V. 8 :
Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 261. 262. : Luxque dena quater totidem cum noctibus ivit, Cum nihil Elias prandet Horebque venit.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 17
Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede.
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae.
Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit.
Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi:
Surge, comede.
Grandis enim tibi restat via.
Qui cum surrexisset comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi
illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei
Horeb,
(
R3, 19, 5,
R3, 19, 6,
R3, 19, 7 et
R3, 19, 8) et reliqua. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi
naturae infirmitatem?Quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad
superna valeamusascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali
subsistere nequit, ita nec anima viverepotest sine verbo Dei. Angelus enim
qui Eliam pavit, quem congruentius quam ipsum summi consiliiangelumsignificat, cujus
ope tam in corporali quam etiam in spiritali naturasubsistimus? Ambulavit enim Elias
postquam surrexerat a somno, et comedit et bibit, infortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem DeiHoreb. Sic et
nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse ut divino solatioconfortati gressum
bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summoperecontinuemus festinemusque
ascendere in montem Dei, et in locum sanctum ejus, ut ibirequiem inveniamus
aeternam.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 19
Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede.
Respexit: et ecce ad caput suum subcinericius
panis et vas aquae. Comedit ergo et bibit, et
rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo,
et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim
tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et
bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei
Horeb
(
R3, 19, 5,
R3, 19, 6,
R3, 19, 7 et
R3, 19, 8), etc. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi
naturae nostrae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed
duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere? Sicut enim corpus sine
alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine
verbo Dei. Angelus enim qui Eliam pavit, quem congruentius, quam ipsum
summi consilii angelum significat, cujus ope tam in corporali quam etiam
in spirituali natura subsistimus? Ambulavit enim Elias, postquam
surrexerat a somno, comedit et bibit in fortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse est
ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus
vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in
locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cum Helias ante Jesabel fugeret, et venisset ad montem Dei Oreph, et mansisset in
spelunca, et factus fuisset ad eum sermo Domini, post pauca refert Scriptura.
(voir:
R3, 19, 2 et
R3, 19, 8)
Ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens
petras,
(
R3, 19, 11) usque dum dicit,
et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam, ut auferant eam.
(
R3, 19, 14) etc.
Liber 4, Caput 2
In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat,
custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post
haec
sequitur:
projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini
tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum
subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque
eum
secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque
comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et
quadraginta
noctibus usque ad montem Dei Oreph (
R3, 19, 5,
R3, 19, 6,
R3, 19, 7 et
R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et
haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias,
et
fugit viam dierum quadraginta (
R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito
mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed
ingressus
est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante,
jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso
turbo
corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris
perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit,
quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres,
qui
mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras
sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum
everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo
oris mei (
R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus
imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula
profugum
fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos
viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus
fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio
uterque
subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias
viam
quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi
auctoritas
libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram (
R3, 17, 14), vel cum Regem
cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem?
Sed
considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur,
omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges
adorant,
populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum
ab homine
suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur
esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae
interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus
serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens,
sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui
in Bersabee,
qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est
ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum
vero, ad
quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus
accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad
quem Dominus
relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit,
dum per
fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta,
Ecclesiam
praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis,
ad
quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat :
Auferetur a vobis (Judaeis) Regnum, inquit,
et dabitur
genti facienti voluntatem Dei (
Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas
intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit.
Panis
subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum
effusionem, quibus Dominus valde reficitur?
Liber 4, Caput 2
Post haec pervenit, inquit,
Helias ad montem Dei Oreph, et
mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi. Quid hic agis Helias?
at ille
respondit: zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini,
filii
Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio: et derelictus
sum ego
solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam (
R3, 19, 8,
R3, 19, 9 et
R3, 19, 10).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis