V. 1 :
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade,
et
ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 16
Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio, dicens:
Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.
(
R3, 18, 1) Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis, populo Judaeorum vel in
totomundo defuisse praefigurabant. Sex vero menses ad opus bonum pertinent,
quod penitus desierat ab illis, de quibuspropheta dicit:
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
(
Ps, 13, 1,
Ps, 13, 3 et
Ps, 52, 4) [mauvais référencement: Ps, 13 et Ps, 52] Abdias princeps exercitus Israel, cujus nomen interpretatur servus
Domini, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum
crediderantet erant occulti discipuli Domini, ut Nicodemus et caeteri. Nam
quod ait ad populum:
Usquequo claudicatis in duas partes?
(
R3, 18, 21) ita potest intelligi. Illi enim utroque pede claudicant, qui Deo
pariter et diabolo obsequium praestarecupiunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 18
Post dies multos verbum Domini factum est ad
Eliam in anno tertio dicens: Vade et ostende te Achab, ut
dem pluviam super faciem terrae. Ivit ergo Elias,
ut ostenderet se Achab
(
R3, 18, 1 et
R3, 18, 2), etc. Quod autem Elias congregans universum Israel, contra
prophetas Baal disceptabat, illisque frustra nitentibus, ipse altare
Domini curavit quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta
numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit lapidibus altare in
nomine Domini, fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in
circuitu altaris et composuit ligna, divisitque per membra bovem et
posuit super ligna, et ait:
Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super
holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit:
Etiam secundo hoc facite
; qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum
facite, feceruntque et tertio, et currebant aquae circa altare,
et fossa aquae fluctibus repleta est
(
R3, 18, 34 et
R3, 18, 35); quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor noster
contra mundi principem ejusque satellites decertans ac superans, altare
Domini, quod destructum fuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni
labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus
constructa esse memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam
fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara construitur, in qua
quotidie
sacrificium laudis in odorem suavitatis
(
He, 13 et
Ep, 5) offertur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Factum est verbum Domini ad Heliam: vade: et ostende te
Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit: et occurrit in itinere Abdiae
dispensatori regis Achab, et ait: vade, nuntia Achab: adest Helias, qui abiit et nuntiavit
ei: venitque in occursum ejus, et ait ad Heliam. Tune es qui conturbas Israel? Ad
quem
Helias, non turbavi, inquit, Israel: sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti
mandatum
Domini, et secuti estis Bahalim. Verumtamen mitte nunc, et congrega ad me universum
Israel in
montem Carmeli, et Prophetas Bahal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum,
qui
comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit
Prophetas in montem Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum ait: usquequo
claudicatis
in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Bahal, sequimini illum;
et non
respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Helias: ego remansi Propheta Domini
solus.
Prophetae autem Bahalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo
boves, et
illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna: ignem autem non
subponant.
Ego quoque faciam bovem alterum, et imponam super ligna ignemque non subponam. Invocent
illi
nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini: et Deus qui exaudierit per ignem,
ipse
sit Deus. Responditque omnis populus et ait: Optima propositio. Dixitque Helias
Prophetis Bahal: eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerant
ita: invocabuntque nomen Bahal de mane usque ad meridiem, et non erat vox, nec qui
responderet . . . . Incidebantque se secundum ritum suum cultris, et lanceolis, donec
perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium
verum offerri deberet, dixit Helias ad populum: accedite ad me, et accedente ad se
populo,
curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum
tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum
quasi
per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, et ait: implete quatuor
hydrias
aqua, et effundite super holocaustum, et ligna. Quod cum fecissent, idipsum, etiam
secundo,
et tertio fieri jussit, repletaque est fossa, et aquaeductus, aqua (
R3, 18, 1,
R3, 18, 7,
R3, 18, 8,
R3, 18, 16,
R3, 18, 17,
R3, 18, 18,
R3, 18, 19,
R3, 18, 20,
R3, 18, 21,
R3, 18, 22,
R3, 18, 23,
R3, 18, 24,
R3, 18, 25,
R3, 18, 26,
R3, 18, 28,
R3, 18, 29,
R3, 18, 30,
R3, 18, 31,
R3, 18, 32,
R3, 18, 33,
R3, 18, 34 et
R3, 18, 35).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis