Liber Tertius Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 1 : Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 201. 202. :

    Asserit Elias quoniam nisi proferat ipse,

    Nec populis rores, nec venient pluviae.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur, excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt. Moyses mare (voir: Ex, 14, 12) , Helias flumen divisit (voir: 4S, 2, 8) ; Dominus noster Jesus super mare ambulavit (voir: Mt, 14, 24) . Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere, in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur, super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio sermonis Domini splendorem vultus obtinuit (voir: Ex, 34, 29) , Josue orationibus solem fixit (voir: Js, 10, 12 et Js, 10, 13) ; sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret. Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite ( Mt, 17, 5). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum clausit, et ut plueret reseravit (voir: R3, 17, 1) in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit testem suae divinae generationis? Non est ergo fortis ut Dominus ( S1, 2, 2), quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit, Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit (voir: Ex, 16, 13) . Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem, et nubis in die, populum praecessit (voir: Ex, 14, 19) . Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam de rupe produxit (voir: Ex, 17, 6) . Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus exhibuit (voir: Ex, 16, 17) . Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine gloriantes reprimit, dicens: Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo ( Jn, 6, 32). Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed Dominum laudabiliter extollens, dicit: Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata ( Ps, 77, 12, Ps, 77, 13, Ps, 77, 14, Ps, 77, 16, Ps, 77, 23, Ps, 77, 24 et Ps, 77, 27). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso potens, paralytico imperans, ait: Tibi dico, surge ( Mt, 9, 6). Hinc etiam scriptum est: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore tenebantur ( Mc, 6, 56). Et iterum: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes ( Lc, 6, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent, adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur: Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)
  • Liber 2, Caput 2
    • Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens: Ne projicias me a facie tua ( Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens, dilationis suae moram secum reputat, dicens: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ( Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait: Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non suscipiam de manu vestra ( Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio munda ( Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur: Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit ( S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini ministerio noverat, qui dicebat: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei ( Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens: Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria domus Domini ( Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit: Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in ipsum gentes sperabunt ( Es, 11, 10 et Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait: Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes populi ( Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit exspectatio gentium (voir: Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10] . Ante faciem ergo Heli minister Domini Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum praevidit. Et statim de projectis subditur: Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium sacerdotis ad populum ( S1, 2, 12 et S1, 2, 13).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Proemium 1, Proemium 1
    • Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in exordio hujusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus, et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud Psalmistae: A mandatis tuis intellexi. ( Ps, 118, 104) [mauvais référencement: Ps, 118] Necdignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare mysteria.Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me suasoris affaminibus, imo objurationibus, compellere ut aliquid juxta frugalitatem sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant, describere nullatenus abnuerem.Sed cum negare non valerem, tandem assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum aggressus, eo videlicet jure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas,legentibus detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur reprehendentium.Nam stylum cum ad primum librum describendo appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas.Quo comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem.Cujus quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et abbas meus egregius.Hisenim necessitatibus adactus, praeconiisque multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare praesumpsi.Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi: quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure accommodante didici, propriis intuli verbis.Nonnulla quippe, licet pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in libellimodum Christo duce finire decrevi.In quo non persona est attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis.In quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum.Non ideo dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui praecipientibus.Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura(sicut in multis divinis voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, juxta illud Salomonis: Ecce descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in libro beati Job inscribitur.Atque utinam, inquit, Deus loqueretur tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex ejus esset lex.Quod doctorum solertia attestante septemforme dignoscuntur.Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber, secundum Apocalypsim Joannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere, et aperire signacula ejus, nisi leo de tribu Juda, qui habet clavem David, qui hunc et signacula ejus aperuit.Sunt enim primus historialis, secundus allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae Trinitatisessentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur oraculis.Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et aliud invenitur scriptum.Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne aut primus pro secundo, aut secundus pro primo intelligatur.Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter innotescat.Sed jam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi.Primus historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel: Melior est obedientia quam victimae ( S1, 15, 22), et mille talia.Secundus allegorialis, ubi ait quod in omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cujus sinu dormiat et calefiat:tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores suos igne ampliore succendit.Tertius, uterque modus sicut in David ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut demonstretur quod nullus debeat juxta historiam mulieremincaute respicere.In quo facto allegorica etiam significatio continetur, sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias ait: Vivit Dominus in cujus conspectu sto. ( R3, 17, 1) Et illud: Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum. ( Js, 2 et Dt, 4)Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob.» Tropice, juxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie accipi solent.Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in sacris paginis invenitur.Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV dicitur: Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum ( Ps, 33, 1) [mauvais référencement: Ps, 34], cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur.Cum ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco digessimus.Cui etiam convenit illud: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei filiam suam, ( Ch2, 25) et reliqua.De sexto vero, ubi geminus adventus Christi continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic praefiguratur.Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum tuum tanquam te ipsum: Qui enim diligit proximum, legem ad implevit: » Quod David non solum in Jonatha implevit, verum etin Saul, quem inimicum dilexit: de quo Scriptura ait: Planxit autem David super Saul et filium ejus, ( S2, 1, 17) et reliqua.Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet victimarum et vasorum compositione.Victimae enim hoc praefigurabant quod hortatur Apostolus, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. ( Rm, 12) Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis occupatos.Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad fidem.Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen juxta jugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere, ad extremumquoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos doctorum.
