V. 22 :
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per
prophetam dicentem:
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 23
Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis
bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et tres
cubitorum / altitudinis
(
R3, 7, 27).
Multifariam multisque modis una eademque nostrae salutis
sacramentapraefigurantur: nam iidem apostoli virique apostolici, qui per
boves mareportantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae
portandis erantluteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem
lavacri spiritalis, cujuset mare, typum gerebant: siquidem, ut Verba
dierum narrant,
omnia in eis quae in holocaustum oblaturi erant,
lavabant
(
Ch2, 4, 6).
Holocaustum autem Domini, generaliter omnis electorum multitudo
potestintelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab ipso
in Spiritu sancto et igne
(
Mt, 3, 11).
Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavabantur, formam exprimunt eorum
qui perbaptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii, quod est in
Domino JesuChristo, ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime
praetendunt, cum perablutionem baptismi gratia Spiritus sancti impletur:
lavatur namque in luterehostia, cum quis fidelium aqua baptismi
perfunditur; offertur vero inholocaustum cum per impositionem manuum
episcopi donum Spiritus sanctiaccipit.
Philippus evangelista cum praedicaret in Samaria, quid nisi in lutere
templi hostias Domini lavabat? Sed quia necdum in quemquam eorum
Spiritus sanctus descenderat, sed baptizati tantum erant in nomine
Jesu, vel ablutaehostiae necdum ad sacrosancti altaris ignem
pervenerant.
At cum missi illuc Petrus et Joannes imponebant baptizatis manus,
etaccipiebant Spiritum sanctum, loquebanturque linguis, jam ad ignem
altarispervenerant hostiae, ut fierent holocaustum quod Latine totum
incensum dicitur,quia videlicet conscientiam illorum gratia sancti
Spiritus adimplens, divinofecit amore fervescere.
Quod vero ad portandos luteres, decem sunt bases factae, poterat ita
mysticeinterpretari, quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia
beatitudinis,quae denario solet numero figurari, eos quos imbuunt
vocent.
Verum quia de eisdem luteribus distincte in sequentibus scriptum est,
quodvidelicet quinque ex his positi sunt ad dexteram partem templi, et
quinque adsinistram, magis in eis quinarii numeri intuenda sunt
mysteria.
In utraque etenim parte templi sunt bases positae luterum, ut utrique
Deipopulo sacri fontis gratia signaretur esse pandenda; et quinque sunt
in utraqueparte, ut sicut in expositione maris, quod quinque cubitis
altum est, jamdiximus, demonstraretur typice, universa fidelibus, quae
per quinque sensuscorporis deliquerant, per lavacrum Baptismi esse
remittenda.
Sicut ergo in uno mari super duodecim boves posito, unitas
exprimiturbaptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda,
ita et per duosordines luterum mystice ostenditur quia gentilitas cum
Judaea in unum fideiconsortium post baptismatis erat undam colligenda:
nam etsi in geminisluteribus hostiae lavabantur, quaedam quidem a
dextris atrii, quaedam vero asinistris, uno tamen in igne consumebantur
altaris, ut holocaustum fieret: quiasive quis in parte circumcisionis,
sive praeputii lavacrum susceperit, unoomnes spiritu, ut filii Dei fieri
possint, sanctificantur; hinc etenim Apostolus,
Sed accepistis
, inquit,
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba,
Pater
(
Rm, 8, 15).
Unum, inquit, spiritum accepistis, in quo omnes filii adoptionis
efficiamini,in quo nimirum spiritu clamamus,
Abba, Pater
(
Rm, 8, 15).
Abba videlicet, qui ex Hebraeis venimus ad fidem; Pater, qui ex
gentibusvariis quidem linguis pro diversitate nationum, sed unum
eumdemque Deum Patrem,per unius donum Spiritus invocantes.
Quod autem cubitorum quatuor longitudinis, et quatuor latitudinis, et
quatuoraltitudinis bases singulae fuere, intelligendum est: longitudo
etenim adpatientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem
dilectionis, altitudopertinet ad spem supernae retributionis.
Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus tota virtutum
structuraimminet, prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia;
et ideo quatuorcubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia sancti
praedicatores siveadversa mundi, et longitudinem exsilii, ac laborum
praesentium mala tolerent,seu cor in dilectione sui Conditoris,
suorumque proximorum interna exsultationedilatent; saepe operam dant
virtutibus cura prudenti videlicet inter bona etmala discernentes,
fortiter adversa sustinentes, corde appetitu voluptatumtemperantes,
justitiam in operatione tenentes.
Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum,
quascum patientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua
intentione advisionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt.
Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter
juncturas
(
R3, 7, 28).
Juncturas dicere videtur ea quibus ipsae luterum tabulae sibimet
invicemconnexae sunt, ut scilicet ex quatuor sive quinque tabulis una
fieretbasis.
Quales autem sculpturas inter has juncturas, id est, in ipsis suis
lateribusante et retro, a dextra et sinistra, et supra quoque habuerunt,
subdendoaperitur, cum dicitur:
Inter coronas et plectas, leones et boves et Cherubin, et in
juncturis similiter desuper
(
R3, 7, 29).
Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium, sed erat
mysticissculpta figuris, quae sanctorum mentes, immo universas eorum
actiones virtutumgratia in omnibus praetendunt, neque aliqua illas hora
inanis et vacuapraeteriit, in qua piis vacare operibus vel sermonibus,
vel certecogitationibus desistant; coronulas quippe in se sculptas
habent, cum adingressum vitae perennis infatigabili desiderio
anhelant.
Plectas habent, cum inter desideria vitae coelestis, quae sursum est,
numquamfraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt.
Habent inter coronulas et plectas, leones, cum ita ad speranda
coelestiamentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in
peccantes quosquequi sibi commissi sunt, fervorem asperae invectionis
exercere nontardent.
Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum
spiritumansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi numquam fessam
haberevigilantiam discretae actionis ac loquelae, numquam verba divinae
lectionisvelut ruminando in ore voluere cessant.
Denique beatus Stephanus basis videlicet templi Domini eximia, saevi
leonis dentes atque ungues ostendere videbatur, cum suis persecutoribus
aiebat: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper
Spiritui sancto restitistis; quem prophetarum patres vestri non sunt
persecuti?etc.
Verum haec loquens quantum pietatis, ut ita dicam, bubulae
mansuetudinisintus in corde gestaret, ostendit, cum pro eisdem
persecutoribus usque ad necemsuam saevientibus, genu flectens dicebat,
Domine, ne statuas illis hoc peccatum
.
Sed quia neque spem aeternorum in coelis, neque amorem proximorum in
terris,neque fervorem zeli mordentis, neque lenitatem modestiae
compatientis, absquescientia sanctarum Scripturarum habere possumus,
apte post coronulas etplectas, post leones et boves, Cherubin sculpti
esse memorantur.
Cherubin namque constat Scripturae sacrae typum tenere: sive quia
duoCherubin in propitiatorio arcae in figuram duorum Testamentorum
concorditer deChristo canentium fabricati sunt, seu quod nomen istud
scientiae multitudinemsonat.
Quanto autem quisque studiosius legendis divinorum eloquiorum
paginisinstiterit, tanto necesse est in omnibus amplius, quae agit aut
judicat,interni testis aut judicis examen pertimescat, ne aut plus juste
in peccantesvindicans, aut rursum absque moderamine justae discretionis
ignoscens, iramjusti judicis incurrat: qui enim addit scientiam, addit
et dolorem.
Unde hic quoque propter sculpturas Cherubin convenienter adjungitur,
Et super leones et boves quasi lora ex aere
dependentia
(
R3, 7, 29).
Super leones quippe et boves lora dependent, quando sancti doctores et
inseveritate districtionis qua peccantes judicant, et in mansuetudine
lenitatisqua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne
forte injusteligando, ipsi ab eo cujus judicium errare nequit, ligare
mereantur.
