Liber Tertius Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 39 : Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. ( R3, 7, 39) Dexteram partem templi et sinistram, non istos in ipso templo, sed ante templumdicitur: ad orientalem plagam videlicet, in atrio introire, quod sacerdotum proprievocabatur. Ut autem posuit ad dexteram partem templi, propter Judaeos qui sole justitiae perdoctrinam legis antiquitus uti solebant. Et quinque ad sinistram, propter nos qui caeco diutius corde servitutiadhaerebamus ejus qui ait: Ponam sedemmeam ad aquilonem, quod est aperte dicere, illisin cordibus requiescere desidero, quae a luce veritatis et flamma divinae charitatisaliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. ( R3, 7, 39) Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ad dexteram partem templi, hoc est quod repetit dicens, ad meridiem. ( R3, 7, 39) Ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum erat ad meridiem, ubimare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraqueparte positi. Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum altitudinis, et quinque cubitorumlatitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stabat Salomon,et dedicabattemplum. Deinde ultra progredientibus, occurrebat altare holocausti contra medium atrii:deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostiumtempli. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per lavacrumbaptismi ad regnum coeleste (quod jure vocabulo dextrae figuratur) deberepervenire. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. ( Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16] Namque ubi dextra simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam etgentilitatem (ut in expositione basium supra diximus) vel praesentem Ecclesiae vitamet futuram, vel laeta et tristia, vel aliqua designat hujusmodi. Ubi vero absolute in bono ponitur dextera, aeterna saepius gaudiademonstrat. Quodvero contra orientem posuit mare, ad eamdem prope significationem respicit,quod videlicet per lavacrum sacri fontis, splendor nobis internae claritatis aperitur:Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles per acceptionem sancti Spiritus, adflagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani solis consuevit in Scripturis, et ardorem dilectionis, etillustrationem significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffundetur incordibus electorum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, quinque ad sinistram. ( R3, 7, 39) Dexteram partem templi et sinistram, non intus in ipso templo, sed ante templum dicitur: ad Orientalem plagam videlicet in atrio interiore, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dexteram partem templi propter Judaeos, qui Sole justitiae per doctrinam legis antiquitus uti solebant; et quinque ad sinistram propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait: Ponam sedem meam in Aquilonem. ( Es, 14) Quod est aperte dicere: Illis in cordibus requiescere desidero, quae a luce veritatis et flamine divinae charitatis aliena esse considero.
  • Liber 3, Caput 7
    • Mare autem posuit ad dextram partem templi contra Orientem ad Meridiem. ( R3, 7, 39) Et hoc in eodem atrio positum est ad Orientem. Quod autem ait ad dexteram partem templi, hoc est, quod repetit, dicens, ad Meridiem. Ingredientibus enim atrium ab Oriente, primo divertendum erat ad Meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat, ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi. Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum longitudinis, et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomon dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti, contra medium atrii. Deinde porticus templi sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dextram partem templi, significat nos per lavacrum baptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dextrae figuratur, debere pervenire. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. ( Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16] Namque ubi dextra simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam et gentilitatem, ut in expositione basium supradiximus, vel praesentem Ecclesiae vitam et futuram, vel laeta saeculi et tristitia, vel aliquid designat hujusmodi. Ubi vero absolute in bono accipitur dextra, aeterna saepius gaudia demonstrat. Quod vero contra Orientem posuit mare, ad eamdem proprie significationem respicit, quod videlicet per lavacrum sacri fontis splendor nobis internae claritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles per acceptionem sancti Spiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani solis consuevit in Scripturis et ardorem dilectionis et illustrationem significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibus electorum.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Aedificavit quoque domum saltus Libani. ( R3, 7, 2) Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia ex illo materia sumpta est. Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim. ( R3, 7, 2 et R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud. In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus alterius ad alteram. Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. ( R3, 7, 5) In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi sic formata. Et porticum columnarum fecit, ( R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus: et alteram porticum in facie majoris porticus, ( R3, 7, 6) id est ante majorem porticum. Porticum quoque solii in qua tribunal fecit. ( R3, 7, 7) Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam. Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati, ( R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis. Et extrinsecus usque ad majus atrium ( R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium interius. Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus Domini, ( R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia; idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior. Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca, sive intrinseca. Et finxit, ( R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit duas columnas aereas, ( R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae. Altitudinis octodecim cubitorum; ( R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque, ( R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum, quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, ( R3, 7, 17) quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, ( R3, 7, 19) id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, ( R3, 7, 19) obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. ( R3, 7, 20) Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita, non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. ( R3, 7, 23) Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam triginta cubitorum ( R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum mare ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. ( R3, 7, 24) Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super quos positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare fundatum erat. Crassitudo autem luteris, ( R3, 7, 26) id est spissitudo erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia metretas. ( R3, 7, 26) Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum tria millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. ( R3, 7, 27) Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; ( R3, 7, 28) id est, interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. ( R3, 7, 28 et R3, 7, 29) Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur. Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes. Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes, habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper, ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae. Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, ( R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti, quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os quoque luteris intrinsecus erat. ( R3, 7, 31) Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat. In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae egrediebantur. In angulis autem columnarum, ( R3, 7, 31) id est basium, variae coelaturae erant; et media intercolumnia, ( R3, 7, 31) id est, quae inter angulos erant, quadrata erant, et non rotunda. ( R3, 7, 31) Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate autem basis, ( R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et dimidii, ( R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; ( R3, 7, 36) fortassis humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem, ( R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos. ( R3, 7, 41) In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et retiacula duo. ( R3, 7, 41) Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti et ambientis.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 23
    • Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et tres cubitorum / altitudinis ( R3, 7, 27). Multifariam multisque modis una eademque nostrae salutis sacramentapraefigurantur: nam iidem apostoli virique apostolici, qui per boves mareportantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae portandis erantluteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujuset mare, typum gerebant: siquidem, ut Verba dierum narrant, omnia in eis quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant ( Ch2, 4, 6). Holocaustum autem Domini, generaliter omnis electorum multitudo potestintelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab ipso in Spiritu sancto et igne ( Mt, 3, 11). Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavabantur, formam exprimunt eorum qui perbaptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii, quod est in Domino JesuChristo, ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt, cum perablutionem baptismi gratia Spiritus sancti impletur: lavatur namque in luterehostia, cum quis fidelium aqua baptismi perfunditur; offertur vero inholocaustum cum per impositionem manuum episcopi donum Spiritus sanctiaccipit. Philippus evangelista cum praedicaret in Samaria, quid nisi in lutere templi hostias Domini lavabat? Sed quia necdum in quemquam eorum Spiritus sanctus descenderat, sed baptizati tantum erant in nomine Jesu, vel ablutaehostiae necdum ad sacrosancti altaris ignem pervenerant. At cum missi illuc Petrus et Joannes imponebant baptizatis manus, etaccipiebant Spiritum sanctum, loquebanturque linguis, jam ad ignem altarispervenerant hostiae, ut fierent holocaustum quod Latine totum incensum dicitur,quia videlicet conscientiam illorum gratia sancti Spiritus adimplens, divinofecit amore fervescere. Quod vero ad portandos luteres, decem sunt bases factae, poterat ita mysticeinterpretari, quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia beatitudinis,quae denario solet numero figurari, eos quos imbuunt vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte in sequentibus scriptum est, quodvidelicet quinque ex his positi sunt ad dexteram partem templi, et quinque adsinistram, magis in eis quinarii numeri intuenda sunt mysteria. In utraque etenim parte templi sunt bases positae luterum, ut utrique Deipopulo sacri fontis gratia signaretur esse pandenda; et quinque sunt in utraqueparte, ut sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum est, jamdiximus, demonstraretur typice, universa fidelibus, quae per quinque