  • Liber 3, Caput 15
    • Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de torrente bibes, corvisquepraecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente Carith qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super terram. ( R3, 17, 1, R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere juxtamoralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. » Sciendum estquod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunalejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectuillius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto. ( R3, 17, 1) His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut veracitercoronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritaset nomen veri Dei congruit: Elias enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibividelicet faciendi quid velit naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur: Fortis Dominus, potens in praelio. ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur,sicut et de Domino scriptum est: Converte, Domine, captivitatem nostram. ( Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 125] Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris) origotacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur, cumsubito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit minimeprofertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo congruere certissimumest. Panes vero et carnes ex quibus Elias, ministrantibus corvis, pastus est, operapietatis et obsequium, quod eidem Domino a fidelibus ex populo Judaeorum exhibitumest, praefigurasse non dubium est. Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore, incarnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter intelligi, quod nobis dissonum esse videtur,quibusdam inlocis. Absconditus est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita estvirtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cumgentilitas de nigredine peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti,panem fidei et spem resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet,evangelicae praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum eamdem fidem usque ad finemmundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione venienti judicipraesentat. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, ( R3, 17) quia consummato cursu praesentisvitae, absorpta erit mors in victoria ( 1Co, 15): etiam ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima abierunt. ( Ap, 21) Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi eligerevoluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 22
    • Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt, et convenerunt ad eum omnes querant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps, ( S1, 22, 1 et S1, 22, 2) etc. Quid est quod David manente in spelunca, venerunt ad eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus? Hoc est, illi qui ex Synagoga in eum crediderunt, venerunt ad illum. Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno. Hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. ( Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11] Omnes quippe qui se agnoscunt in angustiis vitiorum constitutos, nec habent latitudinem charitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum quem exsolvebant diabolo quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem (voir: Rm, 6) , necesse est, ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant de delictis suis praeteritis, et veniant ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps; quia ipse est qui « constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Cujus potestas est aeterna et regnum ejus alteri non dabitur. » Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficescere et vade in terram Juda ( S1, 22, 5), etc. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in praecedentibus hujus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites, de habitatoribus Galaad. ( R3, 17, 1) Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Judae rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.
  • Liber 3, Caput 16
    • Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba ( R3, 17, 1), etc. (voir: Hier, sl) Thesba igitur, unde Elias Thesbites nominatus est, civitas est Galaditidis regionis. (voir: Greg, sl) Quod autem dicitur: Vivit Dominus Deus, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1), sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus: uno quando hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus et flendo dijudicamus; alio vero in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Hic justus in conspectu Dei stat, ut fideliter vivat; illic, ut veraciter coronam vitae accipiat.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 2
    • Praetermissa multa libri Regum historia ad Achab sceleratissimi regis etsacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de virtutibussanctorum prophetarum Eliae atque Elisaei saltem tenuiter aliquiddisseramus. Interea refert Scriptura quod Achab filius Zambri, mortuo patre, super Israel regnaverit in Samaria viginti et duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum; nec satis fuit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem filiam Etabahel regis Sidoniorum, abiitque et servivit Baal in templo quod aedificaverat in Samaria, et plantavit illic lucum, et addidit Achab in opere suo irritare Dominum Deum Israel, qui fuerunt ante eum ( R3, 16, 29, R3, 16, 30, R3, 16, 31, R3, 16, 32 et R3, 16, 33). Lucus locus est silvestris spissus, dictus ab eo quod parum luceat, multisvestitus arboribus, locus amoenus, ubi multae arbores sunt; dictus lucus perantiphrasim, quia caret luce prae nimia nemorum umbra, densis arboribus septus,solis lucem declinans. Potest et a collucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionemgentilium cultumque fiebant. Solebant autem pagani in lucis daemones consulere, et responsa ab illis nonsignis, sed vocibus accipiebant; unde et a fando fana sunt appellata; cum enimin diebus Eliae, scisso jam in duas partes populo Judaeorum, Achab persuccessionem regni Israelitarum apicem obtineret, Jezabel externae feminamgentis et profanae mentis duxit uxorem, cujus cura et instantia idolorumprofecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter traduceretur etpopulus. Grassabatur in injuriam Dei diabolus antiquae artifex tyrannidis, multimodamDei religionem destruere satagens; grassabatur in corde mulieris, cujusinstinctu divina lex et ejus sacerdotium spernebatur, occidebantur prophetae,et altaria tollebantur. Stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant; mundum dico inomnibus tabescentem, quod membris speciebusque suis nomen Creatoris ascribereterror humanus. Sed quaeris forte ut tibi probetur utrum peccantibus hominibus metuantelementa. Audi Jeremiam magnificum prophetam, divino ore clamantem: Expavit,inquit, coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere (voir: Jr, 2, 12 et Jr, 2, 13) . Turbata ergo erant elementa, turbata non officio; sed affectu, quod unicum,ut dixi, nomen deitatis hominum eis error imponeret, famulatumque debitumConditori caeca devotione praeberet. Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum; erat medius in ipso mundinaufragio; quod non aquarum inundatio, sed poenalis et caeca diaboli aemulatioinvexerat orbi terrarum; solus enim hic, latentibus caeteris, velut lucernaardens offerebat se his quos videbat profundae noctis mersos caligine, nuncmonendo, nunc arguendo, nunc curando, nunc etiam comminando; sed nec lumencaeco, nec surdo prodest inferri sermonem. Crescebat in dies singulos error infaustus, et omnem creaturam mortis umbracontexerat; ad omnem formam omnemque speciem inclinabatur miserum hominumgenus; quid enim de sole, luna ac stellis, de terra ac mari, principalibusdicam et clarissimis elementis? Cunctis animantibus, volatilibus, quadrupedibuset reptilibus, muscis quoque et vermibus, aeterni et singularis Deiprosternebatur imago. Quemadmodum igitur ferret illa mens tota pietatis et fidei, Eliae dicoprophetae, tantam ruinam tantamque perniciem animarum? Jacebat populi illiuscorpus regio morbo constrictum, et velut exanime jam et sine sensu discerptismembris, et per rupes et scopulos, per nemora lucosque jactatis, nullas in sedivinae imaginis reliquias possidebat. Nullum huic poculum, nullum medicamenti genus proderat, si daretur, quiamembra, si quid apponeret, propellebant; ferro erat utendum, vulnus cruoresanandum, cauterio violento curandum; consequenter tamen ut creverat, a capite,inquit Isaias, usque ad pedes. In diebus autem regni Achab aedificavit Achiel de Bethel Hiericho; in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus (voir: Es, 56) . Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponereinciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum, urbeaedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segubamisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit, Maledictus , inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus ( Js, 6, 26). Quia vero Achiel Vivens Deo, Bethel interpretatur Domus Dei, Achiel de Betheldestructa a Josue, atque anathematizata Hiericho moenia restaurat, cum quiseorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera quaeei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipseanathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, et errorumdogmata, vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est,anteponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hiericho resuscitat; meritoquetalis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariaecivitatis, et novissimum in portarum positione amittit, quia et fundamentafidei, a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis, quibusperfici debuerat, perdidit. Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris quia verus sit Apostolisermo, qui dicit, Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos ( 1Co, 10, 11). Sequitur: Dixitque Elias Tespites de habitatoribus Galaad ad Achab, Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, uno quidem quohic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, etflendo dijudicamus; alio vero modo in conspectum Domini venimus, cum in extremojudicio ante tribunal ejus assistimus; nam quoties Conditoris nostri potentiamad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Qui jam non, ut solebat, lenis ac mitis, sed immitis ac severus accedit adipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei: Vivit Dominus ( R3, 17, 1), Deus virtutum, Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit pluvia aut ros in his annis, nisi in oris mei sermone ( R3, 17, 1). Magna vis propheticae dignitatis, humanus sermo est, divinus effectus. In terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo prophetae, et miro modo humi sonans aeracoelumque concussit, turbatus est humani ministerii ordo, et a saeculisinstituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidumnegaretur; sed elementa poenam suam laeta suscipiunt, dummodo vel in salutehominum, vel in honore proficiat Conditoris. Jubetur Elias secedere ac latere; ab avibus coelitus ei cibus ministratur;siccatus deinde torrens, pocula deficiunt; procedens enim, velut ignis,sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit, confestimque omniaarefecit; nulla agrorum gratia, pratorum nulla venustas, ripae quoque virgultisquondam florentibus praetextae squalore turpissimo fatiscebant, cum fontesaquis, flumina cursibus privarentur. Migrat inde propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata cellaria,totiusque afflictionis oblitus de se cogitat solo; non commovetur humanitate,nec ulla flectitur pietate; non respicit ad ipsa jura naturae, non parvulum subsicco ubere matris exhalantem; senum ac juvenum profunda inediae nece defessa,non jam corpora, sed cadavera, turbido praeterit vultu; non exoranti colono,non supplicanti respondet agricolae, sed crudelior feris, et belluis effectusimmanior, omne humanum despicit genus.
