V. 1 :
Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super
altare, et thus iaciente.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 101. 102. : Thurificat vitulum rex Ieroboam super aram: Ecce vir ex Iuda clamat at hoc in eam.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Cor enim aliud immutatur, quando ad appetenda meliora dirigitur; cor
etiam immutatur; quando ad malum deseritur. In Saul autem qui
prius bonus, postea malus fuit, quomodo potius intelligi ad litteram
debeat non valde clarum est. Sed si pro profectu ejus
dicitur, cor immutatum habebat, quia qui asinas quaesierat, jam de regni
dispositione cogitabat. Si vero malum cor tunc recepisse
cognoscitur, coram propheta humilis fuit: sed ut coepit discedere,
pariter coepit et superbire. In mente sua jam non esse
parvulum sed regem cogitabat. Adhuc non erat sublimis ordine,
sed erat sublimis aestimatione. Sed quia per hanc sacram
historiam adhuc de ejus superbia aperte nihil dicitur, rectius nos
quoque agimus, si interim quod de eo sinistrum videri potest
reticemus. Quod vero adhuc manenti ejus innocentiae
suffragari potest, in sequentibus dicitur:
Quia filius unius anni erat Saul, cum regnare coepisset, et
duobus annis regnavit super Israel.
(
R3, 13, 1) Si enim duobus annis humilis rex fuit, immutatum ei
cor asseritur pro vigore propositi, non pro novitate tumoris.
In eo ergo quod immutatum cor Saul habere dicitur, novis praedicatoribus
sanctae Ecclesiae similatur, qui cum ordinem praedicationis accipiunt,
per divinam gratiam meliores fiunt. Samuel quippe Saul in
principem unxit, Deus autem ei cor aliud immutavit, quia sacrorum
ordinum sacramenta ab Ecclesiae doctoribus foris accipimus, sed
sacramentorum virtute ab omnipotente Deo interius roboramur.
Virtus vero sacramenti gratia est spiritus septiformis. Quam
certe gratiam qui accipiunt, quasi alio accepto corde immutantur, quia
quos gratia sua sanctus Spiritus roborat, esse eos facit protinus quod
non erant. Sic nimirum et Redemptoris discipuli ante
metuebant; sed ubi per adventum sancti Spiritus cor aliud eis immutatum
est, verbum Dei cum fiducia praedicabant
(voir:
Ac, 4, 31)
. Aliud quippe Deus cor eis immutavit, quibus
linguarum omnium peritiam tribuit
(voir:
Ac, 2, 6)
.
Aliud quippe cor eis immutavit quos mira charitate induit et virtutum
omnium splendoribus illustravit. Et notandum, quia tunc ei
Deus cor aliud immutavit, quando ut abiret a propheta humerum
avertit. Quasi enim ut abeat, humerum avertit, quando is qui
praedicationis ordinem suscipit, id quod sibi de pastorali officio
praecipitur agere disponit. Disponit quidem, sed non
praevalet, si Deus ei cor aliud non immutet, quia summus locus bene non
regitur, nisi rectoris mens divini muneris summa gratia
repleatur. Haec autem, quia ei in futuro promittitur,
subjunctum est:
Et venerunt ei omnia signa haec in die illa.
(
S1, 10, 9)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 12
Ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante
super altare, et thus jaciente.
Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec
dicit Dominus: Ecce filius nascetur Domini David Josias nomine, et immolabit
super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum
incendet super te,
(
R3, 13, 1 et
R3, 13, 2) et reliqua. Igitur propheta qui a Deo missus fuerat in Bethel, ut
increparet Jeroboam superidololatria quam gessit, et a falso propheta seductus,
comedit ibi et bibit contrapraeceptum Domini, et propterea a leone in via occisus
est:
quid significat nisi quiin prosperis elevatur corde? ita ut praecepta Domini contemnat
a
leone qui circuitrugiens quarens quem devoret,
(
1P, 5) dente persuasionis malignae laniatus, per consensum peccati interficitur: acper
hoc necessarium est semper quaerere auxilium omnipotentis Dei, atque
defensionemipsius, ex toto corde sperare in misericordia ejus. Quid enim
est homo, cujuslibet sit meriti, si Conditoris sui protectionedeseratur? Quia nimirum
protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur: sedutiliter plerumque
subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quam sine illa nihil scit,ostendatur.
Manus igitur Dei aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae nescientes nos
inprosperis portat, quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur,
etdoctrina fit, quod in lapsu trepidamus et custodia quod in statu
permanemus. Nemo ergose alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter
poterit, quia sidivina eum protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur ubi se
valenter staregloriatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Bethel ad
prophetandum directus,praesente rege, auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque
regis extensumbrachium in rigore mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer
salutirestituit, cujus in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via
comederet,prohibitionis Dominicae praecepta servavit. Qui tamen in eadem
via et seductus comedit et pastus interiit. Qua in re quid subtili
consideratione colligimus, quid (ut ita dixerim) formandumsuspicamur, nisi quod
forsitan apud semetipsumtacitus, et pro praeceptis Dominicisregem se contempsisse
gloriatus, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde eiin opere culpa
subripuit, unde sibi gloria in corde subrepsit? ut prophetae falsiverbis deceptus
disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regisverba
restitisset. Bene autem et ejus ore mortis sententiam accepit, cujus
seductione a vitaepraeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam
negligenteradmisisset. Hic autem manifeste ostenditur, quod peccatum
inobedientiae in ipsa fuerit mortelaxatum, quia idem leo qui viventem praesumpsit
occidere, ausus contingere non estoccisum. Qui enim occidendi habuit
potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam nonaccepit. Quia iscui
culpa in vita fuerit punita, erat jam justus ex morte. In hoc facto
ostenditur, quod nemo se alicujus virtutis aestimare debet, etiam cumquid fortiter
(sicut dictum est) poterit. Iste enim quia praeceptis Dominicis regem
contempsisse gloriatus corruit, utprophetae falsi verbis deceptus disceret, quia non
propriae fortitudinis fuerit quodregi restitisset.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 13
Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in
Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente;
exclamavitque contra altare in sermone Domini, et ait: Altare,
altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domus David,
Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui
nunc in te thura succendunt, et ossa hominum incendet super
te
(
R3, 13, 1 et
R3, 13, 2), etc. Igitur propheta qui a Deo missus fuerat in Bethel ut
increparet Jeroboam super idololatria quam gessit, et a falso propheta
seductus comedit ibi et bibit contra praeceptum Domini, et propterea a
leone in via occisus est, quid significat, nisi dum quis in prosperis
elevatur corde ita ut praecepta Domini contemnat, a leone,
qui circuit rugiens, quaerens quem devoret
(
1P, 5), dente persuasionis malignae laniatus, per consensum peccati
interficitur? Ac per hoc necessarium est semper quaerere auxilium
omnipotentis Dei atque defensionem ipsius, et toto corde sperare in
misericordia ejus.
(voir:
Greg, sl)
Quid enim est homo, cujuslibet sit meriti, si conditoris sui
protectione deseratur? Quae nimirum protectio minus necessaria creditur,
si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimet ipsi
homo, quam sine illa nihil sit, ostendatur. Manus igitur Dei
aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae nescientes nos in
prosperis portat. Quia destituti dum cadere incipimus, et
tamen adjuti retinemur; et doctrina fit, quod in lapsu trepidavimus, et
custodia, quod in statu permanemus. Nemo ergo se alicujus
virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit, quia si divina eum
protectio deserat, ibi repente enervatus obruitur, ubi se valenter stare
gloriatur. Quid est enim quod vir Dei, contra altare Samariae
ad prophetandum directus, praesente rege, auctoritatem liberae vocis
exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigore mirabiliter
astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit; cujus in domo
invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis
Dominicae praecepta servavit; qui tamen in eadem via et seductus
comedit, et pastus interiit? Qua in re quid subtili consideratione
colligimus, quid (ut ita dixerim) formidandum suspicamur, nisi quod
forsitan apud semetipsum tacitus et pro praeceptis Dominicis regem se
contempsisse gloriatur, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde
ei in opere culpa subripuit, unde sibi gloria in corde surrexit, ut,
Prophetae falsis verbis deceptus, disceret quia nequaquam propriae
fortitudinis fuerit quod ad regis verba restitisset. Bene
autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae
praeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam
negligenter admisisset.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)