 338. : Sceptriger inde Ioas in regum ducitur aedes, Et populis laute dantur ubique dapes.
Commentaires
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 18
Tertia pars vestrum introeat Sabbato
(
R4, 11, 6), etc.
Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium
Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum
domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad
portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus
Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant
excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in
manibus vestris
(
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius
intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua
replicentur.
Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura
prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti
autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens
introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura:
Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et
uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora
sint facta.
Porro in Verbis dierum ita:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in
basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum,
ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus
licere designaret.
Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte
vicinius muro templi.
Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se
prolixitatem a templo protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa
mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa
sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum.
Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in
quadrum.
Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus
respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma soliditate fundatus.
Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus.
Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita
maximis, et opportunis erat discreta coenaculis.
Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta.
Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora
omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod
Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque
eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri
(
Ps, 134, 2).
Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut
atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote
inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine
cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum
propinquarent.
Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et
templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus
propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum
per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum
(
Antiq, 8, 3).
Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec
ordine facta distinguit.
His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat
semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum
sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et
Levitae.
Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus
circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum convenire
solebant.
In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio,
vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant.
Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant.
Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum
petebant.
Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt
omnia strata.
Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in
ultimis consistebant templum possent intueri.
Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum,
qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma
intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat
domum redeunte.
Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus,
et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam
septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit.
Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut
Verba dierum narrant
(voir:
Ch2, 23)
.
Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui
impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in
interioribus atrii locis armati circumstarent.
Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores
atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur,
custodirent.
Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores,
in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc
regina collecto exercitu contra regem defenderet.
Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium
descendebatur, sicut infra dicitur:
Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae
scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum
(
R4, 11, 19).
Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur,
esse videntur.
Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon; qui cum
Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit:
Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant
vestibulum palatii
(
Ch2, 12, 10).
In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et
Levitarum, et janitorum, erit in portis.
Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur
Fundamenti.
Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui
ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati
sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma
sua
(
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7)
, etc.
Commentaires
Beda (672-735)