V. 1 :
Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Ioatham regis Iuda.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 14
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham
regis Juda.
Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit
in Hierusalem.
Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater
ejus, sed ambulavit in via regum Israel.
Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola
gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel.
(
R4, 16, 1,
R4, 16, 2 et
R4, 16, 3) Hinc Josephus taliter narrat: Porro Joatham mutavit vitam cum vixisset
annisquadraginta unum, ex quibus regnavit duodecim. Sepultus est in regiis
monumentis, venitque regnum ad ejus filium Achaz, quiimpius circa Deum existens, et
paternae praevaricator legis, reges Israelitarumimitatus, in Jerosolymis idolorum
aras
constituit, et super ea sacrificavit. In quibusetiam suum in holocaustum
obtulit filium more Chananaeorum, et super haecmulta alia scelera
perpetravit. Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo, et
ingressum regis exterius,convertit in templum Domini, propter regem
Assyriorum. Legi in cujusdam libro, Musach sabbati, expositum locum
quemdam, vel aedificiumquoddam esse positum in vestibulo templi Domini, ubi reges
quando sabbato orationiscausa ad templum ibant, pecuniam pro eleemosyna
mittebant. Et ita Musach sabbati, gazophylacium esse regum, sicut Corbanan
est sacerdotum.VIdetur enim Achaz ipsum aedificium et ingressum regis exterius, non
ideo convertissein templum Domini, quod in eo cultui serviretur divino, sed ut simul
cum temploprofanaretur, studens ut magisplaceret regi Assyrio quam Deo patrum suorum
etDomino. Cui sensui videtur liber Paralipomenon astipulare, ubi ita
scriptum est:
Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum et principum, dedit
regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
Insuper et tempore angustiae suae, auxit contemptum in Dominum.
Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et
dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt
mihi cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei et universo Israel.
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Domini atque confractis, clausit
januas templi Domini, et fecit sibi altaria in universis angulis
Hierusalem.
In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandumthus, atque ad
iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
(
Ch2, 28) Haec sicut scripta reperimus, hoc in loco ponenda esse censuimus, parati, siqui
aliquid inde certius expresserint, eorum sententiam auscultare.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 16
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae
regnavit Achaz, filius Joatham, regis Juda.
Viginti annorum erat Achaz, cum regnare
coepisset; et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini
Dei sui, sicut David pater ejus, sed ambulavit in via regum
Israel. Insuper et filium suum consecravit,
transferens per ignem secundum idola gentium, quae
dissipavit Dominus coram filiis Israel
(
R4, 16, 1,
R4, 16, 2 et
R4, 16, 3), etc. Hinc Josephus taliter narrat: « Porro Joathan
mutavit vitam, cum vixisset annos unum et quadraginta, ex quibus
regnavit duodecim, sepultus est in regiis monumentis.
Venitque regnum ad ejus filium Achaz, qui impius circa Deum
existens, et paternae praevaricator legis, reges Israelitarum imitatus,
in Jerosolymis idolorum aras constituit, et super eas sacrificavit, in
quibus etiam suum in holocaustum obtulit filium more Chananaeorum, et
super haec multa alia scelera perpetravit. Musach quoque
sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius
convertit in templum Domini, propter regem Assyriorum, etc. »
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)