Et quatuor rotae per bases singulas, axesque aerei per
quatuor partes, quasi humeruli subter luterem fusiles contra se
invicem respectantes
(
R3, 7, 30).
Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime
rotiscomparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocumque
duciturcurrit, ita sermo evangelicus, juvante Domino, per apostolos in
brevi universasmundi plagas implevit.
Sicut rota superimpositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum,
quoauriga dirigit, portat, ita evangelica praedicatio mentes electorum a
terreniscupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad
profectum bonaeoperationis, sive ad ministerium praedicationis,
quocumque adjuvans gratiaspiritus voluerit, ducit.
Nam in sequentibus dicit:
Quia tales erant rotae, quales in curru fieri solent
(
R3, 7, 33).
Legimus autem de sanctis,
Currus Dei decem millibus multa millia laetantium
(
Ps, 67, 18).
Quid est ergo quod rotae basium rotis assimilantur curruum, nisi quia
unusidemque sermo evangelicus quosdam eorum quos instituit, currus Dei,
quosdambases templi Dei facit? Quicumque enim ad evangelizandum verbum
doctores longelateque mittebantur in mundo, utique currus Dei, et quidem
velocissimi fuerunt,quia per cuncta discurrentes, Deum ad corda
credentium inducebant.
At vero illi qui uno in loco commorantes verbum salutis
proximisannuntiabant, eosque ad lavacrum vitae, quod vel in baptismo vel
incompunctione lacrymarum celebratur, accendunt, quasi bases sunt
templi, quaeportant luteres ad lavandas hostias, quia ita fidelibus
quibus praesunt,ministerium salutis impendunt, ut longius excurrentes ad
acquirendos novospopulos labores non subeunt.
Rotae ergo basium rotis sunt curruum similes, quia iidem libri
Evangeliorumqui hos doctores ad praedicandum fidem veritatis
ignorantibus mittunt, illos adconfirmandam amplius fidem inter doctos
jam ac sacramentis coelestibus imbutosmanere praecipiunt.
Rotae quatuor basim luteris sustentabant, cum Evangelia Jacobum
fratremDomini ad conservandam in Hierosolymis Ecclesiam residere
jusserunt.
Rotae earum similes currui Dei suppositae ad currendum parabant, cum
eademEvangelia Paulum et Barnabam ad praedicandum gentibus per omnia
discurrerevoluerunt.
Rotae basibus suppositae ad portandum luterem templi a terra
sustollebant,cum nostris nuper temporibus beatus papa Gregorius
evangelicis roboratuseloquiis Romanam rexit Ecclesiam.
Rotae eaedem curribus Dei subnixae longe portabant, cum reverendissimi
patresAugustinus, Paulinus et caeteri socii eorum, eisdem evangelicis
confirmatieloquiis, jubente illo venere Britanniam, et verbum Dei
incredulis dudumcommisere gentibus.
Si ergo bases luterum sancti doctores sunt, qui lavacrum nobis
vitaeministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt Evangeliorum
libri, qui axesrotarum, quae bases gestant, nisi ipsa eorumdem corda
sunt doctorum, quae dumpraeceptis Evangelii sedulo intenta, eos ab
infimorum appetitu sustollunt,velut immissis rotis axes altius basem a
terra sublevant? Porro humeruli quirotis antepositi, ne ab axibus dilabi
possent obsistebant, praeconia suntprophetarum, quibus evangelica et
apostolica Scriptura ne cui legentium indubium veniat, confirmatur; et
apostolus Petrus de Domino loquens ait,
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
attendentes
(
2P, 1, 19).
Sed et omnes evangelistae atque apostoli, in eis quae scripsere legis
etprophetarum mentionem facere solebant.
Denique Marcus ita incipit,
Initium Evangelii Jesu Christi filii Dei, sicut
scriptum est in Isaia propheta
(
Mc, 1, 1 et
Mc, 1, 2).
Et Matthaeus,
Hoc totum factum est, ut adimpleretur scriptura
prophetarum
(
Mt, 1, 22), et caetera hujusmodi.
