v. 1 :Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
v. 2 :Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
v. 3 :Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
v. 4 :et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
v. 5 :Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
v. 6 :Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
v. 7 :accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
v. 8 :Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?
v. 9 :potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
v. 10 :Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
v. 11 :Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
v. 12 :Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
v. 13 :Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
v. 14 :Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
v. 15 :et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
v. 16 :Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.
v. 17 :Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
v. 18 :At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
v. 19 :Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
v. 20 :Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
v. 21 :Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
v. 22 :Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
v. 23 :At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
v. 24 :Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
v. 25 :Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
v. 26 :Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
v. 27 :Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
v. 28 :Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
v. 29 :Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
v. 30 :Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
v. 31 :Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
v. 32 :Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
v. 33 :Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
v. 34 :Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
v. 35 :Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
v. 36 :Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
v. 37 :Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.
v. 38 :Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
v. 39 :Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
v. 40 :Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
v. 41 :Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
v. 42 :Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
v. 43 :Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
v. 44 :Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
v. 45 :Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
v. 46 :Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
v. 47 :Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
v. 48 :Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
v. 49 :Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
v. 50 :Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
v. 51 :Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
v. 52 :Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
v. 53 :An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
v. 54 :Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
v. 55 :In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
v. 56 :Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
v. 57 :At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
v. 58 :Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
v. 59 :Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
v. 60 :et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
v. 61 :et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
v. 62 :Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?
v. 63 :Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
v. 64 :Dicit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
v. 65 :Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
v. 66 :quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
v. 67 :Tunc exspuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
v. 68 :dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
v. 69 :Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilaeo eras.
v. 70 :At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
v. 71 :Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
v. 72 :Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
v. 73 :Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
v. 74 :Tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
v. 75 :Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.