Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 38 : Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Bene autem, qui Philisthaeos caedunt, de Masphath egressi perhibentur. In Masphath etenim, quae speculatio dicitur, morantur, qui in divinarum rerum contemplatione persistunt. Sed ad caedendos Philisthaeos exeunt, cum ex arcano internae meditationis consulti venientes, comprimunt vires adversae dominationis. Intus enim latenter ordinant, qualiter foris in apparato opere, hostium cuneos irrumpant. Tanto quidem graviores pugnas eis procedentes exhibent, quanto, dum interna cogitant, apud se quietiores latent. Et quia maligni spiritus ab electis Dei semper comprimendi sunt, usque ad locum subter Bethchar Philisthiim percussi fuisse memorantur. Bethchar quippe, domus agni interpretatur. Hunc agnum nobis Isaias insinuans, ait: Tanquam agnus ad occisionem ducetur, et tanquam ovis coram tondente se, sine voce ( Es, 53, 7). Quae igitur fuit domus agni, nisi illa sublimis, et singulariter munita conversatio Redemptoris, quae dum culpa caruit, cunctis nequam spiritibus inaccessibilis exstitit? Ad Bethchar, id est domum agni pervenire nemo potest: quia quisquis multum proficit, sanctitate Redemptoris inferior est. Unde et praedicator egregius ejusdem Redemptoris laudibus insistens, dicit: Talis decebat, ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus, qui non habet necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre ( He, 7, 26 et He, 7, 27) . Quis est ergo locus subter Bethchar, ad quem usque Philisthiim caedere, et persequi debemus? Sed si Bethchar perfectionem signat Dominicae conversationis, locum subter Bethchar, communem Sanctorum summam exprimit sanctitatis. Qui et eidem Redemptori se obediendo humiliant, et ejus gloriae per studium vitae innocentis appropinquant. Locus enim, qui subter Bethchar situs ostenditur, eidem loco cui subest, et inferior esse cognoscitur, et vicinus: quia sancti viri, quo Deo per vitae altitudinem vicini sunt, eo et humiliori cogitatione subjecti. Dum ergo novitiorum fidelium triumphus sub Israelitarum gestis ostenditur, usque ad locum sub domo agni caesi alienigenae dicuntur: quia profecto per indesinentem conatum certaminis, contendere debemus ad arcem perfectionis: ubi jam tanto simus hostibus nostris terribiliores, quanto Redemptori nostro viciniores. Ibi enim jam quaedam securitas est, quae perturbari hostium pavore non potest. Talibus namque concessae virtutis dona insinuans Dominus, ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici ( Lc, 10, 19). Unde et is, qui ad locum domui agni vicinum pervenerat, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio, an augustia, an fames ( Rm, 8, 35) , an caetera talia? Potest etiam domus agni coelestem patriam designare. Unde et Joannes dicit: Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis ( Ap, 14, 1). Quis est igitur locus, qui est sub domo agni, nisi terminus temporalis vitae, ex quo ad supernae patriae gaudia assumuntur electi? Qui enim usque ad statutum nobis terminum ducimur, quem praeterire vivendo non possumus, velut ad locum venimus, unde alio transferamur. Sed terminus vitae electi viri sub domo agni situs ostenditur: quia unde per angustias mortalitatis demergitur, inde ad vitae indeficientis gaudia sublevatur. Nam et agnus ipse, qui in citharoedorum citharizantium et cantantium domum suam laetus inhabitat, antequam ad hujus domus laetitiam duceretur, sub domo fuit. Hinc namque est, quod immolationis suae tempore dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem ( Mt, 26, 38 et Mc, 14, 34). Electi ergo uniuscujusque finis dum loco ostenditur, subter Bethchar, id est domo agni esse memoratur; quia sancti viri cum per mortis poenam temporalia deserunt, de vicino praeeminentem sibi supernam patriam conscendunt. Nam Paulus, confidenter asserens, dicit: Scimus, quia si terrestris domus nostra dissolvatur, habemus habitaculum ex Deo, non manufactum in coelo ( 2Co, 5, 1) . Igitur usque ad locum, qui est subter domo agni, Philisthaeos caedimus, si quandiu in hac vita sumus, de malignis spiritibus triumphamus. Sequitur: Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et Sen; et vocavit nomen ejus Lapis Adjutorii, dixitque; Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ( S1, 7, 12).