  • Liber 4, Caput 7
    • Nuntiata sunt, inquit, Sancti viri qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac vitasunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, utnequaquam tantum proficere valeant quantum volunt, sed ne extollantur superbia,fit in eis quaedam mensura virtutum. Hinc est quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensurasuspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam, tamen mulierculamfugit. Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum ignem de coelo trahere, et duosquinquagenarios viros cum suis omnibus petitione subita concremare, verbocoelos claudere, verbo ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaequepraevidentem, ecce rursus animo occurrit quo pavore ante unam mulierculamfugit. Considera virum timore perculsum de manu Domini mortem petere nec accipere,de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret dicens, Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei ( R3, 9, 4). Unde ergo sic potens ut tot illas virtutes faciat, unde sic infirmus ut itafeminam pertimescat, nisi quia dispensatoris superni nutu mensura occultilibraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines Dei et multum valeant perpotentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? Inillis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid dese esse poterat, agnoscebat. Illa potentiae virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, infirmitatibus hoc quodacceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur. Posthaec sequitur: Quid igitur Jezabel? Haec faciant mihi dii, et haec addant, nisi posuero animam tuam ( R3, 19, 10). Et audivit Elias, et fugit viam dierum quadraginta, O violentiam verbi, oformidinis eminentiam! Audito mulieris verbo fugit Elias; et fugit non una, nonduabus, non tribus diebus; sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quidageret nesciebat, tanti itineris spatio metu exagitante jactatus, velut cumsecundo flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbocorripuit, impetumque reflexit; ita prophetae animum, virtutum velis navigantemmulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctusturbato rectore jactavit. Quid ergo tu, Elia? Tu enim es qui verbo clauseras coelum et frauda veras imbres, qui mandaveras aeri et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriterinterfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras regi quodipse et domus sua populum everteret Israel; qui dixeras, Vivit Dominus, si erit pluvia aut ros, nisi in verbo oris mei ( R3, 17, 1); qui domum viduae spicarumaream et torcular feceras olei; qui omnibus imperaveras elementis, sermonemnunc audiens meretricis expavisti, et una muliercula profugum fecit timorisquecaptivum. O stupendam rem! Vide duos istos, Petrum et Eliam, magnificos viros etcaeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, amulieribus fatigari: Petrus timet puellam, Jezabel deterret Eliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitasunum sortita est proditorem. Fugit ergo Elias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma, ubi auctoritas libertatis cum dicebas, Vivit Dominus, si erit pluvia super terram? vel cum regem cominus arguebas, et cum ultrices flammas coelitus deponebas,talia tantaque mirabilia faciens, unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera quid in his ostendatur, quod scilicet homini, quamdiu Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur; si vero se semel perfectionisvel correptionis causa, supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur; mox insurgunt quae videbantur esse subjecta, quae prius ut Dominum metuebant, incipiunt esse terrori Jezabel quae interpretatur Fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in evangelica praedicatione credere noluit, etauctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Eliam exstinguere magis quam credere maluit. Puer Eliae qui in Bethsabee, quae interpretatur Puteus juramenti, dimissusest, sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalemcultu divino exhibebatur. Desertum vero ad quod via unius diei Elias legitur pervenisse, et sub arborejuniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonumculturam in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea perpraedicatores suos transire dignatus est; et ibi quasi dormit, dum per fidem incorde fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis atque inculta Ecclesiam praesignabat exgentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis; adquam Israeliticum regnum transiturum Dominum praedixisse evangelista pronuntiat: Auferetur a vobis regnum , inquit Judaeis, et dabitur genti facienti voluntatem Dei ( Mt, 21, 43). Via vero unius diei, quam Elias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius et vas aquae quid aliud indicant, nisi gentiumpoenitentiam et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 20
    • Dixitque Gad Propheta ad David: Noli manere in praesidio ( S1, 22, 5). Proficiscere et vade in terram Juda. Miro modo hic introducitur Gad Propheta, cum in praecedentibus ejus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque hic introducitur, sicut Elias Propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ( R3, 17, 1). Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit, ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Juda rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Sequitur. Dixitque Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab, vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Sciendum est quod duobus modis in conspectu Domini venimus, uno quidem, quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus, alio vero modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal judicis adsistimus: nam quotiens conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, totiens in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Heliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1).
  • Liber 4, Caput 2
    • In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post haec sequitur: projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque eum secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreph ( R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias, et fugit viam dierum quadraginta ( R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante, jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbo corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit, quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres, qui mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo oris mei ( R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula profugum fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi auctoritas libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram ( R3, 17, 14), vel cum Regem cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui in Bersabee, qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum vero, ad quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit, dum per fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta, Ecclesiam praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis, ad quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat : Auferetur a vobis (Judaeis) Regnum, inquit, et dabitur genti facienti voluntatem Dei ( Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?