sensuscorporis deliquerant, per lavacrum Baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari super duodecim boves posito, unitas exprimiturbaptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda, ita et per duosordines luterum mystice ostenditur quia gentilitas cum Judaea in unum fideiconsortium post baptismatis erat undam colligenda: nam etsi in geminisluteribus hostiae lavabantur, quaedam quidem a dextris atrii, quaedam vero asinistris, uno tamen in igne consumebantur altaris, ut holocaustum fieret: quiasive quis in parte circumcisionis, sive praeputii lavacrum susceperit, unoomnes spiritu, ut filii Dei fieri possint, sanctificantur; hinc etenim Apostolus, Sed accepistis , inquit, spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater ( Rm, 8, 15). Unum, inquit, spiritum accepistis, in quo omnes filii adoptionis efficiamini,in quo nimirum spiritu clamamus, Abba, Pater ( Rm, 8, 15). Abba videlicet, qui ex Hebraeis venimus ad fidem; Pater, qui ex gentibusvariis quidem linguis pro diversitate nationum, sed unum eumdemque Deum Patrem,per unius donum Spiritus invocantes. Quod autem cubitorum quatuor longitudinis, et quatuor latitudinis, et quatuoraltitudinis bases singulae fuere, intelligendum est: longitudo etenim adpatientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudopertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus tota virtutum structuraimminet, prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia; et ideo quatuorcubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia sancti praedicatores siveadversa mundi, et longitudinem exsilii, ac laborum praesentium mala tolerent,seu cor in dilectione sui Conditoris, suorumque proximorum interna exsultationedilatent; saepe operam dant virtutibus cura prudenti videlicet inter bona etmala discernentes, fortiter adversa sustinentes, corde appetitu voluptatumtemperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quascum patientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione advisionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt. Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter juncturas ( R3, 7, 28). Juncturas dicere videtur ea quibus ipsae luterum tabulae sibimet invicemconnexae sunt, ut scilicet ex quatuor sive quinque tabulis una fieretbasis. Quales autem sculpturas inter has juncturas, id est, in ipsis suis lateribusante et retro, a dextra et sinistra, et supra quoque habuerunt, subdendoaperitur, cum dicitur: Inter coronas et plectas, leones et boves et Cherubin, et in juncturis similiter desuper ( R3, 7, 29). Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium, sed erat mysticissculpta figuris, quae sanctorum mentes, immo universas eorum actiones virtutumgratia in omnibus praetendunt, neque aliqua illas hora inanis et vacuapraeteriit, in qua piis vacare operibus vel sermonibus, vel certecogitationibus desistant; coronulas quippe in se sculptas habent, cum adingressum vitae perennis infatigabili desiderio anhelant. Plectas habent, cum inter desideria vitae coelestis, quae sursum est, numquamfraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas, leones, cum ita ad speranda coelestiamentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosquequi sibi commissi sunt, fervorem asperae invectionis exercere nontardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum spiritumansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi numquam fessam haberevigilantiam discretae actionis ac loquelae, numquam verba divinae lectionisvelut ruminando in ore voluere cessant. Denique beatus Stephanus basis videlicet templi Domini eximia, saevi leonis dentes atque ungues ostendere videbatur, cum suis persecutoribus aiebat: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis; quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti?etc. Verum haec loquens quantum pietatis, ut ita dicam, bubulae mansuetudinisintus in corde gestaret, ostendit, cum pro eisdem persecutoribus usque ad necemsuam saevientibus, genu flectens dicebat, Domine, ne statuas illis hoc peccatum . Sed quia neque spem aeternorum in coelis, neque amorem proximorum in terris,neque fervorem zeli mordentis, neque lenitatem modestiae compatientis, absquescientia sanctarum Scripturarum habere possumus, apte post coronulas etplectas, post leones et boves, Cherubin sculpti esse memorantur. Cherubin namque constat Scripturae sacrae typum tenere: sive quia duoCherubin in propitiatorio arcae in figuram duorum Testamentorum concorditer deChristo canentium fabricati sunt, seu quod nomen istud scientiae multitudinemsonat. Quanto autem quisque studiosius legendis divinorum eloquiorum paginisinstiterit, tanto necesse est in omnibus amplius, quae agit aut judicat,interni testis aut judicis examen pertimescat, ne aut plus juste in peccantesvindicans, aut rursum absque moderamine justae discretionis ignoscens, iramjusti judicis incurrat: qui enim addit scientiam, addit et dolorem. Unde hic quoque propter sculpturas Cherubin convenienter adjungitur, Et super leones et boves quasi lora ex aere dependentia ( R3, 7, 29). Super leones quippe et boves lora dependent, quando sancti doctores et inseveritate districtionis qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatisqua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne forte injusteligando, ipsi ab eo cujus judicium errare nequit, ligare mereantur. Et quatuor rotae per bases singulas, axesque aerei per quatuor partes, quasi humeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes ( R3, 7, 30). Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotiscomparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocumque duciturcurrit, ita sermo evangelicus, juvante Domino, per apostolos in brevi universasmundi plagas implevit. Sicut rota superimpositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum, quoauriga dirigit, portat, ita evangelica praedicatio mentes electorum a terreniscupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum bonaeoperationis, sive ad ministerium praedicationis, quocumque adjuvans gratiaspiritus voluerit, ducit. Nam in sequentibus dicit: Quia tales erant rotae, quales in curru fieri solent ( R3, 7, 33). Legimus autem de sanctis, Currus Dei decem millibus multa millia laetantium ( Ps, 67, 18). Quid est ergo quod rotae basium rotis assimilantur curruum, nisi quia unusidemque sermo evangelicus quosdam eorum quos instituit, currus Dei, quosdambases templi Dei facit? Quicumque enim ad evangelizandum verbum doctores longelateque mittebantur in mundo, utique currus Dei, et quidem velocissimi fuerunt,quia per cuncta discurrentes, Deum ad corda credentium inducebant. At vero illi qui uno in loco commorantes verbum salutis proximisannuntiabant, eosque ad lavacrum vitae, quod vel in baptismo vel incompunctione lacrymarum celebratur, accendunt, quasi bases sunt templi, quaeportant luteres ad lavandas hostias, quia ita fidelibus quibus praesunt,ministerium salutis impendunt, ut longius excurrentes ad acquirendos novospopulos labores non subeunt. Rotae ergo basium rotis sunt curruum similes, quia iidem libri Evangeliorumqui hos doctores ad praedicandum fidem veritatis ignorantibus mittunt, illos adconfirmandam amplius fidem inter doctos jam ac sacramentis coelestibus imbutosmanere praecipiunt. Rotae quatuor basim luteris sustentabant, cum Evangelia Jacobum fratremDomini ad conservandam in Hierosolymis Ecclesiam residere jusserunt. Rotae earum similes currui Dei suppositae ad currendum parabant, cum eademEvangelia Paulum et Barnabam ad praedicandum gentibus per omnia discurrerevoluerunt. Rotae basibus suppositae ad portandum luterem templi a terra sustollebant,cum nostris nuper temporibus beatus papa Gregorius evangelicis roboratuseloquiis Romanam rexit Ecclesiam. Rotae eaedem curribus Dei subnixae longe portabant, cum reverendissimi patresAugustinus, Paulinus et caeteri socii eorum, eisdem evangelicis confirmatieloquiis, jubente illo venere Britanniam, et verbum Dei incredulis dudumcommisere gentibus. Si ergo bases luterum sancti doctores sunt, qui lavacrum nobis vitaeministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt Evangeliorum libri, qui axesrotarum, quae bases gestant, nisi ipsa eorumdem corda sunt doctorum, quae dumpraeceptis Evangelii sedulo intenta, eos ab infimorum appetitu sustollunt,velut immissis rotis axes altius basem a terra sublevant? Porro humeruli quirotis antepositi, ne ab axibus dilabi possent obsistebant, praeconia suntprophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura ne cui legentium indubium veniat, confirmatur; et apostolus Petrus de Domino loquens ait, Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes ( 2P, 1, 19). Sed et omnes evangelistae atque apostoli, in eis quae scripsere legis etprophetarum mentionem facere solebant. Denique Marcus ita incipit, Initium Evangelii Jesu Christi filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta ( Mc, 1, 1 et Mc, 1, 2). Et Matthaeus, Hoc totum factum est, ut adimpleretur scriptura prophetarum ( Mt, 1, 22), et caetera hujusmodi. Bene autem dicitur quod humeruli per quatuor partes subter luterem erantpositi, et contra se invicem fuerunt respectantes, quia nimirum omnis scripturaprophetica sibimet consentanea est, utpote uno Dei spiritu condita. Quatuor autem fuerunt per bases singulas humeruli, videlicet juxta numerumrotarum: non quia quatuor tantum sunt libri prophetici, sed quia in omnibusquae locuti sunt prophetae et Moyses, dictis quatuor evangelistarum testimoniumpraebuerunt, ut ex consensu utriusque una fides et dilectio Christi nostraomnium corda confirmet. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium ( R3, 7, 31). Os luteris unius erat cubiti, propter unitatem confessionis et fidei: quiaomnes in confessione Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamur, dicenteApostolo, Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium ( Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna, perbaptisma iter esse patefactum doceret; ipse vero luter in amplitudine cubitumhabebat unum et dimidium, propter operis nimirum perfectionem et initiumcontemplationis: integer etenim cubitus in lutere perfectionem bonae actionisdesignat, quam absque ulla dubietate habebat ille; de quo tentatori antiquoDominus aiebat, Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei homo similis in terra, simplex et rectus, ac timens Deum, ac recedens a malo ( Jb, 1, 8)? Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex partenonnulla etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idemJob devicto adversario cum Domino loquens ait, Auditu auris audivi te ( Jb, 42, 5): ut Moysi Dominus facie visus est ad faciem; ut Isaiae sedens insolio regni, circumstantibus cum laude debita coeli civibus; ut caeteris saepevisus est prophetis; ut beato Stephano in articulo passionis apertis coelijanuis gloria Dei ostensa est; ut Paulo introitus paradisi et tertii coeli suntpatefacta mysteria. Sed universa haec ex parte sunt permodica, in comparatione ejus quae infuturo revelanda est gloriae. Ideo post cubitum bonae operationis, quae in hac vita perfici potest insanctis, incipit cubitus supernae contemplationis, quae in futuro in cunctisperficienda constat electis: quae videlicet mensura unius et dimidii cubiti,non luteribus tantum, sed et rotis eorum inerat ac basibus. Scriptum namque est in sequentibus: Una rota habebat altitudinis cubitum et semis ( R3, 7, 32); et paulo post: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi ( R3, 7, 35). Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea fide infonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare mereamur aeternam;quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequimus: ipsam vero vitaecoelestis dulcedinem gustare ex parte ac diligere in hac vita interim, perfecteautem videre nulla ratione valemus. Rotae quippe uno et dimidio cubito mensurantur, quia Scriptura lectionisevangelicae, qualiter hi qui perfecti esse velint vivere debeant ostendit,spemque nobis aeternae retributionis in praesenti demonstrat; ipsam veroretributionis illius qualitatem, in futuro nobis pandendam simul et donandamesse promittit. Bases etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis, insummitate sui ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores ac ministri summilavacri salutaris, opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed lucecontemplationis ex parte fruiti. Unde et aiunt, Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ( 1Co, 13, 9 et 1Co, 13, 10). In hunc modum fecit decem bases, figura una, et mensura sculpturaque consimili, Fecit quoque decem luteres aereos ( R3, 7, 38). Quare decem sunt bases factae, totidemque eis superpositi luteres, supra jamdictum est. Quod vero una erat figura mensuraque et sculptura consimilis omnium basiumsive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esseomnia merita doctorum; sed in ea potius, quia una fides Evangelii quoinstituuntur, unum baptisma quo abluuntur, unus idemque spiritus est quo omnesconsecrantur electi; tametsi donationes habent diversas in ipso spiritu, quidividit singulis prout vult. Quadraginta batos capiebat luter unus ( R3, 7, 38). Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirumquater deni faciunt quadraginta. Decem autem sunt praecepta, quibus omnium nostrum operatio in lege divinapraefixa est. Quatuor sunt autem Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicaeincarnationis coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad ministerium sacri baptismatis pertinent, cum fide etsacramentis Evangelii fructum debent facere rectae operationis, apte luteressinguli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur, Eratque quatuor cubitorum ( R3, 7, 38), sive in altitudine,sive in latitudine, significat intellectus mysterii in promptu esse; luter enimunus quatuor erat cubitorum, vel propter quatuor sancti Evangelii libros, inquibus forma nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardinesvirtutesque quibus quisque fidelis est debet institui; vel certe propterquatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicentepsalmographo, Quos redemit de manu inimicorum, de regionibus congregavit eos; a solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie ( Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3). Quod vero supra dixit, Pariterque habebat unum cubitum et dimidium ( R3, 7, 31),et neque ibi altitudinem vel amplitudinem significavit, videtur fundum ipsiusluteris hujus esse amplitudinis: quo ex mensura, ni fallor, basis, in quapositus erat luter, quisque facillime conjicit; quod ita describitur, In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabricata, ut luter desuper possit imponi ( R3, 7, 35). Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii; ipsa verocapacitas luterum quatuor habebat cubitos; sed utrum in altitudine, an inamplitudine, an in utroque dicat, quis noverit? Et constituit decem bases, et quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram ( R3, 7, 39). Dextram partem templi, et sinistram, non intus in ipso templo, sed antetemplum dicit, ad orientalem plagam videlicet, in atrio interiori, quodsacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dextram partem templi, propter Judaeos, qui solstitio propter doctrinam legis uti solebant antiquitus; et quinque ad sinistram, propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait, Ponam sedem meam ad aquilonem. Quod est aperte dicere: Illis in corde requiescere desidero, quos a luceveritatis, et flammae divinae charitatis, alienos esse considero. Mare autem posuit ad dextram partem templi, contra orientem ad meridiem ( R3, 7, 39). Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ad dextram partem templi, hoc est quod repetit, dicens, Ad meridiem ( R3, 7, 39); ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum eratad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum;deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraqueparte positi. Intra hos basis erat aenea quinque cubitorum longitudinis, et quinquecubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomondedicabat templum. Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti contra meridianumatrii; deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant columnae aereaecirca ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per lavacrumbaptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dexterae figuratur, debere pervenire; qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ( Mc, 16, 16). Namque ubi dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam etgentilitatem, ut in expositione basium supra diximus; vel praesentem Ecclesiaevitam, et futuram: vel gaudium saeculi, et tristitiam; vel aliquid hujusmodi:ubi vero absolute dextera in bono ponitur, aeterna gaudia saepiusdemonstrat. Quod vero contra orientem posuit mare, ad eamdem proprie significationemrespicit, quod videlicet per lavacrum sancti fontis, splendor nobis internaeclaritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles perceptione sanctiSpiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi: fervor et enimmeridiani solis consuevit in Scripturis ardorem dilectionis et illustrationemsignificare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibuselectorum.