V. 1 :
Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quatuor quippe patrum nomina assignantur: quia dum ex fideli populo
Dominus carnem sumpsit, eos per humanitatem patres habuit, quos totidem
principalium virtutum gloria illustravit. Unde et non ad
infidelem aliquem, sed ad fidelem Abraham divina promissione dicitur:
In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae
(
Gn, 22, 18). Hinc evangelista Matthaeus generationis ejus ordinem
texens, ait:
Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii
Abraham
(
Mt, 1, 1). Hinc per semetipsum Samaritanae mulieri loquitur,
dicens:
Salus ex Judaeis est
(
Jn, 4, 22). Hinc Paulus ait:
Quorum adoptio est filiorum, et gloria, et
testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: quorum
patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super
omnia Deus benedictus in saecula
(
Rm, 9, 4 et
Rm, 9, 5). Quibus profecto, quia et prudentia adfuit in
cognitione rerum; justitia, qua cognita disponere recta cuperent;
fortitudo, qua exequi quae vellent, bona potuissent; temperantia, per
quam discrete cuncta perficerent, apte quaternario numero
designantur.
Liber 3, Caput 1
Dominum namque tunc ordo praedicatorum nesciit ea perfectione qua
postea profecit. Vel fortasse idcirco nescire Dominum
dicitur, quia alta et profunda quae noverat infirmis adhuc et rudibus
auditoribus non pandebat. Unde et volentibus diem dominici
adventus agnoscere ea quae omnia noverat, et indicare nolebat, Veritas
dicit:
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelo,
neque Filius, nisi solus Pater
(
Mc, 13, 32). Quid est quod sciens omnia Filius judicii
diem nescit, nisi quia inter cuncta quae noverat, diem sciens, nesciebat
eum ut diceret, sed ejus tempus et qualitatem sciebat? Hinc
Joannes Baptista, qui Dominum perfecte noverat, ad eum quasi nesciens
discipulos mittebat, dicens:
Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
(
Lc, 7, 20) Velut enim Dominum nesciens Samuel
praedicabat, cum evangelista Matthaeus, divinitatem Redemptoris
praeteriens, a sola humanitate ejus inchoavit, dicens:
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii
Abraham
( et
Mt, 1, 1)
. Sed sciebat profecto Dominum, et revelatus erat ei
sermo Domini, cum Joannes, divinitatem ejus alta exponendo suscipiens,
ait:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum
(
Jn, 1, 1). Nesciebat Dominum, cum Paulus loqueretur,
dicens:
Factus sum omnia omnibus, ut omnes facerem salvos
(
1Co, 9, 22)
. Qui enim infirmis infirmus, et parvulis fiebat
parvulus, et omnibus omnia, nimirum cum ignorantibus etiam
ignorabat. Nam ut ejusdem ignorantiae verbo uteretur,
Corinthiis loquens, ait:
Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum,
et hunc crucifixum
(
1Co, 2, 2)
. Nam cum sapientibus et Dominum noverat, et sermonem
ejus revelatum habebat. Unde et dicit:
Nos autem revelata facie Domini gloriam speculantes, in
eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini
spiritu
(
2Co, 3, 18). Hinc item loquitur, dicens:
Sapientiam loquimur inter perfectos, non sapientiam hujus
mundi, neque principum hujus saeculi, sed loquimur Dei
sapientiam, quae in mysterio abscondita est
(
1Co, 2, 6)
. Hinc item eum quem noverat Dominum praedicat, dicens:
Qui cum sit splendor gloriae, et figura
substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae,
purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram
majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus,
quanto differentius prae illis nomen
haereditavit. Cui enim dixit angelorum:
Filius meus es tu, ego hodie genui te
(
He, 1, 3,
He, 1, 4 et
He, 1, 5)
? Nescire ergo Dominum dicitur, non ignorantia
cognitionis, sed praetextu simplicitatis. Sequitur:
Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum
(
S1, 3, 9).
Commentaires
Gregorius I (540-604)