Bene autem dicitur quod humeruli per quatuor partes subter luterem
erantpositi, et contra se invicem fuerunt respectantes, quia nimirum
omnis scripturaprophetica sibimet consentanea est, utpote uno Dei
spiritu condita.
Quatuor autem fuerunt per bases singulas humeruli, videlicet juxta
numerumrotarum: non quia quatuor tantum sunt libri prophetici, sed quia
in omnibusquae locuti sunt prophetae et Moyses, dictis quatuor
evangelistarum testimoniumpraebuerunt, ut ex consensu utriusque una
fides et dilectio Christi nostraomnium corda confirmet.
Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et
quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum,
pariterque habebat unum cubitum et dimidium
(
R3, 7, 31).
Os luteris unius erat cubiti, propter unitatem confessionis et fidei:
quiaomnes in confessione Patris, et Filii, et Spiritus sancti
baptizamur, dicenteApostolo,
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et
Pater omnium
(
Ep, 4, 5 et
Ep, 4, 6).
Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna,
perbaptisma iter esse patefactum doceret; ipse vero luter in amplitudine
cubitumhabebat unum et dimidium, propter operis nimirum perfectionem et
initiumcontemplationis: integer etenim cubitus in lutere perfectionem
bonae actionisdesignat, quam absque ulla dubietate habebat ille; de quo
tentatori antiquoDominus aiebat,
Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei homo
similis in terra, simplex et rectus, ac timens Deum, ac recedens
a malo
(
Jb, 1, 8)? Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex partenonnulla
etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idemJob
devicto adversario cum Domino loquens ait,
Auditu auris audivi te
(
Jb, 42, 5): ut Moysi Dominus facie visus est ad faciem; ut Isaiae sedens
insolio regni, circumstantibus cum laude debita coeli civibus; ut
caeteris saepevisus est prophetis; ut beato Stephano in articulo
passionis apertis coelijanuis gloria Dei ostensa est; ut Paulo introitus
paradisi et tertii coeli suntpatefacta mysteria.
Sed universa haec ex parte sunt permodica, in comparatione ejus quae
infuturo revelanda est gloriae.
Ideo post cubitum bonae operationis, quae in hac vita perfici potest
insanctis, incipit cubitus supernae contemplationis, quae in futuro in
cunctisperficienda constat electis: quae videlicet mensura unius et
dimidii cubiti,non luteribus tantum, sed et rotis eorum inerat ac
basibus.
Scriptum namque est in sequentibus:
Una rota habebat altitudinis cubitum et semis
(
R3, 7, 32); et paulo post:
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et
dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset
imponi
(
R3, 7, 35).
Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea
fide infonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare
mereamur aeternam;quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequimus:
ipsam vero vitaecoelestis dulcedinem gustare ex parte ac diligere in hac
vita interim, perfecteautem videre nulla ratione valemus.
Rotae quippe uno et dimidio cubito mensurantur, quia Scriptura
lectionisevangelicae, qualiter hi qui perfecti esse velint vivere
debeant ostendit,spemque nobis aeternae retributionis in praesenti
demonstrat; ipsam veroretributionis illius qualitatem, in futuro nobis
pandendam simul et donandamesse promittit.
Bases etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis,
insummitate sui ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores ac ministri
summilavacri salutaris, opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed
lucecontemplationis ex parte fruiti.
Unde et aiunt,
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus;
cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte
est
(
1Co, 13, 9 et
1Co, 13, 10).
In hunc modum fecit decem bases, figura una, et mensura sculpturaque
consimili,
Fecit quoque decem luteres aereos
(
R3, 7, 38).
Quare decem sunt bases factae, totidemque eis superpositi luteres,
supra jamdictum est.
Quod vero una erat figura mensuraque et sculptura consimilis omnium
basiumsive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia
possint esseomnia merita doctorum; sed in ea potius, quia una fides
Evangelii quoinstituuntur, unum baptisma quo abluuntur, unus idemque
spiritus est quo omnesconsecrantur electi; tametsi donationes habent
diversas in ipso spiritu, quidividit singulis prout vult.
Quadraginta batos capiebat luter unus
(
R3, 7, 38).
Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia
nimirumquater deni faciunt quadraginta.
Decem autem sunt praecepta, quibus omnium nostrum operatio in lege
divinapraefixa est.
Quatuor sunt autem Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem
Dominicaeincarnationis coelestis patriae nobis est patefactus
introitus.
Et quia omnes qui ad ministerium sacri baptismatis pertinent, cum fide
etsacramentis Evangelii fructum debent facere rectae operationis, apte
luteressinguli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos
capiebant.
Quod vero sequitur,
Eratque quatuor cubitorum
(
R3, 7, 38), sive in altitudine,sive in latitudine, significat intellectus
mysterii in promptu esse; luter enimunus quatuor erat cubitorum, vel
propter quatuor sancti Evangelii libros, inquibus forma nobis baptismi
praefixa est; vel propter quatuor cardinesvirtutesque quibus quisque
fidelis est debet institui; vel certe propterquatuor mundi plagas,
quibus lavacrum salutis ministratur, dicentepsalmographo,
Quos redemit de manu inimicorum, de regionibus
congregavit eos; a solis ortu et occasu, ab aquilone et
meridie
(
Ps, 106, 2 et
Ps, 106, 3).
Quod vero supra dixit,
Pariterque habebat unum cubitum et dimidium
(
R3, 7, 31),et neque ibi altitudinem vel amplitudinem significavit, videtur
fundum ipsiusluteris hujus esse amplitudinis: quo ex mensura, ni fallor,
basis, in quapositus erat luter, quisque facillime conjicit; quod ita
describitur,
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et
dimidii cubiti ita fabricata, ut luter desuper possit
imponi
(
R3, 7, 35).
Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii; ipsa
verocapacitas luterum quatuor habebat cubitos; sed utrum in altitudine,
an inamplitudine, an in utroque dicat, quis noverit?
Et constituit decem bases, et quinque ad dexteram partem
templi, et quinque ad sinistram
(
R3, 7, 39).
Dextram partem templi, et sinistram, non intus in ipso templo, sed
antetemplum dicit, ad orientalem plagam videlicet, in atrio interiori,
quodsacerdotum proprie vocabatur.
Quinque autem posuit ad dextram partem templi, propter Judaeos, qui
solstitio propter doctrinam legis uti solebant antiquitus; et quinque ad
sinistram, propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus
ejus qui ait, Ponam sedem meam ad aquilonem.
Quod est aperte dicere: Illis in corde requiescere desidero, quos a
luceveritatis, et flammae divinae charitatis, alienos esse
considero.
Mare autem posuit ad dextram partem templi, contra orientem
ad meridiem
(
R3, 7, 39). Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem.
Quod autem ad dextram partem templi, hoc est quod repetit, dicens,
Ad meridiem
(
R3, 7, 39); ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum eratad
meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus
paratum;deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas
hostias ab utraqueparte positi.
Intra hos basis erat aenea quinque cubitorum longitudinis, et
quinquecubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua
stans Salomondedicabat templum.
Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti contra
meridianumatrii; deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant
columnae aereaecirca ostium templi.
Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per
lavacrumbaptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dexterae
figuratur, debere pervenire;
qui
enim
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit
(
Mc, 16, 16).
Namque ubi dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam
etgentilitatem, ut in expositione basium supra diximus; vel praesentem
Ecclesiaevitam, et futuram: vel gaudium saeculi, et tristitiam; vel
aliquid hujusmodi:ubi vero absolute dextera in bono ponitur, aeterna
gaudia saepiusdemonstrat.
Quod vero contra orientem posuit mare, ad eamdem proprie
significationemrespicit, quod videlicet per lavacrum sancti fontis,
splendor nobis internaeclaritatis aperitur.
Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles perceptione
sanctiSpiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi: fervor et
enimmeridiani solis consuevit in Scripturis ardorem dilectionis et
illustrationemsignificare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio
diffunditur in cordibuselectorum.
Commentaires
Auctor incertus