V. 1 :
Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras
modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariae.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 185. 186. 187. 188. : Utque Ioram frendens Elisaei limen adivit, Aspiciens illum, sic Elisaeus ait: Samariae fiet
eras copia magna farinae, Sic, stater ut pretium sit modii
similae.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 7
In tempore hoc cras modius similae, uno statereerit: et duo modii hordei,
statere uno in porta Samariae.
Quod cum non crederet, unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat,
homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit
esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non
comedes.
(
R4, 7, 1 et
R4, 7, 2) Potest hoc loco Benadab cum suo exercitu diabolus mystice accipi, quia
cordainiquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Sub hoc
quidem rege, sunt modo falsi Judaei, de quibus in Apocalypsi scriptum est
(voir:
Ap, 2)
, qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici: facta ergo persecutione ab antiquohoste,
per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, hocest incustodia legis
divinae: fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libereverbum Dei
praedicare, sed Elisaeo revelante hoc est Redemptore nostro, per Evangeliumindicante,
salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope essedignoscitur.
Dicit enim Dominus noster ad servos suos:
In tempore hoc, cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei,
statere uno in porta Samariae.
(
R4, 7, 1) Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae sapientiae, quae
estin Novo Testamento? et quod duo modii hordei, nisi scientiam legis et
prophetarumsignificant? qui comparantur statere uno, hoc est fide
catholica. In porta Samariae, in praedicatione videlicet apostolica,per
quam intratur inEcclesiam. « In tempore, inquit, hoc, cras modius similae
uno statere erit, » etreliqua. Ac si dixisset: Cessante turbine
persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominuscras, hoc est tempore futuro, quietem
et
tranquillitatem, ut praedicatio Evangeliiperfecte credentibus compleatur.
Fuit enim tempore passionis dominicae quasi fames verbi Domini, cum apostolirelicto
eo
omnes fugerunt, et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et iterum
scriptum est: Quia nemo de illo palam ausus est loqui: sed relucente
dieresurrectionis, jam aderat tempus quo comites Christi illum videntes vivere,
etpostmodum etiam coelos ascendere, percepta Spiritus sancti gratia, libere verbum
Deipraedicabant, tam Judaeis quam etiamgentibus. Et impletum est illud
vaticinium Isaiae:
Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat
arida in stagnum, et sitiens in fontes aquarum.
(
Es, 35) Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait:
Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum,
properate, emite et comedite.
Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et
lac.
Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in
saturitate? Audite audientes me; et comedite bonum et delectabitur in
crassitudine anima vestra.
Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet anima
vestra.
(
Es, 55) Perturbatis hostibus et in fugam versis, subjungit Scriptura, quod quatuor
virileprosi abissent incastra Syrorum, et nullum ibi reperientes, comederint
etbiberint. Ablatisque inde auro et argento ac vestibus et absconsis,
postea compuncti, incivitatem hoc annuntiaverint, atque salutis hujus indicia
praestiterint. Qui ergo sunt leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti,
vel diversis erroribusimpliciti, foeditatem ex interna peste educentes ostendunt in
cute? Hos Dominus saepeconvertens ad fidem, et mundans ab errore et vitiis verae
salutis nuntiosefficit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 8
Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno
statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta
Samariae. Quod cum non crederet unus de ducibus,
super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait: Si Dominus
fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod
loqueris? Qui ait: videbis oculis tuis, et inde non
comedes
(
R4, 7, 1 et
R4, 7, 2). Potest hoc loco Benadad cum suo exercitu diabolus mystice
accipi, qui corda iniquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere
excitat. Sub hoc quidem rege sunt modo falsi Judaei de quibus
in Apocalypsi scriptum est:
Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga
Satanae
(
Ap, 2). Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici. Facta ergo
persecutione ab antiquo hoste per tales affligitur populus Dei, qui est
positus in Samaria, hoc est, in custodia legis divinae.
Fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libere
verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, hoc est,
Redemptore nostro per Evangelium judicante,
salus,
quae
peccatoribus longe est
(
Ps, 118, 155) [mauvais référencement: Ps, 110], timentibus Deum prope esse dignoscitur. Dicit enim
Dominus noster ad servos suos:
In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo
modii hordei statere uno in porta Samariae
(
R4, 7, 1). Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae
sapientiae, quae est in Novo Testamento? Et quid duo modii hordei, nisi
scientiam legis et prophetarum significant? qui comparantur statere uno,
hoc est, fide catholica.
In porta Samariae
(
R4, 7, 1): in praedicatione, videlicet apostolica, per quam intratur in
Ecclesiam.
Liber 4, Caput 8
In tempore, inquit, hoc cras modius similae uno statere
erit
(
R4, 7, 1). Ac si dixisset: Cessante turbine persecutionis, quae fit hodie,
dabit Dominus cras, hoc est, tempore futuro, quietem et tranquillitatem,
ut praedicatio Evangelii perfecte credentibus compleatur.
Fuit enim tempore passionis Dominicae quasi fames verbi
Domini, cum apostoli, relicto eo, omnes fugerunt
(voir:
Mt, 26)
, et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et
iterum scriptum est:
Quia nemo palam de illo ausus est loqui
(
Jn, 7, 13) [mauvais référencement: Jn, 7]; sed relucente die resurrectionis jam aderat tempus quo comites
Christi illum videntes vivere, et postmodum coelos ascendere, percepta
Spiritus sancti gratia, libere verbum Dei praedicabant tam Judaeis quam
etiam gentibus
(voir:
Jn, 20)
; et impletum est illud Isaiae vaticinium:
Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in
solitudine, et quae erat arida, in stagnum; et sitiens in fontes
aquarum
(
Es, 55). Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait: « Omnes sitientes,
venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et
comedite. Venite, emite absque argento et absque ulla
commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in
panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et
comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet
anima vestra. » Perturbatis hostibus, et in fugam versis, subjungit
Scriptura, quod quatuor viri leprosi abierint in castra Syrorum, et
nullum ibi reperientes comederint et biberint, ablatisque inde auro et
argento ac vestibus et absconsis, postea compuncti in civitatem hoc
annuntiaverint, atque salutis hujus indicia praestiterint. Qui ergo sunt
leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti, vel diversis erroribus
impliciti, foeditatem ex interna peste educentes, ostendunt in cute.
Hos Dominus saepe convertens ad fidem, et mundans ab errore
et vitiis, verae salutis nuntios effecit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)