Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 52 : Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies duos.In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput; et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. Dixit ad eum David: Quod est verbum, quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus de praelio, et multi corruentes de populo mortui sunt. Sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt, ( S2, 1, 1, S2, 1, 2, S2, 1, 3 et S2, 1, 4) etc. (voir: Hebr, sl) Hominem istum Amalecitem Hebraei filium Doeg fuisse dicunt. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau, Elifaz fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam quae David detulit, a patre Doeg commendata sibi fuisse Hebraei perhibent. Quid est autem quod ille Amalecites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab eo justae ultionis poenam a superno judice recipiet? juxta illud quod scriptum est: Omnis enim, qui fodit foveam, incidet in eam ( Ec, 17) Et: Qui percusserint gladio peribunt ( Mt, 26, 52) [mauvais référencement: Mt, 20]. Et item: Os quod mentitur, occidit animam, mulctatus accepit, nisi quod omnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam ( Sg, 1).